Iohannis Caii Britanni De ephemera Britannica liber

발행: 1833년

분량: 135페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

DECUBITUS.

tervallo deficere aegro videbuntur, anteVenire malum suturum par est levi veste sed aequa contegendo, odoriseris floribus atque herbis lectum respergendo, rosam caelerum-123que aroma naribus applicando, loco non

aestuante, senestris patentibus si quis aestus sit in sic ut perflatus aliquis accedat quo aeris calorem leve frigus temperet) sed non

australis. Nam per haec gravia tempora austri specularibus arcendi, clausis iis senestris atque ostiis, quae ad meridiem spectant, ut et antea retuli, et II. Varronis exemplo in belli Corcyrensis peste commonstratum est; ut dextro lateri incumbat, incurvato leniter corpore, ne partes laborent, jubeto. Ita enim nativus calor Spiritusque tanquam in κοιλ ut est apud Aristotelem in colliguntur, ne se diffundant, sed intro ad praecipuos partes recedant, coguntur: multo sane magis quam resupinato et extento decubitu, in quo nullus sero locus relinquitur nativo calori et spiritibus continendis. Ut non addam in illa recur-Vata corporis p 08ilura membra aegri ita

esse composita, ut Omuis omnium conteri-

122쪽

tio romittatur ipsaque otio jam quiescant. I24 Quo sit, ut cum caeteris partibus minor est

caloris atque spiritus necessitas, major

rum copia partibus interioribus et jam laborantibus, revocante necessitate, ad reficiendas vires concedatur. Praeterea ex aceto et rosa, vel ex odoro vino sudarium naribus admoveto, sic ut eas non contingat,

ne refrigerando Sudorem prohibeat, aut saltem tardet. Quae Observatio perpetua esse debet et per Oinne tempus, et per totum accessionis spatium, quod frigida reprimunt, atque naturae cujus motus Semper Sequendus est in calore agenti venenum adversa sunt. Si caput non est integrum, Si mens non constat Sed labat, si est inanis pro- suentia loquendi, alienum non est naribus aestuantis admovere quod veneni impetum et Va Porem a capite arceat, id est, rosam et acetum. Si intra verba desipit, nec impetu peccat, nil nisi continendus aeger est, cum plerumque breve id esse consueverit, levatoque accessionis impetu protinus mens 125 redit. Si somnus urget, esto a Somno abstinentia, quod per somnum veneni imi' -

123쪽

soMMIS PROHIBENDUS.

lus ad Interiora cum periculo sertur, cum jam prodire ad salutem hominis expediret. Itaque nomine compellandus homo est, clara voce, suaVi verbere, leni vellicatione excitandus, neque concedendus Somnus eSt, uS-que dum adempta est omnis dormiendi et necessitas et cupiditas: nisi praesenti medico perito atque docto, ex venae Salientis contactu, et circumflantiarum observatione tuto aegrum dormire posse visum luerit. Nam parum peritus homo, non nisi laborantis vitae dispondio, aegrotoniis cupiditati nulla ratione facile subscripserit, eliam in ipso accessionis impetu atque statu. Quae accessio usque eo producitur, quoad mat ria ad inflammationem apta superest, eX t0- loque soluta est. Uti enim potens vinuintantisper incenditur, dum omnem vim vitis flamma deposuit, sola aqua relicta pura et insipida, quam vitis ex solo traxit, ita corpus tantisper ardet et insudat, dum apta ad id materia est, tandemque cessat, cum quic-126 quid est corruptae materino spiritibus mistae, quod flammae sum illum esse puluit,

absumptum ost, spiritibus relictis puris ad

124쪽

rupti et insecti sunt. Quod si quis per

ipsa morbi initia aut incrementa deprehen-Sus est dormisse, evasisse tamen, hoc se-lici culpae adscribendum potius quam tuto consilio, levitati causae quam certae prudentiae, fortunae quam judicio. Nec Si

unus aut alter fortunae arbitrium expertus convaluit, ut omnes fortunam experiantur consulo, cum ea minime certa secura tuu Salutis norma, minime tuta felixque curationis ratio sit. Quocirca non qui tantum habet opinionem medicinae, non quemVis unum e populo, sed aestimatorem doctum et intelligentein postulo. Ubi enim ignorantia praeest, sanitalis levo praesidium est. Per haec si consequi possumus, ut et sudor seratur, et si immodicus est impetus127 ejus, minuatur, et vita, si animus deficit, prorogetur, incipit jam tempus ipsum esse praesidio et res in tuto. Verum si per impatientiam steterit, quo minus aeger ad plenum sudarit, aut abruptus sudor sit, o Veneno quod superest periculum est vel Pra sens vel ex intervallo, aut saltem ite-

125쪽

SUDOR PABUM DECRETOMUs. 109randi sudoris necessitas secundo atque tertio, aut eo amplius, cum praesertim quidam etiam cum duodecies sudarunt id quod non raro incidit) vix tandem ad integritalem pervenerunt. Si abundo sudatum est, ex levitate atque alacritate corporis, eX omnium partium mediocri modo, ex continuo ad diem integrum sudore, ex eodem omni ex parte manante et toto corpore aequabiliter suso, ex constantia virium et ex facili tolerantia scire licet. Hi enim justi et salutares sunt. Nocentes vero et diminuti, qui parce, qui certis locis et tem poribus, qui in equaliter et intercise , qui viribus collabentibus et corpore aegro graviterque forente proveniunt. Quibus accedunt etiam alia duo diminuti sudoris indi-128 tuo, tu mur cuin livore, et sub cute punctio multa instar pungentium acuum, uti aegri reserunt. Quos haec sequuntur, eos quibus ante dixi rationibus ad sudorem revu- care c0nsultissimum est, atque ita habere, donee id quod reliquum est educitur, et corpus leve atque alacre redditur. Nam ex interciso nec satis affluente sudore, multus

126쪽

110 MORBI DE LIXANTIS CURA. Statim aut sobris excepit, aut alius morbus qui nec brevis nec solutu facilis erat. Si inter sudores alvus Sponte solvitur, lulius est subducta triplicata sindone necessitalinaturae inservire, quam aegrum loco movere : quod etiam in quavis alia necessitate Sequendum censeo. Etenim de loco in locum, nisi ejusdem lecti, et eum non nisi calidum, sudantem adhuc movere, periculosum esse solet. Declinante iam morbo, ni Et necesse est, ad cibum sestinare non

oportet, antequam accessio ex toto soluta est, sed ea c0utentum esse quemque consectione, quae manus Christi dicitur, et 129 margaritis Odoribusque praeparatur. Si verendum tamen est ne interim deficiat aeger, tum deficientem animum succo mali

punici dulcis sulcire, et imbecillitati jacentis cibo vinoque Succurrere, Vino nec Pο-

tento nec debili, sed meraco fulvo, ct aromatico aut ex hoc intritis. Cibo leviori

sed parco, ut est ex ovo Sorbitio, ex carneius, ex cap0nc expressus aut colatus succus, aut pista caro, quod haec nutriunt et non onerant. Exacta jam accessione, cibus

127쪽

VICTUS RATIO. Iuvalidior atque firmior alienus non erit fimmis hominibus et viribus integris. Languentem enim stomachum, et ex febre resolutum, liberalior cibus atque firmior non parum Ossendit. Itaque a levioribus ad validiora per incrementa deducendus aeger est, et ad consuetos cibos atque condimenta Supra comprehensa paulatim revocandus. Super haec solandae vires sunt suavi odore

mali aurei limonis, pyri, aut pomi odorati,

quo languens Aristoteles usus est, si libro de pomo credendum est, aut panis recen-130tis atque adhuc calidi, quo vitam migrantem iam prorogavit Democritus, si Laertio

fides adhibenda: aut eodem ex vino arOmatico aspersa melilha; carnium item assarum nidore, et odoram senti, cujus ante compositionem exp0sui, cum do praeservationuegi, grato odi re. Etenim nihil aequo vires rescit aut spiritus recreat, nihil contra ingratam illam et tristem mali speciem quam anima semper refugit, ut sentinam) quo se anima colligat et soletur aeque facit, atque

odoris gratia, uti in primo nostro libellodo medendi methodo diximus, ubi abundu

128쪽

MIRA DE ODORIBUS.

de reficiendis viribus methodo proposuimus. In exemplis sunt Scotus quidam, qui Per nostra tempora oberrabat in Italia et Britannia, et mulier quaedam Britanni: qui sub custode perpetuo, haec Henrici octavi regis Britanniae, ille magnatum quorundam in Italia et Britannia mandato vixerant, haec ad annum integrum, ille ad menses aliquot 131 sine cibo poliique, soloque odore. Qui dcerte insuetum, mirum tamen cuiquam Videri non debet, quum praesertim qui Gangis sontem accolunt, solis odoribus vivunt. Nullius enim ad escam opera indigent; odore vivunt pomorum sylvestrium, longiusque pergentes, eadem illa in praesidio gerunt, ut olfactu alantur; quod si tetriorem spiritum sorte traxerint, exanimari eos certum est. Itaque refocillitatis jam spiritibus si

Dpus est, superest Se Vestibus aeger aut exuat si indutus est, atque lectum petat lepidum ad horam unam atque olt ram, Si

id aut serat aut expetat; ut in illi pluma et aequabili, simplici nec convulula ut antea

Veste, se corpusque labore sessum colligat utque recreri, more eorum qui balneo su-

129쪽

ΛLVI FLUXUS.

darunt: aut induat, si posita prius veste nudus est sed Siccato ante utrisque corpores huic praesertim calido linteamine curiosius sub tegumentis) quam de lecto Surgant. Qu0d etiam per reliquam accessi ossem concedere licet, quod munditio natura delocia-I32tur, Sudor prom0Vetur, et aeger solatur; hac observatione tam n, ut ne aer per imprudentiam nec opinantibus irrumpat, et sudorem suentem in exitu strangulet, atquc aegrum. Ubi jam surrexerit qui insudarit, statim in opertum aiorem eum Prodir0 tutum non est. Nam axhaustum et rarum corpus, languentes spiritus, et sea cras vires, si subitus, frigidus et insuetus aer excipiat, impendio naturam cogit, et liberali 0ri quam par est alvi fluxione vitam saepe sinit. Id quod anno hoc quinquagesimo et altero ultra mille et quingentos quo haec scripsimus, bono multis apud nos

V Disse usu compertum est. Quomobrem ne so aperto auri committat aeger ante secundum aut tertium diem, muneo, neque ei nisi s reno et tranquillo.

Hic ordo felicis curationis hujus pesti-

130쪽

loniis Ephemerae, haec observatio est. Quem praecessit quemadmodum sanos agere con-Veniat, ut se a malo tueantur: quid id sitIM et appelletur: ex quibus causis oriatur, et quibus temporibus: quibus indiciis deprobendi possit, et quibus molestum sit: quas Pers0naS magis premat, et quibus rationibus. JO. cΛII DE EPI EMERA BRITANNICA LIBRI FINIS. TYPIs Λ. G. Sc HADII.

SEARCH

MENU NAVIGATION