장음표시 사용
191쪽
is 8 HI TORIAR vM GALLI Ii 6 17. venit: prohibetur aditu majoris portae, occlusis praeter in rem valvis: ita imperatum custodibus, patrandae certius ne ci. Eo nihil praesagio territus, minore porta praetergreditur, ratus , alto quanquam sole , strato Regem adhuc recumbere.
Sequebantur conductitii nobiles . ponte angusto singuli. paucis via permittitur , prohibetur aditu globus nobilium , praesidium in vestigia ire solitum, quod Mares callo igno tum longe praetergresso. Venienti dat se obvium Vitrius: Dis Itili. ν. stipabant Hali erus frater, lectaque manus in quibus Regi&Luynaeo praecipua fides. Vbi in praesentiam datus, bacillo quo designare imperia moris est, Vitrius venientem si stere gradum jubet aut mori: Ancraeus ad haec in vestigio stare audentius , positaque ad cniis capulum manu obluctar ivecors & furens, donec duplici glande transfoderetur. Ad casum tota statim regia stupor est: aream late & vestibulum impleverat conglobatis agminibus miles jussus stare Par mis , haerebatque rei novitate perculsus, cum Rex e sene stra conspicuus, Iussu inquit meo transactum opus. Vocem sequitur acclamatio & applausus, donec praesidia dimitte rentur : alta post in arce silentia , velut stupentium. Haec inter Reginae matri assertur, cecidisse Vitrii manu Ancraeum: cxcanduit, ibatque ad Regem indignationis plena & ultionis, cum audit, probatum Regi factum. Haec in regia.
Interea spargitur in vulgus incertis autoribus rumor ,c
sum Ancraei proditione Regem : at brevis error , statim a gnitum cecidisse Ancraeum, unde publica gaudia. Ornanus ornane. aedes quamprimum Palatinas jussus adit, factumque renuntiat : addit mandatum insuper sibi ut diceret: Resitutam hodie Senatui libertatem, autoritatem legibus, Regi regnum. Non ante populi concursus major, una omnibus acclamatio est , implent urbem & pomoeria applausus &confusae voces. Cecidisse Urannum: nullo jam obice regnaturum Regem : sic caderent quicumque auro publico inhiabant. Haec populus tota urbe fanaticus , nec sui compos . Ceterum probata omnibus ultione , plerisque displicuit modus. Regi judiaces ese lege constitutos, quorum sit inquisitio in crimina, poena indictio: infra m sarem esse quodcunque a Rege in
magnis causis privatim agitur. Ceteris mortalibus in eo stare
res c= costia, quidsibi conducere, quid obuse putent: Rerum diversam esse rationem, quibus pracipua rerum infama
192쪽
L1BERSEC v Nous 339 mersantur. Reum majesatis Aneraum: at debuisse veteres 16 17. antecedere formulas , Iudicisque delegati sententiam. Retiabus etsi in scrinio pectoris leges sunt, invaluisse consensu ipso-νum , populi, ut committatur viris probis caussarum cuniatio , pracipue capitalium , alioquin privati e Vibet, apud quem erunt arbitria rerum, libidini fore obnoxiam fortunam omnium. Plerumque aulicos rerum summam tenentes, specie publice ultionis, privatis odiis grassari. Non desuere, quibus & probaretur vindictae modus. A
egibus delegari sotitum in publicis judiciis magistratum , obca μου maxime duas : deprecanda invidia quam in judicem excitat severatas legis procurando sibi otio, quod assiduo judiciorum strepitu turbatur , si Rex supra invidiam es , si per judicia occupari amat, arbitrioque ipse suo jus reddere, cessιt oscium delegati. In manu Regum e se leges, ut dixerint
malere, ut abrogaverint esse invalidaου : neque delegatu jus
esse, nisi ex ea formula prout rex privatim , aut publice se tuerit. Per alium qua potes Rex, multo magis per seipsum posse. Denique non esse subitorum inquirere , quid Regi, ct
ex qua conga placuerit. Nocte concubia cadaver nullo apparatu in sancti Germa- . ni fanum furtim effertur , obtegiturque humo temere & raptim circumsusa. Id ubi prima luce innotuit: ire magna in aedes sacras frequentia vulgus: aemulante ludibrium utroque sexu , erui cadaver , injectoque in collum lane trabi in patibulariam surcam , quam mandato ipsius Ancraei magi-hratus posuerat, terrendis quibus erat scribere, aut licentius loqui libido. In propatulo prostat cadaver e sitiae pendulum, suspensoque illuditur, adjecta impietati verba procacia quae reticere satius , abolendae calumniae, cui etiam per salsa saepe autoritas est : qua viventem hominem vetinia coluerat vulgus , eadem insectatur interfectum: in cultu, in ultione coecitas. In patibularia surca ducitur sentis Marescallo : jamque ultione satiata plebes iracundiam expleverat , cum vile caput, Vrtenautile familia servus hunc pa- Vrima titibulo suffectum ante memoravi Ancraeo procurante ) p ciso sene, cadaver in terram praecipitat,instat in casum dato, morsuque discerpit, laetus cruorem lambere&sorbere tabum debita Vrtenautii Manibus ultio. Adstrepit vulgus crudele in quos irascitur, implacabile ubi tanne saevire
193쪽
HIs TORIAR vM GAzLIndatum : trahit, discerpit, laniat, lassatur ultione, nee satiatur. Redintegrantur voces & murmura: tota urbe distrahitur cadaver mutilum: neque decedit cum sole suror: ipsa nox augendae infamiae diem aemulatur: coelo placido Luna
radiat, syderaque fulgore insolito lanistas juvant. Ast non syderibus opus illustrandae urbi; per noctem aedium vestibula . & senestrae , nulla indictione, nisi quod omnibus una libido erat, sydere privatim suo sulgescunt, splendent vici ignibus circumstatis, donec deforme cadaver lixas inter &ganeones divideretur; sic venit populo in tributum, queni
tributo exhauserat. Haec vulgus.
Primoribus magna ex eo facto gaudia , ast non integra :displicebat ultor, placebat ultionis modus ;& si Luynaeus
autor demeretur,omnino voti compotes erant. Imminebant
novo usurpatori, Gallicarum rerum imperia, & commutato quamvis domino, timebatur par servitus: pejora instare metuebant sub novo homine, qui omnium rerum penuria laborans , omnibus inhiaturus erat.
Marescallo Ancraeo hic finis suit : quale exordium paucis expedio. Conchini gentile illi nomen & stemma , gens apud
Etruscos non plane ignobilis: patre ortus litterato, avum rerum haud expertem habuerat, Cosmi Medicaei si vera fama Secretarium, quod ante fuit, obscurum est. Cali gayam duxerat Reginae matri a teneris praecaram , per cujus gratiam floruerit ipse , necne , varie dictum : fuere qui uxori tribuerent familiae augmentum, primosque in aulas Vores: quod nascente utriusque sortuna haud est absimile vero ; postquam adoleverat, stetit uterque virtute sua. Quo tempore Henrico IV. Maria Medicaea nupsit, arctae illis res, angusta domus ἱ crevit Reginae incremento sortuna. Ancraei seudum illustre, magno venale pretio comparatur, hinc nomen ; nomini adiunctum Henrico etiamnum supe stite, ossicium Equitis cui ductandae Principis munus. Haec viro sortunae rudimenta Statim ab excestu Henrici tranC. misia in Reginam parentem regni administratione, ire in melius fortuna confugum: intendi utrique ambitio & sa-stus: rerum potiri, planis tum quae ante aspera. Primus viro in ascensum gradus ab Henrici funere, primi in aula nobilis ossicium est: uxori Reginae muliebris mundus com
mittitur mundi dominam vocant munus in Regia , pri
194쪽
Laa inter. Nec multo post Ancraeus Marescallum Galliae a- i6i 7.git, parum debita tyroni in primum armorum imperium promotione. Necdum sinis, arctiore Concilio veteranos in quibus Henrico nuper praecipua fides proturbat, Principes contraire ausos insectatur , Partamenta opprimit, Con-daeum in vincla agit, primores aula depellit, quo tempore queri, aut gemere crimen erat. Haec dum geruntur publi- , ce, vix dici potest quantum privatis ipsius rebus acceuerit: nuda illustria & opima acquirit pecunia publica: provinciarum, urbium, arcium, in regni coufiniis sitarum praesecturas invadit: conductitii in stipendium nobiles, vilia in omne nefas
mancipia uni rerum arbitro merent; denique,si fortuna manet nihil est quod ultra speret, nihil quod timeat.Neque transmitti silentio debet nobis qui gratiae nihil ,odio nihil damus. sitisse viro ingenium acre, dotes animi, & praesidia politicae
maxima: nec deesse etiamnum hodie qui affrinent, falsa esse S per invidiam vulgata,quae ex publica fama supra memoravimus. Agnoverat regno exitialem este nimiam autoritatem
Principum, qua saepe obstiterant Regi, hinc legitimi conatus deprimendis, quod nemo improbaverit, si eo spiritu agebatur. Vt postmodum sublato Luynaeo, hic regnandi modus
Regi optimus, aevo meliore convaluerit: ut primoribus plane decesserit tyrannis, quam sub infante Rege usurpaverant, opus viri inter politicos maximi. suo loco reddemus. Agebat in arce regia, Galigaya velut privata domo : vix caedes illata viro , cum jubetur Vitrius uxori vincla injicere.
Injicit, gaetamque, &quicquid ipsi supellectilis erat, ve tin pignus addicit Regi; ipsas quas collo aptaverat armillaς,
quos brachiis circumduxerat uniones , jussa exuit, nec multo post in Bastillam traducitur. Barbinus in primam ae- Barbis. Tarii dignitatem nuper vocatus, in sorum Episcopi obtorto L Dr iE collo trahitur. arctaque custodia vincla subit: Mangoto recens Procancellario sigilla adimuntur: nec ultra saevitur in virum qui omnium calculis probus erat & innocens; non ambita dignitate .Armandus Richelius Episcopus Lucionen- Ribis Musis nobis ante memoratus, postmodumque in decursu Anna-- lium passim memorandus,arctiore rerum externarum secre- L's ''to dejicitur ossicium est inter praecipua) pauloque post finibus regni absistit. Luynaeo sejpecta praesentia viri cui jam
tum omnia in plano erant, nedum autoritate qua Reginae L . paren-
195쪽
16 2 HIs TORIAR vM GALLIT parentis affectus regebat ex voto,sed sagacitate & rerum experientia : his adjuncta animi magnitudo persuaserat, quandocumque daretur in ultionem occasio, ausurum; haec cauta Lε Marquis se ostracismi , nulla in antecesium labe . Exactus item Mar-G Ricbeticu, chio Richelius vir in alta natus: nec multo post ereptus Gallis indebite , dum virtute bellica viam sternit sibi in prima armorum fastigia, quod infra trademus. Indicta Avenio ubi privata utrique vita tranquille traducitur , poenae genus Armando parum debitum cui a teneris pro labore quies , pro quiete fuerat labor. Nec se quieti totum permisit, datis in publicum libris, quos durante secessu in Calvinistas composuit, magna eruditionis & pietatis laude. Ast non hic
meta laborum viro in Sectarios nato: videbimus annis sequentibus, consilio altiore consectum opus , quo temporc succedent argumentis tormenta bellica, queis velut ratione ultima utetur Oxstirpandae Sectae. At haec infra. Invaluit in aulis Regum , ubi casus est ministro cui prima rerum autoritas fuit, in momento destitui praesidia dominationi amicos quorum consilio & ope nitebatur. Dejectis quos in consilium Regis arctius introduxerat Mares callus Ancraeus, restituuntur Sillerius, Vaeraeus , Villaraeus , Ianinus, Castronouanus, fide illustres juxta & rerum experientia. Revocantur Principes sugitivi, aut sponte redeunt:
eos inter Longavillaeus cis per Ancraei odia exsul nihil in id seditionis contulerat , abstinebatque bello privatim agens redit in aulam, & quam deperibat, Suessioni virgini copulatur. Redeunt item Lejayus Praeses, Marchio Cuvrius, 3c
quicumque demum rebellaverant, nullaque in pacem muta , quam scripto mandari moris est , velut ex compacto transigitur : unus omnibus consensus, unus in aulam concursus est. Missae postmodum a Rege in provincias literae quibus Partamenta & provinciarum Proreges agnovere , ut indicta in Marescallum vincula , ut patrata in reluctantem caedes , ut Lutetiano populo acceptum facinus; literarum formula haec serme suit. Palam esse omnibus , ut Marescassus Anc itι ipsiusque uxor Galeva,abusi grati et qua apud Reginam matrem vale bant , o tenera e m aetate cus debita imperia rerum , sibi per nefas arrogaverint Itis omne regnι. Dum illis pro libidine regnmen erat, nihil ad se Regem transmissum , etiani que delu
196쪽
Lrar R. s T C v N DV s. I 63fum eres undiis quo tempore adole erat:pro crimine habitum,
si quis res serias ludis miscuisset, quibus noctu interdiuque .ltadebatur. Gratia dominantium sibi concessum nomen Regis, ct regni titulos , rem vanam : illis cessisse quidquid in rerno
solidum est, Ius gladii, tribqta, largitiones, arces, urbes , provincias, terra marique imperia. Diu dissimulatam injuriam donec constaret graviora esse qua imminebant: praventendo Ancrao; sum Intrium custodia in regia praefectum, captum
ιn vincula conjicere ; jugais dum exsequitur , obstitisse viarum sipantium praesidio audaciorem, coliatam in rebellam mim publicam , plumboque haud injuria coum, qui parendi
desuetudine contumax Regi suo obluctabatur. Antam in vincula Galiguam mulque da ipsis mancipia: dejectos ossiciis,
quorum nitebantur consilio, restitutos veteres regni ministros
exsilium inique passos. Rem magno populi Lutetiani applausu,
ingentique ordinum omnium gratulatione acceptam: nec dubium esse, quin se huic gratulationi reliqua Gallia adjungat
Iubens. Debitam Deo optimo maximo Galba libertatem , sibi qui Dei imago es publicam ultionem. Fuit& moerori locus inter gaudia publica , nec temperatum a lacrymis laeta inter: jussae aula ablistere Reginae matri , indoluere Galli consortes mali. Non statim Ancraei fato dejicitur , neque in casum casu trahebatur, nisi Luynaeo participes adegissent Regem, ut abesse Matrem pateretur, dum ipse capelleret regnum.Secessum fore non exsilium. Re- Iuctanti incutitur timor ab irata Matre. His adjicitur,memianisset Regem se , ct adultum Regem: ab exacto anno aetatis δε- cimo quarto quidquid erat tutoria autoritatis excussum: sextum a decimo annum agi, septimum ex quo ab excessu paren
iis precaria aut oritate regnat. Matrem regnandi avidam vix
passuram decedere sibi usucaptum imperii m. cupidinem dominandi cunctis assentibus flagrantiorem esse, neque facile exui. Dominia rerum, ut privata sunt, longa tantum possessione procribi, quia vix continuo possidentur: regnorum diversam esse rationem, quorum intensior se continua posseso est , hine prascribi facilius. Sic Mericaam olim , cui hac successit in nomen, stemma, ct regni ambitum , nunquam posuisse regnandi libidinem: luctuosium esse quod fus temporis Annales docent, violatam praecoci filiorum fato naturam satim ac regnare ausi Gallis decedere injurias, Italis manere alte impres in, L et sal:
197쪽
I64 HIs TORIA RuM G AL tra161 . μ Hssimulandum; as nunquam obliterandum ab Anerat ne ce ludibrium Passuram in prasiens aequo secessum animo , cuia gravioribus timor est. Decessurum privata illi vita regnandi usum, quo tempore si e re visum revocari posse : ita resti, tuendum mox Regi regnum , debitisque tempore is loco M tri qua sunt materna dignitatis: regnandi amorem , usu valescere non urendo amitti His tandem Rex postquam diu re stiterat, vincitur. Exsilium , dixere secessum Luynaei fautorcs, vocabuli lenitate qui aulae mos temperata asperitate rei Haes inter agebat sola angustis Regina penatibus , victoque gemitu dissimulabat, inter metum Riram cunctata: non in questus, non prorumpere ausa in minas, quo aequanimitatem servaret, aut fingeret: serunt specie honoris in
terrogatam , quid se factum vellet; respondisse , taxatam se exsilio, carceri, &si quid ultra destinabitur, este se subdi
tam eidem Regi, cujus sit mater. Ineunte Majo Rex , victa tandem natura, matrem aula
M.tri absistere patitur, indicto ad Blesienses secessu: arx est regia, patentibus hinc inde plagis amoena: sed quid am ce num c si1li t suere qui crederent petitum ab ipsa discessum , taedio novae administrationis, &ira: praevaluit, pravis. Luynaei consiliis abactam. Indicta die angustam Regina familiam colligit, tenuis in viam apparatus est, trahi se,non duci existimat: & quanquam instructa alariorum phalanx stipabat, specie honorem esse,
re dissidentiam, injuriam magis quam cultum. Ante ramen quam urbe absisteret, Matrem Rex urbana comitate invisit: operantem opus supra naturam positum stipant Sili rius, Vaeraeus, Villaraeus &Ianinus, primi aulae ministri; seu opus addere animum haesitanti, seu praesentia sua factoautorando: ardua res filio abdicare matrem. Vbi coram sitit, obortis lacrymis in haec sere verba proloquutus sertur. Habere se grates immensas parenti optima ob collata in Galilam officia ab Henrici patris excessu in eam diem immensa, quorum
ne decedat memoria, ecturum se grata recordatione, O, am
re. Iduxisse in prasiens diem, qua positis quiescat curissatis labori, fatis reipublica datum: iret bono in tranquiliam vitam augurio; id sexui debitum , id exposcera tot labores sibistio , ct regno datos. Rebus haud impareme, qui atate nune
198쪽
Rufa secessum amoenum, regia dignitate subituram: nec δε- 16 12. futurum se officio quod matri debet. Ad haec Regina imo trahens corde suspirium, gestu vultuque ad miserationem compositis. Matrem esse meminisset qua in ludibrium datur: Passam aequo animo quodcumque in Aneraum, in se, se familiares suos operata est Ludinai manus , qua etsi inimica sara
fari potuit juste ex crimine ignoto sibi, in quod i obvia
rura erat si agnovisset. Id dolere unum, semota se, vocatos in aconscientiamfacti extraneos, quo patuit rara sitii erga matrem
siducia. Credidisse se olim de proscriptis ut de viris probissimis:
potuisse decipi, so, maneat illis poena sorte non immeritae rite
factum quod se ipsa censuisset in reos. Asfacti sui probeso
consciam : haud ignotam innocentiam qua Rempublicam a miniuravit: nunquam depositam a se curam quam debuit Lo i indebita rependi melius merita. Nec filio imputandum quod pati adigitur mater, manum esse alienam cujus gravitate opprimitur. Nihilse familiaribus seiis deposcere, luant poenas si noxii sunt: se quamvis adυersis partibus adsint modo sudia O miniseri plus aquo , non recusari judices gratia procul lectos is odio. quorum stet arbitrio, ψ orumsaim; se inses viatur si paret esse noxiam. Ream sies crimen est, fuisse matrem eream si crimen es omnium ordinum votis admotam dei Regis, se Regno: gestum utrumque bona fide, nec a picιis infelia cibus Felix Regnum: Regem ese Gasiis qualem meruit Henricus successorem. Versa dein ad Regem immota,& haerens. Omnia inquit insinuavi animo tuo Fili charissime θ quibus
esses, quod fuere avi, proavique tui:nee spem fefellit eventus. Virtutum seminassas abunde solo ubere, quarum incremen ta sunt certe maxima. Vnus in lapidem induruit locus , in quem incidit jactus erga parentes amor. Portentum est solo ubere elanguisse semen,quod ubicumque producit sponte natura fertilis. Decipior,natum 'focantlpina prava consilia, quibus abdicor. Rex praecipuam sibi fore respondet matris memoriam: sat s ac Dis os venerit accepturam a se per nuntium,perpet i amoris monimentum, quale filium decet. Impresso dein oscissio ad arcem Vinceniam consert se, pauca loquutus, ne miseratione illacrymantis flecteretur: Mater Blesas petit duce Curaeo is cataphractorum Regii ordinis praesectus. Custos, an comessuerit, varie dictum , pro diversis cujusque assecti- dbis is,
bus. 2piscopus Lucionensis una absistit, tristiti que Reginae. L 3 paren-
199쪽
a 6 17. parenti particeps est & comes,donec Coussayum relegaretur pagus est non procul Blesis Prioratu insignis,quem eo tem pore Ricbelius possidebat hic agit exsulem non sua labe , donec in Dioecesim suam relegaretur: necdum finis : quaeritur extra Galliam exsilii locus fidus Luynaeo , qualis Avenio. Sequitur exactus item Marchio Richelius, Episcopo fraternatu major , triste genti exsilium, quo Marchio uxorem, N. sobolem masculam spem Richelii nominis unam, amisit. Clausit scenam Leonora Galigaya per mortem tragicam, illi ingenium S dotes animi supra sexuin erant. Actor in litem Advocatus fisci, vano testium indicio crimina subdit dubie probata, magnaque pars vix profutura in necem . etsi probarentur. De levibus prima postulatio suit, & si quae in crimen flectebantur, elidebat virago ingeniosa. Postquam inquisitum acerrime, affertur magicas artes eam inscchatam: addebatur Iudaica labe insectam: haec per indices jacta in incertum. Negat utrumque Galigaya,commissosque de more testes rogat ,Vbi characteres ' ubi magici libri ' tibi magi equos habuisset autores, vel siocios ' ubi essecistis artis ' qua incantamenta' in quam ea simi possessos a se Regina parentis
sectus uno utrique a teneris consortio,una educatione,non per incantamenta,rem ridiculam: validos esse daemones, quos natura cietzneque nigra arte parandum, quod innocentius insinuat
sanguis. Sic auctas simul Θ unctas quasi gemello partu.
Subditur trajectae in Italiam pecuniae crimen: huic adjuncta tyrannis ab utroque conjugum in Gallos usurpata. Illa, tr ectam a se quandoque pecuniam in res publicas , quandoque in privatas confessa, excusabat factum publico usu , nullaque in contrarium lege : eo se commercio suduisse Gadicis rebus e injuriaque postulari unde laudari meruit: spe in Italiam pecunias a se procuratas , seu locandis exploratoribus , seu trahendis in partes Galiorum , externis principiabi. Gesta hac vocatis in rei conscientiam regni ministris: n que infeliciter transacta. Fateri datam a se Italis mercatoribus pecuniam privatum in Denus , traductaque natale in solum. mobilia : ream se, si lege cavetur mensariorum deleetus , ubi pecunias in foenus dederis. At Muris pubtici est, vicina. inter. gentes, o foedere socias haberi commereia, vanampostulationem esse. Assectatam a se eum marito tyrannidem negabat eo
incensius , quo convincebat actis probantibus dissidia inter i
200쪽
Conjuges recens excita, seque a viro atrociter objurgatam , I 6 17'suod pro femina modo audentius arguerat assectantem imperia rerum. Hinc dissolutam divortio conjugii charitatem : id plus aequo convinci altis probantibus, maxima publico instrumento quo rerum ipsa communionem solverat. Haud ignota se loqui, prosare apud Actuarium publicam schedam, qua, manente convugio,indicia divortia rerum.tis abunde dilui criminas licet osse innocentem. ratam se in omnem eventum,neque obluctari fato: salvamfore Senatus augustissimi placito. si liber agitoliam fore nisi nomini ct fama regnantis expedire
debitur, ut qua una cum marito vixit, una moriatur.
His excipiebat Galigaya, nescio an valituris alio aevo. Facta, dictave hominum in majus accipiuntur , aut minuS pro tempore: relinquenda rumoribus spatia temporum, quo senescant: ipsa virtus plerumque recenti invidiae impar est. Scissae in contraria sententiae judicum: pars extilio subscribcbat, superaddita mutecta pecuniaria pro modo facultatum : praevaluere , qui poenam capitis irrogabant. Continebantur Senatus placito Ancraei& Galigaya: con jugum condemnatio, bonorum mobilium & immobilium fisco addictio, i sculae prolis finibus regni exactio , R ignobilitas, domus Ancraeae, quam Lutetiae possidebant eversio. A Senatu delegati placitum de more pronuntiant. Vbi se rea morti addictam audit, intercessisse memorant specie ventris: instat judex, &ii gravida es inquit tua te consesso adulteram facit dixerat secundum litem , aversatam se mariti amplexus, neque agnitam illi, duo jam erant anni.) Ad haec,
ne consessa adulterium videretur, & ventrena negat. Per ora vulgi fune praecincta plaustro traducitur. Non ante concursus, non applausus major. Verum, ut sunt instabiles mortalium animi, ubi ad locum supplicii ventum platea est cui placη ΔGreva nomen ) populus spectaculo inhians silet: reique nota O V 'vitate perculsus, expleta ante funus crudelitate, condolet, quem optaverat fini. Theatrum ascendit virago infracta, compellatque circumfusum vulgus in haec verba: Ita victimas percuti solitas, nulla ipsarum labe: innocentem se patibulo Ugi, ob occulta quibus nihil inest criminis, nisi crimen es vita sociam fuisse marito. Nulla incantamenti vi nullis prastigiis summa rerum evectam sie , fortuna beneficium esse, cui oderit casum. Rependere se grates Deo immortali , quod inter