Historiarum Galliæ ab excessu Henrici 4. Libri 18. Quibus rerum per Gallos totâ Europâ gestarum accurata narratio continetur. Autore Gabr. Bartholomæo Gramondo ..

발행: 1653년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

348 HIs το RIARYM GA aua 6ig. Par timenta spoliat dignitate sua, Gru illuseribus, postquam aetate es, experientia insenuere rebus; se , quod deterrimum, substituit vilia in omne nefas capita , viros in servitutemnatos , quorum lata est fortuna per aeforme obsequium, se malas artes. Qua cum ita sint alto expergiscere somno, pr.-Dice malis qua tibi ct regno tuo imminent, miserere populi tui assidii, sancitas nuper Loduni leges confirma, vindica in libertatem sanguinis tui Principem invidia vinctum , remea primores regni ct Principes justo ab quia metu fugit mos, restitue dignitatib. quemque suis, s , qui Henrico ρarenti tuo prasitere otim fideles operas, fac ut iisdem consiliis opitulentur filio : illis continuabunt studia rebus tuis . quarum augmento ct ipsis privatim incrementa accedent, nempe ita natis ut bona , malaque tua ad imos spectent. Id sisper

re nos jubes, ibimus una in aulam omnes, voto in finem e solvendo quale nuncupavimus tibi O, regno tuo.

In omne obsequium addicti se subditi.

Haec Principes unaque cum ipsis nobilitas : adstrepebat vulgus, & ut pessimo usu, jus sibi quisque dicendae sententiae arrogat in caussis publicis , addebatur per murmura, publicos questus inhibente metu. Esse prompta Gasiis obsequia e M Reges siuos, neque onera deprecari solitos nisi cum alieno arbitrio stant tributa , plerumque insciis Regibus queis penduntur , aut pendi debent. amari Reges etiam saevientes ex

quacumque caussa , si sponte seviunt; debitam illis fidem, quia Dei imago sunt. Ancrarum cujus studia specie obsequii

istudunt majestati regnantis, pro Rege haberi, Ludovicum pro larva, oesimulacro Regis. Hinc vincla ore exilia Principibus viris indicta, hine passos prosicriptionem Nobiles detrectare imperium ausos; ceteros, subsidia dominationi vilia in omne nefas mancipia quanto quis servitio promptior, opibus se honoribuου cumulari: ferro ct flamma vindicandum nefas, inte necione delendum quodcumque Aneraum, , Galigaram ejus uxorem contingit σι nitate, confortio, administratione : δε-

Henri de la

182쪽

LIBER E C v N D v s. I 'vota publica ultioni capita. Haec vulgus obstrepere solitum Aulico summam rerum habenti, rebusque adversum praesentibus, suturis inhians. Increbrescente in dies procacitate, ut solent vetita, inquiritur in autores,quorum pars in carcerem conjecti, quidam condemnati: divisis dein per urbem surcae patibulariae imponendo dicacitati modo : nec multo post velut ex crimine publico Stuardus Scotus,& Baro Vrtenautius Normannus, uterque nobiles, in necem rapti; ille quod Principum partibus adjunctus; hic quod Ancraei detrectasset imperia pro tempore audentius : erant qui adderent,

rerum novarum in Normannia autorem Vrte nautium, ii

bitumque ab ipso privata autoritate militiae delectum. Haec inter Schombergus legendo in Germania militi intentus , fideles Regi operas praestat. Helvetii Calvinistae qui Ludovico stipendia merebant in Gallia, bello abstinent, rati Sediariis unam cum Principibus caussam esse , quo probis creditum vana esse Regibus nostris, ea cum gente foedera , empta quotannis caro, vix profutura Uybis niti e re pagorum este v idebitur. Divitae trifariam copiae Regis; ibat Guitius in Nivernum qua parte Campania Lux emburgo succedit, illi Marescallus Theminius legatus, Prastinius castrametator, peditum duodecim millia , alariorum duo millia stipra quingentos: in Mayeniam Niverni uxorem octo peditum millibus Marescallo Montignio labor: Mayenio ad Suessiones opprimendo, commissum Arverno Comiti munus decem peditum , duobus equitum millibus. Fanum Menechil dis Regi restitutum ante memoravimus Prassinii sacto, exin agro circumiecto Castella dedita, aut expugnata. Praecipua belli moles ad Suessiones , Porcianos, & Retellios fuit. Retelliorum caput est Retellium, urbs inuris inva- Iidis Ducum Nivernensium possessio antiqua & nobilis: non hinc procul, qua defluit amnis , eorumdem Ducum opima ditio est seudo illustri, Castellum Portianum: Castello adjacet urbs modica quam Axona amnis rigat, huc collata impigre castra: hic ordo obsidii suit. Villabuseanus Portiano Castello praepositus, ubi Guisiuiri imminere.audit, cito ad Nivernum huncio instare hostem monet, nec sibi militem aut commeatum ςsse, quantum setis propulsando : invehitur secundo amne commeatus, expedita ducentorum Leodiensium cohors suggreditur, ca-

neral.

Generalis

Porciana Retelois.

183쪽

iso HssTORIAR vM GALLI Ei 6i . strumque subit Monteraqueo duce. Idus circa Martias collaum reau. lem infidet Guisius loco abrupto , tormentisque quatuor minatur castro infra posito, postridie ducentis tormentorum ictibus concutitur murus ; suburbia, qua in Condaei pagum iter est, vi occupantur. Adornabant praelium delecti ex qualibet centuria milites , sustinebant tres Regiae custodiae cohortes,ductantibus Castronouano, Goasio, Musio praesectis; postquam expugnata suburbia cremari placuit. Adjacebat Castello area per vallum juncta muris, labor extra positus, qualis arcibus circumduci solet propagandae latius defensioni, ea hodie urbium obsidendarum ratione ut cito expugnentur, nisi illas spatia quanta satis & munimenta

extra firmaverint. Oppugnandis quae extra erant muni- alos fur mentis procurantur Catalaunis tormenta sex , quibus per

δίψυς, continuam displosionem infestatur praesidiarius miles, nec succumbit , reparantur novo in dies sublidio vires, Niverno militem & annonam Retellio ea tum illi sedes procurante. Erat ea parte obsessis egressus liber , subur biumque qn defluit amnis ad Retellios nullo impedimento

patebat opem inserentibus : placuit nocte concubia expugnari, habetur militum delectus, poscebat opus arduum to Fuiment de rosos viros; Campanicam & Vaubecurtiam cohortes prae-

ampat' cipua ejus belli praesidia , septingentosque una equites Thel' ι ..uis minius di Basson petrus transinino amne, prato suburbanis L. p. a adjacenti distribuunt; dat se crepitaculario comitem Savvagius centuriae Campanicae legatus, levi secum manipulo, infigitur manuali ponti crepitaculum , subditoque igne dis .

ploditur , reboat tormentario pulvere concussus aer impulsu disjiciuntur postes, ruina fit quanta fatis intromittendo militi. Ad strepitum , per noctis silent ia majorem expergiscitur praesectus castro; murisque distribuit militem juxta &ponti, qua maxime patebat aditus : noctem illiinem illustrant di ositi per murum ignes, jaciuntur stramineae faces , occumbit crepitacularius glande transfossus. Obsessis in regios haud incerti ictus per lucem, donec penitus pelle-L Baronta rentur. Eo praelio regiorum jactura ingens fuit: luctuosa Vis v -- prae ceteris caedes B ronis Vigani qui vix adoleverat is Themini inepos strenuus & audax adolescens) dura belli ruri N.vita dimenta . Rarescentibus ad primum crepusculum umbricin . redintegratur verberatio solito sortius & pertinacius ; collimatis

184쪽

stelli item quatuor , patuit via : disjecto muro urbe absistit praesidiarius miles, seque in Castellum recipit: ita lex dicta Niverno , ne per expugnationem quae imminebat vastaretur flamma & ferro urbs dives, ipsius seudum. Destitutain militari prauidio oppidani statim Guilio tradunt, intromittitur Bassompetrus, unaque bis mille legionarii. Postera die excubias agente Belmontio, tympanista Castello egres- Braumotii. sus monet rem Monteraqueo esse, quam Guilio communicet, iturum in castra aperiendo secreto, si dantur obsides: negat Guisius petitam ab hoste fiduciam, addito, plus esse praesidii in fide abs se data quam in obsidibus: absistit castro Monteraqueus sub fide Principis , tandemque deditioni sub- Mqntereat scribitur in has leges.

I. Restituenda Regi munimenta, ct ca strum. II. Absituros prasidiarios armatos , fune ex utraque parte succense. glande in ictum parata cis buccam vocant ) em Eseen bou- passii signis, salvis impedimentis. che. III. Machinas murales , pulverem tormentarium, pilas ct si quid intus armorum es, reservanda Regi, neque alto .

transferenda. IV. Gallia abstituros Centuriones, eorum vicarios, primipilos , necnon prasidiarium militem , exceptu rillabusiano, La Villa Monteraqueo Rogellato, adigendum insupersacramento a x b' militem , armis ut abstineat in Regem Dum , toto trimestri abhinc numerando.

V. Plaustra vehendis impedimentis,ct militibus sauciis subminiseranda obsissis nomine commodati, eo numero quo satis. Actum XXX. Aprilis, M. DC. X VII. Castello postmodum absistunt supra triginta noningenti Iegionarii, septuaginta quinquesceminae , infantes, puerique promiscue ut quemque matres in arcem subduxerant, si loco. Plerisque bilem movit Articulus quartus per quem sacramento adhibito miles Gallus promiserat, non movendum a se Regi bellum intra tres menses proximos , qua lege continebatur tacite facultas belli contra Regem movendi post tempus; unde illatum, Regem ipsum autorem esse in rebellionem & civile bellum. Praevalebat per ca tempora Ob

sequii modus in arbitrio subditi positus, usucapta per Regis K insan-

185쪽

is et UOTORIARUM GALLINinsantiam omni licentia: Proregum summa autoritas erat

&, ut quisque privatam in provinciis legem dixerat, ita juserat. Convalescet in tempus suum lex regia, summaque papaverum capita, primores regni, excisa, indebito rerum dominio cadent, opus arduum , eidem debitum viro, cui& debebitur ultima Sectariorum clades, rem suo tempore

memorandam.

Guilius, postquam expugnaverat Portianam arcem , a lRetellios castra movet ; brevem oblidionem expedio per compendium. Octo dierum expeditio fuit; obsessi eruptionem in regios bis ausi, bis magna clade retruduntur: Eicdum se Marchio Theminius manipulis hostium audacius miscet, leve, in brachium, vulnus excipit, haud indigna Mar scallo Theminio soboles. Fossam dum explorat Prasinius audentius more Gallico, selopi ictu trajicitur, qua parte ventriculum subit semur; Bassona petrias tormenta muris admovens glandem ventre aperto excipit, neutrique ab ictu caede est , quod pro miraculo acceptum. Proxime instabant muris Regiorum fossae, cum Nivemus vindicandae a ruina urbi, seudo suo, Marolium ad Guisium ire jubet procurandae deditioni : haec inter ruinam ediderant murales machinaequantum satis muris ascensione superandis , unde Niverno intensior metus; nec procul erat expugnatio nisi urbs dederetur : deditur, ablinit praesidii miles , manent populus &magistratus, manent munimenta arcis & urbis muri, ita lex dicta. Ad Nivernenses procurabat bellum Mayenia Niverni coniux : rem inauditam i scemina ingenti animo munia ducis induerat mentita virum; militi,ut quis inops,aut saucius, vestem & lamenta la giebatur, manipulos colligebat, adibat signa, tentabat largitionem , quis credat datur Marescallo Montignio in Amazonem belli cura, expugnantur urbes Niverno fidae, quae principibus confoederatis ea Galliae parte praesidio &asylo erant, minore sane in Montignium gloria, quod bellum in sceminam gerebatur. Merebant Regi peditum triginta , cataphractorum decem millia, divisoq; intres exercitus milite, suus cuique imperator, suus cuique in bellum apparatus, armamentarium cuique suum,tormcnta bellica, commeatus, pro numero diastributa erant; haec sane optime, nisi deficeret pecunia belli ner

186쪽

LIBER SECvNDVS. Is 3Ii nervus. Haec inter Marescallus Ancraeus, in quem Princi-

pum irae, & omnis belli moles , Pontarqueo arx est ad Se- Le Marmquanam Lutetiae imminens, quam procurabat ad Regem s -- scribit, concepta verba reseram, varie tum accepta,ut cuique Aodium, aut gratia in Ascraeum. ι' freb αν DOMINE , cum nνper Lutetia , in vasto Regia ambu- Misclacro Assa estatu tua genibus advolvebar , salutando humi- time in abscessu meo cujus ibam mandata ut exequerer, procul eorum exemplo, qui, etsi tibi omnium qua possident,debitores sunt, se, militumque misita secum itura in belium , quod geris . pollicentur, si pecuniam dederis quanta satis habendo delectui. Dissimili inquam ratione ab iis , qui Regi suo operas locant ex conducto, memet obtuli una ct octingentos cataphractos, sex milita peditum conducta impensis meis integro quadrimestri. En fidem exsolvo. Militant tibi in praesens , mihi merent stipendia ter misse se ducenti Leodienses , bis milie es. ducenti, Galli legionarii equites octingenti lecta nobilitas. . bunt armati quocumque jusseris, illis ego dux, aut comes ero; mihi abunde es si probas ausum: exspectabo mandata qualia dixeris. Nec me adeo tenacem puta dignitatis mea , aut officii memorem , quo per munificentiam tuam armis praesse debeo. ut dux ire velim ; parebo , quibus imperare muneris est mei. gratumque erit etiam indebite paruisse , si me non istebitur Galbas dum tibi ct regno tuo. Decedam quibuslibet imperio

s autoritate armorum ad nutum tuum neque gloriam amu

labor, nisi quam obedientia ct obsequio meruerim. Humilimm , obsequentissimus , fideli mus servivici subditin. CONcHINUS. Quia obtrectatio & livor pronis auribus accipiuntur, plerisque displicuit Conchini audacia, offerentis Regi quae Regis erant. Arguebant hominis novi fastum se arrogantiam , dum jactantius ofert e penu sua , arma militem, is ira quatuor menses stipendium ; immensos esse sumptus , quibu sex peditum miltia , octingenti equites pustentantur : furto ablata arroganter restitui , brevi resarcienda de publiaco. Plura his addebantur fusius a nobis memorata sub*nni exordium , quae repetere frustraneum. Contra, quibus accepta erant Ancrati in Rempubl. studia quanquam rari laudabant ingenuam indolem , asseclusique pro re

187쪽

sis.

Ornanes.

iso HasTORIAR vM GALLIngem literA utrumque prodi: professum eo se provecTum potentia O, rerum privatarum augmenti, quantum susciat me citui componendo, O, per sumptus supra communem hominis fortunam positos exhibendo. Probari assectum O, fidem, cum se , militemque in procinctu fore , euro ad Regem scribit. qui tum ἀre alieno gravis, impar erat bello in tribus regni sui provinciis sustinendo : regni decus c, gloriam quasita priamum,dein Regis es, Regina matris salutem. Oppressum nuper o Principibus Regem, adactumque vi m ore in foedus sibi indecorum, exitiale regno, insiectari Ancrat ope o, consilio eosdem Principes contumacia feroces. Iussa esse Ancrat arma, vim non iniquam , quibus in prasens premuntur, qui quotidia populum opprimunt. Posteritati in exemplum futuros, propagandaque toto late regno subditorum animis fidem O, obse

quium ruina rebellium, Anerat opus. renovari in annos sim

gulos seditionem O, bella ob res privatas Principum, quibus dissus sunt hae illae toto regno suda , O, urbes undeseumma illis autoritas est. Bellum velut ex con Elo geri ab ipsis,posque desolatas ferro es, flamma provincias venati tandem pace siniri. Sic exhaustum spe crarium , dum Rex iden- ridem emit quasiva sunt; largitionibus es, profusione pecunia regia venalem haberi apud Principes tranquillitatem publicam : neque mirum reparando dein arario si tributa populo extra ordinem indicuntur, quorum una est caussa rebellio Principum. Non aliam esse vindicanda autoritati Regi- viam, quam si in noxios per arma nullo natalium delectus viatur, eodemque ordine habeantur Principes,primores,nobiles es, vulgus dii quam si de ecti opibus O, solio dignitatum

autoritate aestituentur O, seudis. Futura tum apud Gaia Ios lata qua in praesens languent , ubertatem , O, commercia. Ita restituenda in integrum jura regni. Ancraeum strenuum O, sagacem virum Regi optime consulere , O , dum augetur opibus, unam illi fortunam esse eum omnibus

qui RempubI administrant , eum qui dejecto successerit m 1ore aviditate sectaturum opes , haustoque avidius populi sanguine saginandum , cum hic penitus saginatin sit, eoque

minus grauta Regi O, populo. Non adeo novum hominem,quingentilitium illi stemma apud Etruscos sit: neque sine exemplo esse provehi ad prima dignitatum fastigia alienigenam: Strofisios, Trivultios, Gondios, Ornanos, exacto seculo primis regni

188쪽

iniciis defunctos magna gloria: Marescalli munere donatum 16ir. Ancraum pub Medico matre ; idem dignitatis obtinuisse olimStkosum sub altera Medicaa : utrique matrum eandem gentem , utrique Regiam sobolem, utrique regimen rerum Gaiaticarum , utrique in gentiles suos amorem penu augendis, ct per dignitatum decora provehendis, utrique eo modo praesidia idominationi quasita : Regibus Reginis suos esse assectus is arcana in qua inquirere nefas, quandoque periculosum sit: nunquam sine detrectatore fuisse qui est Regi potior : Debitas

invidia Satyras, quas nemo scriberetsi augmento omnes sociari possent; quia paucis communicatur fortuna , paucos esse, qui rerum imperia habentem aquo animo ferant, reliquis pro tyrannide haberi autoritatem ipsius, et si legitima est. Haec tum Ancraei defensores, quanquam erant pauci. Redeo ad Priti

Comiti Arverno delata in Mayenium expeditio de Guisio, Om de Montignio ante diximus. Mayenius fama& militari 'virtute inlignis, raro milite sustinebat immane belli pondus; φArverno tormenta bellica obsidendae Suessionum urbi supra duo, viginti, legionariorum quindecim, alariorum tria millia: Mayenio mille & ducenti pedites, alarii trecenti. Arvernus recepto per deditionem Petra latio , ad Sueia Pierrefra. sioneS arma convertit: Mayenius se, resque Principum urbi G si ' commiserat, minus caute, loco invalido: Axona amne mo- 'dico alluitur planities circumjecta, utramque ripam per

cymbas ponte tumultuario tenebat Arvernus Comes , acie . que hac illac diviserat uno commeabiles ponte: vere adulto continuis imbribus augetur amnis , nocte concubia sorte

relabentem sequitur pontis & hominum strages. Mayenius, ubi pontis ruina divisas Regiorum copias audit, erumpit, qua rari ordines, illi Susius ex sorore nepos it comes, Vir L. cimia strenuus unaque centum nobiles, quingentique legionarii de Susi. delecta manus, Bullianaeti cohors ea parte excubias agens Bussiamen internecione deletur, ipse militiae praefectus postrem bene gestam captus in urbem trahitur: in adversa ripa stabat Comes Arvernus non ausus amni committere militem suum incerto vado. Sic ab

ges impraevisa. Postridie, morae impatiens Comes, recentique a clade vecors redintegrare assidua displosione verberationem, produ- impraeviso aquarum auctu in regios stra-

189쪽

i 16 HisTORIAR vM GALLI ncere vallum , ruinam edere , parare muris superandis scalas manuales: jamque in procinctu erat expugnatio, cum affertur , cecidisse hostem publicum , mactatam in Regia victimam Principibus debitam , Marescallum Ancraeum. Res mira i Conciliantur statim obsessi oblidentibus, neque exspectato signo confestim dilabitur ab urbe in castra miles , subito urbem invadunt nemine oblistente Regii, miscentur

manipuli, armati, inermes, in amplexus mutuos itur, nullo partium discrimine, haustoque largius mero una bibitur

Regi liberatori; uno verbo ex duobus fit unus exercitus.Neque id modo apud Suessiones: Guisius ad Campaniae confinia Niverno instabat, nulla in effugium spe; Montignius ad Nivernos Mayeniam Niverni uxorem ad deditionem cogebat , aut fugam; cum ad insperatae rei nuntium una exercitus conspiratione, quanquam longo terrarum tractu dissati, conciliantur invicem, promiscuaque statione habentur. Hic finis bello.

Desperata Principum salute ecce in momento Ancrari caedes &casus , remedium coelo demissum: quidam malis augmentum dixere. Statim mutatur facies rerum : novum est

regnum sub eodem Rege: rem memoratu haud indignam ab origine repeto. Extrema hiemis Ancratus Regia procul in Normannia exegerat, unde illi per absentiam casus, quo viritum irris, apud sapientes socordia dum aula absistit tempore quo populari aura valebat Luynaeus per Regis gratiam. Atquim eo se provectum potentiae credebat vir impotens sui, ut temPestates & nimbos infra aspiceret, aspernaretur. Lurnaeus ibat in apicem rerum, non alio tum impedimento, quam ejus penes quem imperium erat: absenti caute insidias struit in hunc modum. Regi in ludos admotus, Nvenatica, nocte & interdiu aemuli ruinam operatur, primum insinuata dissidentia , exin odio. Alio somno discutitur Rex. Postquam Luynaeo constiterat, grata esse quae diceret, acrius instare: Ita natos , in id a Deo lectεs Reges, ut legem dicant: conferri quodcumque in Gazia juris imperii est in Regina matris , Marescat i Ancrat arbitrium. Non aliter constare regnandi rationem, quam si uni Regi reddatur et

ignota is penisti qua geruutur in Gallia regno seuo. Nihil

esse Pedo salutis, pracipue intesmo, qua in patrem filius . M

190쪽

regni in incia quisque Ja distributi, circumstant Regi r. his splendescere aulam,ct valera Regem, Pacespectari caussas,

merita: ubi bellum ingruit, probos, improbos, noxios, ct innocentes juxta cadere ; eam esse caussam bessi quo opprimuntur Principes. Praecipuas arces ad regni confinia Ancrao po deri .

unde minatur audentius. Duram necestatem hominibuι liaber u , qua t=ranno parere coguntur sub bono principe. Pro I

bidine imperaniis desitui inciis in Regia suis veteranos; subsilui novos komines , opprobrium gentis. Ab ignobili viro nobilitatem ludibrio haberi: exhaustum tributo populum desolatas urbes. Ipsi, cui omnia vivere a quum es Regi, esse intermortuam vitam, vix loqui, vix stirare ausio : nihil e se tigilliso largitori quod largiatur: angustam illi familiam. Arctam penum. His aut talibus Luynaeus ad Regem: ille capessindi impatiens regni, clare libertati faciles aures , altorem secreto transigere, ponderare momenta& caussas, audere , mox pavescere: si quando de Ancraeo, aut ipsius administratione proloquutus, laudare fidem & animum. Sic decepti vigiles , quos Regina mater conduxerat: gesta haec ex compacito Regem inter& Luynaeum, opportuna per An-craei absentiam occasione , quae in aulis Regum praeceps est,

& raro redux .Postquam venerat, redintegratur Actio: urget

Luynaeus , ratus eb positas res, ut sin propere ferro Ancraeus transigitur, sit ipsi periculum, quale intentat. Rex obtegendo facinori , quam ante gratius Ancraeo adblanditur, donec incautus rueret. Consilii autor est Luynaeus , participes , vilia ipsi mancipia, ignoti homines, quorum nomina claruere post caedem Principum aut primorum nemo in conscientiam facti vocatus exsequendo , in Vitrium electio est is Viso capι

tum custodiae, quam corporis vocant, praesectus erat jube. ruis iatur vir strenuus subeunti prima arcis Regiae atria Marescat lo , verbis praeter morem audacibus, & in minas flexiς, mo r 'ram indicere: obluctantem, quod sperabatur, occidere; quaerebatur color necando. Regi haud dubium erat, quin superbus homo opponeret vindices manus , armisque obstaret imperio , hinc sequutura nece; ita res habuit. Vigesima quarta Aprilis,liora ante meridiem decima Marescallus Ancraeus magno stipantium concursu, ab Regiam

venit;

SEARCH

MENU NAVIGATION