Historiarum Galliæ ab excessu Henrici 4. Libri 18. Quibus rerum per Gallos totâ Europâ gestarum accurata narratio continetur. Autore Gabr. Bartholomæo Gramondo ..

발행: 1653년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

38 HIs TORIAR vM GALLIndotem constitutum cuidam decessorum suorum assirmat , inito cum Palaeologa matrimonio , quandocumque stirps Palaeologorum deficeret. Secundum, quod praeter futuram successionem deficiente Palaeologorum prosapia, constitutatum in dotem Sabaudo Duci centena aureorum millia, etiamnunc debita cum usuris duplo majoribus. Tertium est, quod bello olim moto Ducem inter Mediolanum & Marchionem Monserrati, succubuit hic illius armis, non ante seudorestitutus , quam Dux Sabaudiae copiis auxiliaribus depulisset victorem , in cujus gratiam beneficii, se Marchio, successoresque suos Sabaudo mancipavit in seudum ligium , cujus hanc esse legem ait, ex seudi natura , ut serviens , deficientibus masculis dominanti accrescat. Sunt qui credant Mon- serratum dono Guillelmi ultimi ex gente Palaeologa masculi, in Sabaudiae Duces transatum. Filia Guillelmo legitima erat, in cujus necem, transmissa in extraneos successio, pro impietate audiit apud Carolum V. is ordinem naturae sequutus pro herede Monserrati agnovit foeminam , junxitque per nuptiale foedus Frederico II. Duci Mantuae, qui nomine uxoris possedit seudum, in vim Caesarei rescripti, editi annum circa M. D. X X XIII. exin Mantuana

possessio fuit Monserratum , usque in hanc diem. Hanc de

Monserrato controvertiam , quanquam longiori temporum intervallo transactam, contraxi velut in tempus unum, quo facilius innotescat: trium annorum expeditio suit, consula relata in unum: nunc ad temporum seriem redeo, resque nostras.

Principes eo anni primordio nova moliuntur , seu Reipublicae illos amor , odia in Regentem , seu studium in res suas agebant; pro variis cujusque affectibus, varie dicium: Plerique aliunde ducunt ejus seditionis exordium , in hunc ferme modum. vulgo ex deliriis principum affigitur populus : nemo mirabitur , nisi aulam ignorat penitus hujus belli caussam deberi sceminis , queis passim omnium potestas est in aulis Regum : odia in Ancraeum , & ex publica administratione querelae, color dissidio: aemulatio inter sceminas caussa fuit. Apud Reginam Resentem valebant gratia & favore foeminae Principes, Guilia. &Contia, priva- imque per totam ejus anni hyemem transigebantur noctes

ἔUctius per stata tempora coenis, queis succedebant ludi, de

72쪽

L I 8 E R P R. I M v s. 30 honestae omnes deliciar quarum aula est capax : displicuit Comitissae Suessionensi, de Ducissae Nivernae non communicata ipsis velut per contemptum , vitae societas: aemulantur

Reginae gratiam , Guisiaeque, & Contiae indignantur ex favore aulico , quo praevalebant, nihil e natalibus inferiores,autfortuna, eoque non spernendas. Nihil in scemina modicum; si amat, uritur, odio implacabilis est, contempta,

amens fit. Suessionensi & Nivernae indignantibus .ex privato fit publicus dolor & dira ultio; agnatos,& si cui calebat ab amore sanguis, in ultionem provocant. MVenius cujus ea libido erat, ut nunquam mediocribus contineretur, alta

assectaret, Comitissam Suessionensem deperibat: illa quanquam nascenti amori adversabatur , positis infra primi conjugii dignitatem nuptiis, caute dissimulans captabat Principem , in quo momentum ingens ultioni quam destinabat: is gloriae summe cupidus in spem erigebatur urbanitate non aspernantis viduae: urgebat Mayenius nuptias, declinabat segniter Comitissa, ut velle crederes: donec & ipse contatione odii Reginam exosus, rebus novis Autorem se osteneret. Nivernum inflexit quam deperibat uxor: sic fit ex privata injuria dissidium publicum , unde ingentis belli moles, quod nemo in hanc diem scripsit , nemo certe mirabitur, Ignarus magnos rerum eventus ex atomis passim nasci in

aulis Regum. Condaeus malis artibus in prava suasus, aula absistit; aftiim id ex compacto, consciis Niverno, Mayenio, Longavillaeo, principibus una transfugis. Nivernus Campaniam, Mayenius Suessiones, Lon3avillaeus Picar diam invadunt. Bullionius, quanquam diludii autor erat , mutilon. mentitur fidem, haeretque specie obstupentis, donec preci- Sedan. bus de largitione Regina obtineret, ut Condaeo & sociis υ Lux Mautor. esset in pacem. Data fide , specie exsolvendae , Sed - t. iata, num venit urbs est in confiniis Galliae, Lux emburgis & V.,Δ E. Lotharingis contermina. Vindocinensis meditato parum Metagne. caute effugio in arce regia Lutetiae detinetur; nec diu cumdata opportunὸ in fugam occasione in Britanniam fugit, ubi prorex arcibus, patrimonioque ingenti pollebat. Con-

. daeus viam reliquis molitus exemplo, postquam Castro- ' rusum tenuerat , malefidam stationem ratus , in Campa- 'niam divertit , unaque cum Niverno ad extrema Galliae penetrat: Meserae occupantur : urbs est in extremis Cam- ametireor.

73쪽

4o Hrs To RiARUM GALLin I 613. paniae sita: in arce negotium, obsistente pro Rege Curolio misi. praefecto; nec diu cum dolo Principum , arce abiistit. Ceterism erat ex se invalida factio, niti Sectariis augeretur: juratu ros in Condaei verba promiserat Sectae fautor Bullionius Marescallus, dissidii caput Id somes: atenim vix erat ut convenirent cum Catholico Principe cujus studium, etsi vehementer dissimularet , procul a Secta. Vna in dissidium ituri Principes , diversi agebantur privatis rebus, unde illis caussa passim in bellum est : praetextus orat qui in bellis civilibus esse solet, prava publicae rei administratio , quod manifestavit Condaeus scriptis ad Reginam litteris in hanc senten

tiam

Luasito ab aula secessu Principes pravenisse consitillo regni

Gallici ruinam qua imminebati alta illis silentia in hanc diem, ne pro crimine verba forent: si quando Regis Concilio interfuere , servando decoro magis vocatos , quam promendae sententia: perfunctorie interpellatos quid censerent: habitamque pro caduca sententiam si a regentibus discreparet,ita obmutuisse se dum pessum ibant res Galliea. Medios miserationem interct metum,saluti privata postposuisse publicam,quod in prasens

lugent, se reparant. Principes, elerum, nobilitatem populum uno ordine prava eorum adminiseratione haberi, qui R ris atata abusi regni satum per factiones convellunt,per avara in sui augmentum consilia dissipant, rectos pro communi omnium utilitate Regina assectus torqueri in prava, pessimis eorum consiliis, qui nova in dies motiuntur, excidio Principum. Inveterato malo, non aliam in praesens medelam, quam qua a

comitiis regni generalibus sperari potest. Convocari debuisse

flatim ab Henrici excessu, quibus Regentis autoritatem potentius nixam, majore cultu prosecutus fuisset omnis ordo. Hinc EouM. ιn mali primordia : hinc dirutam ad Sebusianos Burgi arcem rem esse, giam, reluctantibus Principibus,ipsoque Mommorancio Come-

flabim hinc pro ligata diruenda, quadringenta librarum millia e hinc in matrimonia consilium praecox se indebitum, quia bus Rex, ipsusque soror impuberes in Austriaca gentis consortia transeunt , infausta Gallis : hine partimentorum libertatem oppressam: hinc arcium, hinc urbium praefecturas pro re sentium libidine distributas: hine di dia Sorbouam inter, o reliquos Theologia Doctores, per vanam disputandi licentiam nucta, parum debito tompore: hinc Ecclesia Prasulum autorita-

74쪽

LIBER P R I M v s item Iasam: hinc dignitates per odia ademptas probis, per gratiam procuratas improbis is indignis, posthabita Principum

primorum autoritate, quorum ea consiliis geri γ republica erat: hinc deleritos arbitrio nova gentis, nullo Principum seu ffragio, , externos Principes legatos , additis libellis in compendium memorialibus, per quos prodita, ct commissa arcana regni, tyronibus nequam O, imperitis, procul habitis quorum res agebatur : hinc in Navarram ct Monferratum machinationes ab externis principibus destinatas: hine Venetos intero Rhetos expetita olim ab Henrico IV. foedera, pedita: mutata hinc matrimonii cum Sabaudo consilia, ejusdem Henrici motum : hinc Edicti Nannetici violatam fidem, qua Henrico supersite steterat, ara concordia, prasidium genti, unde hodia Sectariis legitimi questus , in ultionem arma: hinc emptam trecentis librarum millibus Ambasiam , arcem regiam : hinc dona immensa in immere' ies collata per exhaustum ararium: f ilibatas Gallia vires, ct paucos inter , eosque ignotos,

nisi per stetera , caris , divisa ararii immensa dolia, qua nefas es Principibus incon 'liis , neque participibus profligari: qua eum ita sint, e Republica esse, ut manus vulneri inferatur dum adhuc fas est. Invaluisse per moras malignit rem mali e futurum satius medelam tentare dum adhuc licet, ante quam patiantur Principes recrudescere vulnus. Ma-Ia inveterata inani tandem medicamine grassari. Scripto impositus finis in haec eadem verba. Hac me Condaum , primarium in Galila Principem, assensu , ct consilio reliquorum Principum, Ducum se Parium Francia , Prafectorum provinciis , O si qui ab isiis Corona Gallica ministrant per munem , necnon partamentorum , Prasulum in Ecclesia regiamen ordinatorum , nobilium , is plebis , qui me animo semotis pro equuntur in libertatem legitimam omnes , hac me adigunt ut supplex trium Gallia ordinum indictionem , i tra tres menses petam Deo tuto ct libero; quo temporis intes sio, meo, principumque nomine adseringosanctim fidem, nihil armis novandum per nos , quibus una cum regno saltu es in ejus fortunam natura vocatis. Interea dum liberim de re tam ardua comitia disseruerint , sustenri petimus destinata Regum matrimonia . per qua imminent imperio Gallico salus, aut ruina. Atenim quo sit unicuique compe rum, procul esse rerum privatarum augmento nostra omnium

75쪽

16i . studia, quidquid obganiant Sycophanta nobis infensi, regno exitiosi , profitemur palam hoc scripto, renuntiare nos pensionibu/ quibuslbet, O, stipendiis , etsi debitis , qua iubeotes , publica utilitati vovemm, se permittimus arbitrio judicum, quibus in Comitiis generalibus si fragii jus es, facultas erit.

Haec Condaeus unaque Principes. Non deerant in Reipublicae administratione abusus, & si reformandis coii lilia Principum , recita hercle erant. Augusta cujus praecipue administratio petebatur, exosa consultores qui Condato Principi incumbebant, lethale in res novas consilium deprecatur , diluendaeque in caput suum calumniae in haec verba r scribit. Nepos amantissime , lator quὸd generalium eonvocatio C

mitiorum votum est utrique nostrum: coincidimm communi rati in rem sanctam. Diu es cum alta mecum cogitatione revolvo id quodcunque monitionum, quo me acriori stylo perfringis. Ipsa regiminis mei primordia ea convocatione inauguranda credideram : obstitere qua etiam nunc in recta o

sant, seditiones, publicaque dissidia, quorum pars magna es, qua timui in dies ne pravis a te consiliis augurentur. Distuli donec de pace plenius consitisset; hae si comitia convocari nequeunt , tranquilla inter c, lata, quo perabam , convocem tur per me liceν temporibus ambiguis, qualia sunt per tua hae arma, quibus immines Gallia, patrimonio tuo. Pleraque congeris in caput meum , unde eo iratos per satyram questus -ctas in publicum, quibus fieri satu ὲ re Gallica duxi, ne adminiurationis innocentissima memoria trahatur ad posteros in dedecus meum, cui bene veranti, indebite rependis calumnia.

eonvicia.

Largitione regia, nee diffiteor, plerosque auxi , quandoque prater meritum; natuleros imitata, qui antennas ct v Ia ex temporis conjectura futuri, aut necessitate praesentis , modo porrigunt explicata in faciles auraw, modo contrabunt, complicanda in totum ubi reboantibus ventis caelo miscantur maria. Horum ego exemplo Rege impubere, conglobatos undiaque nimbos, pars diverti consilio es, autoritate, pars micis renis , aut dissimulando, pars squod sapius) par largitiones elusi; hie te auxit regnandi moduis, hae βeios tuos ditavit ad nauseam fragilitas mea, aut potius per infantiam Regis prudentia: Reipublica necessitas non alias major es, quam seu, insen

76쪽

LIBER P R I M v s. 43 infante Rege hinc desolatio, es, omne malum. Hujus mali: metira coegit me in dona es, largitiones, insumptus evitabiles uno Principum erga Regem suum obsequio; at defecistis omnes. Ingenti te asse tu semper, ingenti prosequuta sum cultu , non ignara Principem, cui a sobole mea, corona Gallia imminet. Luatuor anni sunt ex quo Rempublicam adminisero , multa tecum disserui privatim, multa publicer obtestor te, per Deum immortalem I mene horum quandoque secreto monuissi, qui bus improvise feris incautam ' Proeurationi Gallici regni, o regia alatis lubrico, omnium ordinum votis admota sum . quid palam accusas 3 privatim amicam debuisti monitionem: l non distulissem malo remedium; at non aliud mihi, non aliud sita malum, quam quod tecum egi mansuete , e, liberalia ter. Pepigi regia in matrimonia foedus , Gallisque Hupanos aeterna pace Iunxi: jure id, e, pro regni augmento factum n mo ambigat, nisi quem tua labes corruperit. At consuli debuerant Principest visa Henrico magno, potior Ducis S baudiassinitas. Regum adhuc impuberum praecox matri in

nium est. Tria hac obicu, quibus fieri satis, quam est inpi

no. Revoca amabo in memoriam eam diem , qua te ex Aquia

tanta reducem monui, Hispanis esse animum foederis nobiscum ineundi, per leges in matrimonia duo , quibuου necteremur invicem : adjeci in id sententia itum a Suessione Principe tum

defuncto. Neque dixisse a uit, probavi principis scripto sententiam.cViden' ex his ut inanes sunt a celato υobis negotio

questus p

i Adfecundum caput respondeo, Henricum sponsum meumo, Dominum cogit se de foedere eum Sabauda gente ineundo per nuptias r asi non perstitisse in sententia , quod in aperto mihi fuit, ipse Henrico indice, qua die Petrus Toletanus RGris Hispaniarum legatus , postquam multa eum Rege disseruerat, nihil de nuptiis dixit; unde Henrico ira es, dolor, quod

scio probe, consors tum doloris edi, ira.Luod tertio objicitur leve est, alas indebita nuptiis. Nescis Principum supra reliquos mortales esse ut natales, ita O, viata rationem. Inter impuberes vetita matrimonia, ast supra leges autores legum positi: nescis regna simul contrahere, ubi nuptiarum foedere nectuntur Reges ' nescis in iis matrimoniis contractus causam , is essetitus pracipua esse , contrahentium

sectus , aut vota, acce ones t Minimespectandos annos R

77쪽

. HIs TORIAR. v M GAL Lini 634. gum, ubi populi salus versatur ' Magnates esse, recens natos rationis capaces ubi infantiam exuunt: senes, hoc est plene sapientes, ubi primum adoleverint' distribuente quasiper m raculum Deo praecociter, Heroicis animis,quod acquirunt viles in tempore. Consona matrimonia siunt si atates, si merita,

si Regum nomen is semma ,si pectabuntur regna, si utriu que gentis gloria se quies.

Atrox es injuria , arctiore Concilio viros probitate illustres perperam adminisrara mecum Reipub. argui. Illis debita bene consulentibus alta quies, qua potitur usique ad invidiam felix Galila: debita illis commercia se tranquisiitas publica. Per hos commercia vigent nulla pra donum vi : per hos levamentum populo es tributo tenui , per hos veneratio partamentis, clero quies, alta nobilibus otia. Hae debita paci quam illis bene juvantibus colui, quam habeo pracipuam , O habebo. donec adoleverit belli se pacis arbiter suus, cujus animo infundam aterna in pacem consilia, nunquam mei pamea, ubi bella laboribus meis extingui posse credidero. Postulantur isdem ministri profligati mecum ararii, prostituta aut oritatis regia , dreta dignitatis Principum. indica , amabo, quis sprevit, ct habebis ultricem, quam habere te fingis inimicam. Profligatum ab illis aerarium autoritas publica usurpata λ Hic fige lassum pedem . Condae r ubi tua illa in publicum earitas, qua fervidus inseditionem a maris ' tres jam anni sunt, ex quo effrani in publicum lice tia debacchantur, se siluisti ' sero medicina parabitur: -- placido horrore discuteris is tam alto somno vix tui compos. Ferrum in ultionem paras, qui ipsi initio, levi monitione obstiarisses. Atenim procul via regia erras: quaeris diverticula es vanos inseditionem pratextus. Lethalia sunt rebellionis primordia , cui te implicant prava eorum consilia, quorum i teres in discordiam ire res nostras gens regno exitiosa, in sui excidium , in tui necem nata. Nutra es Mes, quam in agenti dedisi: Regi debilum est, quod disrahis in caput tuum :Regi primum a te data fides , regno debita ; redde utrique quod precario possides , Galbamque majorum tuorum patriamonium, pignus quandoque tuum si fortuna volet, conservatibi , ruisque dum adhuc licet. Vbi in bella aperte senuerit,

quod hodiὸ tibi O nobis liberum es , in necessitatem indurescet, O durabit in necem.

78쪽

vindicabat innocentiam suam. Ceterum quia extinguendis bellorum civilium primordiis, multum expedit armari illico Regem, opprimendis, dum se inseditionem conglobant, perduellibus, jubet regina parari ocytis in bellum arma. Instruitur expedite exercitus: Bassompetrus, Helvetiique praesectus praesidii Galatilius, tria Helvetiorum millia procurant: Hi per Burgundos, Campania praeterlecta,apud Lleldas in stationem locantur, non hoste procul. Cohortem praetoriam, quae per id tempus quatuor hominum millibus constabat, novo delectu supplent Espernonius, Crequiusque. Ramburii cohors restauratur armis & milite. Prassinius, Curaeo

stipante' alariorum turmas levem armaturam , in Campaniam non ante diu traduxerat. Mares callus Lavardinus novos cataphractorum ordines instruit; ut brevius quam dici possit stare in armis visus justo exercitus numero, decem peditum , tribus alariorum millibus constans , cui longe impares principum vires. Ex adverso ad Britannos Vindocinensis, vastabat serro provinciam, cujus ipsi regimen erat. Sequebantur turmatim nobiles Radelianus Dux illi adjungitur; haeret vulgus, anceps obsequium inter & perduellionem , neque fidem exuerat, nisi in seditionem, proregis Sc nobilium exemplo raperetur. Blaveti arx intercepta, novo delectu firmatura principibus. Leve Ducis Monabasonii pro Rege cona-men : hosti impar est, eoque haud aegre Nanneticam in urbem retruditur ; rarus illi miles Campaniae, Picardiaeque limites procuranti, qua in Luxemburgum & Belgium declivis GaIlia. Armatur Condaei autoritate miles Gallus: diplomate ipsius nomine vulgato, Marescallus Bullionius e Germania alarios invehit : tandem indicto ad Suessiones loco justo exercitus numero, castrametatur. Stativa illic haberi placuit : nec multo post per mapalia distribuitur miles; mille catap5racti, mille item supra quingentos levis armaturae alarii Carabinos vocant pedes ex omni gente tria millia aequaverat. Hae principum unitorum vires, quibus Dux Bullionius, Marescallos inter, & militiae Gallicae praesectos veteranus , magnaque apud externos autoritate praeerat,ejus belli autor ut creditum. Augusta cujus in Concordiam amor , & consilia suere dum viguit, Guisio in pacem

79쪽

flexo, 3c caussam Principum per commiserationem agenti permittit arbitrium pacis: lecti in eam rem Dux Vantadurius, Thuanusque viri illustres, reserunt procul esse Principum animis, quam scriptis suis magnifice vulgabant salutem publicam, apud ipsos pacis caussas & merita valere, ut cuique in rem privatam est: insectum opus. Missi iidem iterum , adjunctis Boississio, & Bullionaeo, pari exitu . Haec inter affertur Ducem Nivernum, fanum Menechildis intercepisse , praesidioque firmare arcem: accedebant privata aulicorum studia bello propagando; quod a pace penitus diverterat animos, ni Regina tacitis suorum protelando bello machinationibus obstitisset;& regios vecordes agebat libido belli, Ancraeo acerbius dominante: neque in bellum con- ,silia omnino prava erant, nempe ut bello vindicabatur libertas : Regentis animo praevaluit pax quoquomodo procurata. Legitur habendo conventui fanum Meneclitidis, huc Principes venerant non ante diu, Vindocinensi exempto, is in Britannia, terra marique insectabatur regios bello acriore , quo instare pacem praevidebat) delegantur a rege iidem qui ante Vantadurius, Thuanus, Boississius, Bullionaeus , his adjunctus Ianinus: tandemque in pacem conven

tum , cui & ipse Vindocinensis subscripsit postmodum in has

legeς. I. Convocanda Idibus Augusti proximis, trium ordinum comitia generalia ad Senonum urbem : futuros eo loci sub Regis tutela se prasidio provinciarum delegatos , quorum eonsilio leges dicta, postmodum regia autoritate valebunt. JI. Foedus, Gallos inter se Hi panos per pactas invicem nuptias revocari expediat, necne , litteris in eam rem per RGrinam ad se scriptis factum Misatis, Condam declarat.

III. Munimenta arcis Mesierarum qua urbem spectant , quia privatorum adibus imminent, diruenda e supplendumque a Rege, unde Niverno domus parari possit, quo

compensetur ab eversa damnum. IV. Blaveti arcem, novaque munimina qualiacunque ad Britannos recens perseditionis eorum , solo aquanda. V. Vt missione quamprimum indicta, prabeatur externo mi

liti commeatus, ct quo sit unicuique in gentem Damregressus . Gallo duodecim dies concessi: quisque in munia ripium pium recipiat se por id temporis: qui contra faxit, μ

80쪽

- LIBER PRIMUS, 47 foederis mutati, publicaque tranquillitatis turbata, I 6i4. ego. VI. Principi Conrio, cuise Rex munificum exhibere amat, urbs Ambasia una cum castrojure depositi cedent,sub pra- mbos.sidio cohortis, quam ipse legerit, donec Comitia generalia

dimissa fuerint.

VI I. Restituetur Dux Vindocinensis prefectura Britannica. Le ver

VIII. Valebit promissum de publico stipendium militi, quale ης 'ent 4e Inniscinensis assensu provincialium dixerat; ne is si his si in pacem legibus subscripserit ρο ipse, in tempus debitum. IX. Radosiano Duc prae diarium militem, ct in singulos L. mis Δmenses stipendia concessa olim, conservandis Macheronti, Rais. Pulchraque Insula arcibus , valitura in annos quatuor, Mooe .

quod privato Henrici IV. diplomate promissum sibi, neque β δε υμ exsolutum probavit scripto regio. X. Patratum in Camoraum Henneboni prafectum facinuι , reparabitur, restituto eo in praefecturam suam. XI. Militum prasidia qualibot ab ineunte Ianuario in urbi bus posita, bujus occasione dissidii, dimittenda; exceptis cenis tum ad Mesieras, ducentis ad Suessiones legionariis; valituro prasidio donec Comitia subsissent. XII. Regis placito, partamentorum actis inserendo, Principes , primores, nobiles, se si qui ab illis Condat partes sequuti, eximentur noxa , alioquin ipsis quandoque -- putanda : nec sat erit proclamasse innoxios, ad icietur st

dia ipsiorum, is arma pro Republ. fuisse, Regisque, ct regni dignitati studuisse omnes; qua formula bona illis, diagnitates , ct munera salva erunt, qui olim Gallis ritus, in pari easu. XIII. Quo extra Galliam , Principum fama consulatur,

procurabuntur ad externos Principes a Rege littera quarum summa erit: Conrio pracipua fuisse pro regni saluta consilia, principibusique sociis studium idem.

XI V. Compensandissumptibus quos Condam, sociique Principes impendere in bellum, erogabuntur de publico librarum quadringenta quinquaginta millia, quam pecunia summam Condam se inter ct confoederatos communem habebit , pro arbitrio dividendam.

XV. Factionibus privatis, publicisque, intra se extra mnes regni Gadisi qui scunque, in prasini ct in futurum

SEARCH

MENU NAVIGATION