Historiarum Galliæ ab excessu Henrici 4. Libri 18. Quibus rerum per Gallos totâ Europâ gestarum accurata narratio continetur. Autore Gabr. Bartholomæo Gramondo ..

발행: 1653년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

63 HisTORIAR vM GALLIAE tertio Ordine ad Clerum delegati dixere. Non esse novam , apud Comitia Gallia generatia quam proponunt. the sim: trecentis abhinc annis is ampliuι, Gallis non ita cred tum modo , sed ct scriptum ita. Hulgatam siripto eam doctrinam contra Bonifacium VIII. Summum Pontificem, quo tempore regnum Gallia , sedi Apostolica sub ectum pronuntiaverat , annum circa M. C C C. I. Obistitissa rescripto comitia irrum ordinum Parisios convocata: Summique Pontificis legatum. Archidiaconum Narbonensem acerbe increpasse: mox ad Cardinales icripsisse in hac τιν : Nos Praelati, Abbates, Priores, Decani , Praepositi, Procuratores Capitulorum, Conventuum , Collegiorum , Vniversitatum, Urbium,&c. Ab omni tempore dicitur Galliae regnum Deo uni subditum in temporalibus , quod omnibus notum est , &c. Addebatur diversas habuisse Chrisum ipsum , a gladio clames , Petrumque ubi in arma, etiam Iuste proruperat, gladium mittere jussum in vaginam , ne qui restaurandis instituebatur . truncaret membra. Mansuete post regnasse Ecclesiam , cui imperium es in volentes. Summo Pontifici Vicario Christi , neque Ju gladii, quanquam Petro succe serit, esse . neque Iurisdictionem, ubi de privatorum posse sionibus agitur: idem ubi de publicis. Nullibi probatam priama Sera potestatem , adeo ut privatum in haresim . in idololatriam , in Iudaicam supersitionem . in omne nefas prolapsium, patrimonio sivo de iciat: cur magistratum' cur Regem'

plusine illi, in publica Juris , quam in privata ' si esse contenditur , unde quasio, annum ex Chrsi responso, qui a Pilato rogatus . Rexne foret, respondit: Regnum meum non

est de hoc mundo, &c. Si distetur se Christus mundi R gem , hoc es , sine potestate in mundum, ut Christus est , quo jure arrogabit sibi V carius urisdictionem, quam sibi christis

ipse indebιtam dixit Z Casiares nemo negaverit Reipublica Romana tyrannice incubuisse : eos inter Tiberius, scelesus , n quam, proditor, incestuosus, adulter, idolorum cultor , crude iis .o ferox per qua adigebatur populus spe in murmura.imo se in rebellionem , quasi indignu/ tributo foret, qui pro ore desolabat imperium , lavisa per continuas cades magis, quam Princeps ideone minuis respondit Christus , Reddite quae

sunt Caesaris, Caesari; & quae sunt Dei. Deo Sacramento solvere noluit Christus Uranni, Uusdemque pagani subdaos: O

volet

102쪽

L i s E R P R. I M v ς 6 voles nisarias ' Ceterum Ddei orthodoxa fundamenta Rex quatit, jubens subdito, ut adoret sculptilia , qui Deo prim

rus cultum debet; quid fieri martyrem vetat, qui Chrisianus est ' non usique adeo parendum Regi , ut fides abdicetur rmoriendum constanter. Hoc modo fieri satis pracepto Chrisi, quo Iubemur reddere Deo , qua Dei siunt, γ Casari . qus sunt Castris. Cultum reddi Deo cui debetur es : vitam Regi , cui in subditos Ius vita ct necis est. Mosem , populum que Dei Israelitas , abstitisse 2EDpto oppre1sos, fidemque πιbraha salvam habuisse , uranno contra obstrepente ἰ partamitus fuga vidioriam, quasitam exsilio salutem : brevior erat via per Uranni caedem, nisi obstitiiset lex Dei. Sanguine innocenti subscripsisse Mar res huic doctrina , quanquam opprimebantur, maluissa poenam indebitὸ luere, quam grassari in Reges etiam Urannos. Docuisse Paulum exemplo se scripto, Regibus impressum esse desuper chara lerem . quo suprema in subditos potestate Ius dicant: exemplo , cum verberabo

casus, obmutuit in exemplum Chrisi: cuius item morte admonemur , principibus etiam tyrannu, Ecclesiaque persecutoribio obedire: scripto docuisse patet , ex vulgata Disola. qua principibus etiam discolis deberi ob erutam clamat, in hac verba : Omnis potestas a Deo est : qui potestati resistit, ordinationi Dei retistit. His addebatur : Summis Pomi cibus inesse hominum V ectus: neque hodie supra nimbos positum adeo fastigium Apostolica Sedis , ut velut in Ob icacumine maneant indeleta, post annos mille sexcentos , qua Christus in Petra exaravit, aquanimitas, ovium cura soleras innocens, Iudicia procul a privatis rebus aqua in omnes. Posse spectari Principum gesta ab infensa Roma, velut cum medio vitri colore inspicitur coelum, fulvum , albescens, nigrum , aut viride, prout vitro infusus color. Sic posse illudi Romano Pontifici per vulgatos in majm regum errores, aut explicata in deterius vita ipsorum. Et Summis Pontiscibus suos esse aulicos , qui summam rei Romana tenent: ex privato ipsorum odio , futuram saepe in Reges publicam ultionem. S. ς collata Regum jura in arbitrium privati homianis, quandoque suspecti. Ipsios Pontifices Romanos, ut homines sunt, ρῆse musia in apertum caussi, per natura impetum, gratia impelli, aut odio, in hoc vel iliud regnum, tu hunc vel stum Regem : qua propensione , soluto statera aquilibrio, ple-E 3 rum-

103쪽

a 6i . rumque minas intentabit principibus , aut fulmina fibrabit, parum amica manu ; qua si injuria sent, ut ferunt persa-pe rerum humanarum vices quid juris erit Z Summos Pontifices , sepe hominum induisse fragilia , ct in is sos Reges

peccasse, privata rei studio, docemur pluribus exemplis ; p cipue Alexandri III huic cum esset quod de Imperatore FrDderico quereretur, habuit supplicem ct iras humiliter deprecantem: insultasse ferunt Iarenti ad pedes , superimposito per haec verba in jacentis caput vestigio; Super aspidem & Basiliscum ambulabis , & conculcabis leonem & draconem. Zelum pro domo Dei ob temeratam ab Imperatore Petri ἡ gnitatem dixisses ; Nisi sibi, & Petro debitum obsequium respondisset. Cum privatas res miscuit rebus Petri per haec merba , Et mihi, & Petro, prodidit se hominem esse , -- tura in pravos assecius pronum ; quem iracundia calorem, aut arrogantia lubricum, in successorum aliquem transmitti posse nemo negaverit. In iis qua de Me non sunt, posse qua doque decipi Summos Pontifices. Regibus Deum esse judicem unum , ex Propheta Rege dum dixit : Tibi soli peccavi. Subscribi a Ciero Gallico , Concilii Constantiensis doctrina,

qua Reges etiam tyrannice savientes necari vetat; qua doctrina valere nequeat ,s Summi Pontificis arbitrio sal, R

gibus interdicere regno, subditosque nexu solvere, quo fidem debent. Interdicti hic es effectus, ut 'bitifiant pui juris :quo posito , quid vetabit sui juris faritos necare hosem publicum I non chrisma, quia desit unctum esse: non regni lex, quia solio dejeritus, primatus erit, hosti publicus : ergo si

licet Summo Pontifici Regem exautorare, consequens est ut tiaceat subdito interficere. Exautoratio, excommunicationem se quitur, hac maledictu constat, qua ubi a summa Sede jaciuntur in quo nque; excitantur ipsa in vivos inanima, sorbentur aquis, hiatu hauriuntur, fortuito igne cremantur. Cain

fratricidam , ubi verbis in maledicium flexis a Deo percul usfuit, exclamasse ferunt sacra scripta; Perditum se, ct quia

maledicim , necandum in momento per obvia qualibet in devotum caput armata r ita maledicitorum a Sede Romana Regum vitam sare arbitrio subditorum. Nunquam a tertio Ordine, propositam hanc thesim ut de Theologica Me ; ram in publicum , ut ex politica. Magistratuum de politicis esse Astrinam: vindicet sibi Theologica , Clarus. Immitti,

104쪽

Lini R. PRIMvs. 7 I seu de quo agitur, falcem a Ciero in messem alienam , multo magis quam a tertio Ordine , cujus es de politica disputatio. Fides, nomen aquivocum est, ut Deo debetur, ut Resibus : his debitam a subditis cuique suis idem: eoque sensu dicito sede me doctrinam. Si juraverint politice ase ita creditum inaugurandi in Galba Episcopi , , magistratis, quides Summa rint ei quod queri possit ' Nemini tam alte impressam hanc pro Romana Sede dodrrinam , ut credat Summo Pontifici jus esse in haretici bona : ridiculum sanὸ, δε terius haberi Regem subdito. Insanum fore Regem , si praesumpserit sibijus datum, ut Summum Pontisicem e sede . epellat, quocunque casu: nullam Regibus in primam Sedem juri Elionem, nudam prima Sedi in Reges, ut Reges sunt. Citatos a Cardinale Perronio Autores , non de Summo Pontifice, sed de Comitiis regni generalibus scripsisse , quibus nescio ara

jure arrogant, ut Regem etiam Urannum regno amovere

possint. Ita Childericum per Comitia generalia regno deje-etum : ita subsitutum Pipinum consilio juxta rerum autoritate insignem, uno pos tot secula exemplo. Qua de Clotario narrantur, fabulosa esse, neque Pontifici Romano jus addicere, etiamsi vera , nisi in spiritualibus. Institisse phial pum Pulchrum, se Ludovicum XII. contra Bonifacium VII I. Iulium III. Gallorum Reges quamvis Sedis Apo stoli filii sunt, emancipatos esse , suique juris: adeo ut propria ipsis habeantur qua possident. Dignum esse quod trahatur ad

posteros placitum Lutetiani Partamenti, quo , annum circa M. D. LXIX. regnante Carolo I x Gastorum Rege, Nanqua-relius in sacra Theologia apud Sorbonam Baccalaurem . habitu nudus se radifer, mulctam honoris passus , ejerasefertur opinionem, qua Summo Pontifici dixerat jus esse in Reges. Diaei immissam desuper mulgato apud Gallos mira lo ampullam , liquore plenam , quo ungi solent Reges , ut doceamur a Deo esse , quod regnant, nudique ministerii officium Eeclesia militanti, cum illa operante unguntur. Hinc esse, quod Dei gratia Reges dici solent, ne Gasti quidem, sed ct reliqui lo se post istos. Lusitanis olim regulos, quorum ditio transiit in Austriacam gentem , Dei unius beneficio acceptam tulisse coronam suam , per veterem inscriptionem monesa insculptam. Gratia Dei sum id quod sum. His vindicabat autoritatem Regum tertius ordo: quae

105쪽

1613. ex praescripto retuli S fideliter, quia Comitiorum momen tum serme omne in ea tuaestione suit. Allensere Lutetiani partamenti patres , vetet a regni columina : nec multo post vulgatum confirmandae sententiae placitum in hanc summam. Rogante Prccuratore Regio . Senatus censiuit pro Lge

politica , regnoque fundamentati habendum posthac : quod Rex Gallis unisu Dei beneficio regnat: quod neminem in tem poralibuι agnoscit: quod sacrum ipsius caput es : adeo ut nemini Iussi , eum quocunqNe pratextu occidere. Excanduit Clerus, addito non eas esse par lamenti partes, .ut ultro respondeat: Comitiis Galliae generalibus convocatis , regium omne jus transatum in ipsa ; adeo ut velut ju- stitio indicio, cessare debeat magistratus. Clerum & Nobilitatem convenire in eandem sententiam , nec ideo contra- briam opinionem valere , quia ita populus censet, duorum vota & calculos uni praevalere: neque id muneris partamento , ut Comitiorum generalium placitis intercedat ;praereptam alioquin provinciarum Oratoribus libertatem ,

quorum est summo jure dicere de Republica , sub regis pla-

cito. Clero, Sed is Romanae Orator adjunctus Nuncium vocant vindicabat Apostolicam autoritatem , dissidio La cardinat que res haud procul aberat , nisi Cardinalis Sordi ius ad Re-GG--- gem delegatus obtineret, in suspenso haberi theses , do nec opportuno tempore discussae, irent in legem , aut penitus abrogarentur. Vulgatur interea placitum Lutetia- ni partamenti praeloque datum it magna approbatione per urbem : ex in illo late regno diffunditur. A Clero delegati iterum , extorquent novum a rege diploma, quo

mulctam pecuniae patitur Typographus ab edito partamenti arresto: unde probis stupor. Ediderat sub fide publica, nulla justu a contrarium lege , & pes nas luit: at mage luit

partamentum, cujus petebatur autoritas.

De Tridentino Concilio : expediat ne in Gallia promulgari multa in utranque partem his temporibus vulgata praetereo. Eleganter Ic docte Perronius Cardinalis pro Concilio:

Mio,. institere acriter contra Miro & Savaronus , praevaluitque Savaro. Clero populus. Atenim ex proborum mente nihil crat,

quo inhiberemur vulgare rem sanctam ,& sequi. Quid vetabat Concilium admitti in hanc legem, cui Clerus ipse subscripserat Z Sine pra udicio jurium Corona regia, libertatum

106쪽

Latria.

tatum Ecclesia Galgicana, privilegiorum , exemptionum , si qua Capitulis , aut Monasteriis , Gallorum usiu concessa. Tuibus con ervandis incumbet Clerus , per habitas in eam rem ad Summum Pontificem preces. Lua privilegia interim salva erunt, non obstante promulgatione Concilii. Sub his

conditionibus manebant privilegia Galliae , imbuebamur Concilii Oecumenici doctrina puris lima , & ii quid irrepserat contra politicas leges, aut privilegia regni, explicari fas erat , aut mutari prout proponebatur: non haec Concilio, quod vocant, estentialia, non haec de fide : parerga erant, citra necessitatem adjecta , quae nihil vetuit leniri, aut tolli penitus : quae contra objiciebantur, Vana erant. Crcditum tunc, potuisse conciliari opiniones Cleride populi , facta quasi compensatione: nempe si Clerus articulum tertii ordinis admitteret, negantem summo Pontifici jus esse in regna; eo casu populi assensu salvam fore in Gallia doctrinam Tridentini. Per idem tempus ex privato dissidio, duellum crudele& atrox filii inter Latrium, Fertarum , Livarrorum , & ianis. Douvllarsium. Vetus est in vicinia Parisiorum ruina eX Dυarror.

castello ingenti, cui Bicestra nomen, parietibus claudi- Dou vita . tur valla area: asperatur locus ex macerie, & lapidibus ις hac illac in tumulos congestis, spinae & dumeta incultam ' humum, & sallaces foveas tegunt: vesana in pugnam libidine , quanquam iniquus erat locus, quia occultus, legitur. Latrius dumeto intricatis pedibus serro transigitur, Fertaeus in foveam cadit, unde sub vesperam ab amicis eruitur Livarrotus lethaliter vulneratus Lutetiam per obscura noctis traducitur, prostridieque occumbit; nec L. pari, adum seritati barbarae finis. Baro Rabatus ex illustri CO Rabas. Atamitum Fuaeensium prosapia oriundus, Latiniacum militia mas, ii clarum Sc emeritum, singulari item certamine occidit : omui δε Rupi sortius Principi Condaro inter intimos, Marcillia- F' η'.

cum medio vico incautum , suste atrociter cedit , de vulnerat numero stipantium sortior is e Condaei familia dimis- Manilhae. sus, transierat in Regiam, Regique tum inter conductitios habebatur. Regina Condaeum exosa Regium parta menti Procuratorem jubct sedulo in factum inquirere , palamque indignatur percussori. Condaeus cui summa Rupisortii cura erat; Transferre in se omnem faecti invi-

L 1 diam,

107쪽

io is . iam , jussum paruisse mandato Rupifortium ; pleraqua esse

qua de Marciliaco queratur ipse: ultionem legitimam quoquo modo , quotiescumque privatus homo in Principem sanguinis peceat. Regina ex interventu Principis obstinatior, haerere in proposito tenax, Squia summa tum Regni autoritas , sub Regis placito, penes trium ordinum Comitia erat, vocare in aulam ex unoquoque ordine oratores , interpellare fidem ipsorum in legitimam ultionem, Non Marcissiaco , sed*i, sed Regi , iliatam ab homine privato inguriam; Con-daumfelicius natum , quam ut atrocifacto vita innocentiam sua foedare voluerit: quaesitum a Rufortio aut orem ejus nominis, vitanda quam meruit poena. Sanὸ crimen atrocius

fore, si Conrium autorem habuerit; interesse haud parum publica libertatis , ne Principibus fas sit. impune grasari in

privatas fortuna, Urannice. Ex contentione animi, & ardore insolito, quo aestuabat Regina, agnitum, secreti aliquid eo negotio contineri, unde in ipsam injuria redundabat. Delegantur a Comit iis ad Regem Oratores, per quos agnosceret, pergratam fore conventui animadversionem in

crimen , quscumque Regi se Regina placuerint pro lege ipsis

fore. Rupisortius fuga saluti consulit: Condaeus, Partamenti gratiam frustra tentat; apparitores, denuntiatione triplici citant reum, S in ostentationem vindictae, ipsum Con-daei palatium curiose investigant specie quaerendi, quem procul esse probe agnoverant: sic mollitus Reginae animus , li- . tique tandem modus impositus rogante Principe. Marcil-hacus Rupi sortio singulare certamen indicit, is acceptum habuerat, & nisi Condaeus summa autoritate intercederet, duello transigebatur negotium inter privatos, post sopitam inter Principes litem: Frequentior per id temporis duellorum usiis , Clerum excitat, cuius praecipue res agebatur: dclegatus ad Regem

Episcopus Mompessiilanus impetrando prohibitorio edicto in haec verba proloquitur: Trium Gallia ordinum interesse ne sanguis Deo se Regi debitu undatur, qua feritate, qua

barbarie in hane diem est usus es: interesse omnium , usi maxime ordinis Ecclesiastici , cujus es inferno victoriam eripere , Deo is Ecclesia militanti triumphum procurare : nemini dubium esse quin principium huic laniena ab inferno sit, cui Chrisianos velut victimas, ab ipsis Chrisianis immolari

108쪽

LIBER P R et M v s smolari quam es impium s quam horrendum s e crurum aliquando Deum effusi tam crudeliter sanguinis rationem, o Tegibus , quorum es opponere impia feritati si eritatem legis : quam rationem se Ludovicus, in ceteris delicia humani generis , ct cali amor; quam rationem commisi sibi populi reddet, coram judice scrutari corda ct renes solito : infernus portio est tot hominum quos auspiciis melioribus Deus cxlo creaverat: unde id factum sciscitanti severa fronte judici, quid respondebis . Ludovice, qui eo momento Rex esse desieris :potuisi salvam habere gentem meam, S perdidisti: objectioni

occurrere Rex, dum adhuc licet, nec diutius patere vanis honorum aucupiis deludi gentem tuam : quis amabo honorem hunc in duello constituit' sex mille anni sunt ex quo mundHm creavit Deus ; centum, aut ducenti ad summum,ex quo grassatur ista lues: Acine vacua honore tot secuta , ejus ignara laniena ' quanta crudelitas I inter duos controversia est, o iocantur in di crimen amici ; hic mos olim institutus, quo ex

testum praesentia, ribesset omnis suspicio doli : sed ut trahitur scelere scelus, puduit essespectatores sine di crimine e hinc factum ut ipsi quos inter nulta di sensio est, jugulent se invicem, more gladiatorum : indignatur Deus male sic perdi populum cui liberando sanguinem ipsie suum est udit: perditur impuniatate , ct assimatione delicii , per quam transit in magnaniamitatem barbaries ; si pro imbeltibus audierint qui sic digladiantur . si a nobilitate degeneres fieri invaluerit, lege communi populorum assensu approbata: forte desaeviet is e

furor: id Ecclesia, id te Gallia enixis precibus rogat; ecceg nibus tuis advolvimur , diluvio sanguinis impone modum. O velut Iris e caelo, nuncia foedus genti tua. Haec Fenolietus Episcopus Mompessulanus. Rex edictum promulgari jubet , majore quam ante severitate in monomachos. Verum ex vetito gliscit autoritas crimini, majoreque post legem licentia grassatur iste suror. Mirum Gallos , qui passum mutabiles sunt, in eo pugnae genere adeo esse constantes, ut non Dei, non Regum legibus, non mansuetudine flecti possint, ut ex gladiatoria palaestra, transeant aliquando in mores Christianos.

Sub finem Februarii trium ordinum responsa digesta, Regi offeruntur approbanda. Oratores in eam rem lecti; a clero Richelius Episcopus Lucionensis , vir prosapia illu- Risheli muris,

109쪽

6 His τοὐ ARvM GALLI stris, per bonas artes evectus ea aetate in spem magnam mox Cardinalis, & rerum arbiter saepe nobis in tempore memorandus: a Nobilitate lectus Baro Senestaeus: a tertio Ordine , Miro Pra: ses; haec summa legum.

Ius , quod vocant annuum , cursu perniciosus usin virtutio litteris, revocandum eo familiis perpetua in eam diem suerant togata ossicia, beneficio pensionis, quam Regi praestari invaluerat in annos singulos, unde jus annuum.) Regia domus militia ossicia iri praesens venalia , posthac distribuenda pro merito, se stipendiorum numero. Beneficia E clesiastica permittenda viris probis , una virtutis , doctrina mensura , gratiamque o natales habenda procul, nisi ovirtute Valent candidati. Profusam in primores quandoque immeritos pensionum vim minuendam , sin in totum extingui placet. Pleraque his adjuncta, quibus repente pravo usu ab-

rogatis, ut Galli sumus, vidit deteriora artas sequens ; adeo ut Comitiis, a nobis nihil debitum dici possit, praeter immensos sumptus, quos Gallia pro amplissimo coetu impendit. Necaum excesserat annus, cum jus annuum , cum ossiciorum so renuum ,& militarium commercia, cum pensiones valuere ut ante, praevalente apud omnes contemptu

legum. Acta haec exeunte anno M. D C. X IV. & ineunte M. D C. X V. Inutilis plane, versoque in contrarium effectu , Comitiorum convocatio fuit. Haud dicere pigebit in transitu , non egere Galliam novis legibus , quas regni Comitia , quas Reges dicant: quid enim aliud est leges constituere , statim pravo usu abrogandas , quam nomen regium , quod prae se ferunt, habere in ludibrium λ quos autores legum agnoscimus, iidem sepe subversores fiunt. Ordinationum volumina habemus ad nauseam , & adhuc patimur leges quotidie novas. Paucis saepe remediis , & levioribus curabis morbum , quem multitudo procurat, & auget. Ita quae tuemur legibus , per leges amittimus: qui cibis ingurgitatur,

decrescit alimento; adeo moderatione valemus. Certe melius consuleretur Galliae, penuria legum, quae hoc facilius observarentur , quod plenius innotescerent Legum mole ruitur populus , anxioque in valentes, aut abrog atas judicio , abdicat omnes ; ut legibus laborare dici possit, perinde ac malis. Per

110쪽

Per idem tempus inter Lutetianum Partamentum , &Ducem Espernonium , exortum est ex duello milites inter trans uno, distidium. Actum in vincula reum jurisdictioni ordinariae exemerat Espernonius , violata ferro custodia. Hic color facto : regiae custodiae, legionibusque in Gallia praepolitus, vindicabat se judicem unum inter milites. Sibi Iurisdictionem esse, lege confirmatam, longo usu : apparitores , capitalium praefector , forum , Ius gladii concessa ossicio suo , ubi militi per arma crimen e Iobstitit acriter Partamentum, contraque raptores inquiri jussit. Vbi per inquisitum crimen, patuit Espernonium facti aut orent esse, ministro in raptum ex praetoria excubiarum cohorte primipilo: in primipilum decreto, quod in corpus vocant, in Espernonium personae citatione sancitur, leviore pro viri dignitate formula. Excanduit Es- pernonius imperii amans & avidus ubi exercebat, impatiens ubi pati adigebatur : dictaque die, specie parendi decreto, sistendique in judicium rei, it magna nobilium turma in Senatum. Invaluit forensi usu, ad primum palatii limen submitti , quali per reverentiam fasces, positis nullo delectu calcaribus & serro ea lege exempli Duces , S. Pares Franciae, quibus in partamento sedere datum ) sequuta Ducem Nobilium turma , praelidiariusque magna frequentia miles irrumpunt tumultuario in aedes sacras , calcaribus per contemptum & ferro. Ingens est petulantia, vestibulum obsidetur, area occupatur, insultat miles, decedit loco reverentia: apparitoribus Curiae, ii qui oblistere ausi, verba minacia intenduntur. Coi

sulto id gestum , sic jubente Espernonio, an per militarem licentiam, incertum : suspicio in illum , hinc legitime ducta, quod Senatui minas intentaverat , quas nunquam in irritum iactasse sertur. Interea, ipsa palatii penetralia , ubi Senatus agit, consulis clamoribus implet rumor , Curiae. apparitoribus invectas ab Espernonii satellitibus

minas , militari procacitate proturbatos procuratores , laceratas AdUocatorum togas, temeratam petulantia aram quae pressis pro nolo fuerat in hanc dum. Vbi ad Senatum fama rei pervaserat, aucta in majus neque enim proturbati

procuratores , nec laceratae togae, nec violata penitus reve-

SEARCH

MENU NAVIGATION