Historiarum Galliæ ab excessu Henrici 4. Libri 18. Quibus rerum per Gallos totâ Europâ gestarum accurata narratio continetur. Autore Gabr. Bartholomæo Gramondo ..

발행: 1653년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

. . 138 HISTORIARUM GAL Lin1616. legem per seloniam , quod vocant, violaverit, cadit in commissiim possessio; commisso hoc annexum,ut redeat seudum ad primaevam naturam, quod consolidationem appellant. Niverno pro selonia accipitur Viavillii factum , Duc alique Retellorum procuratore requirente, praevia inquilitione, injicitur de more in seudum manus Domini. Provocat ad torreran Regem Viavillius ; Rex Niverno Borentonum custodiae Eve t G Scoticae emeritum exemtum vocant quam citissime mit- tit , summa literarum haec erat: Nihil esse opus inquisitione , mandato suo rem gestam, neque feloniam imputandam ei qui paruerit Regi suo : ut ut res . Sorentonum depositi nomine habiturum Inavigii castra is possessiones, interdicio velut possessorio , donec de re plenius liqueat. Intercessit Nivemus, seudaque sub judiciali pignore caussatus usum se jure

suo respondit. Agitata tum quaestio in utranque partem. Qui Niverni caussam tuebantur , objiciebant seuri legem qualem supr

memoravimuH e uxoris repulla ιEatam gravem Niverno in

juriam ; haud procul fuisse abortu principem gravidam , --juria tario; dumque extra urbem pernoctare cogitur, aeris' . intemperie aspiciam vehementer, atrox in Dominum injuria,

crimini proxima. Frustra objici datam a Viavillio Regi fidem urbi conservanda ; debuisse Usium urbe absistere , substituto qui fidem Regi exsolυens impuna Niverno illuderet: ita facturum satis Regi se Niverno Domino suo. Ex adverso Uia- villii fautores repetebant a prima origine studorum leges , ut primum instituta, ut a Regibus collata in emeritos, qua demum ratione, se quibus pat iis propagata, de quibus etsi varie reserant qui de seudis scripsere, in id sane conveniunt omnes, ut prima eorum sit caussa a quibus emanant seuda rquare cum in Nivernam gentem a Gallis Regibus collatum sit Retellorum sudum , inspecta origine, Regis est primaris dominatio. Accedebat, Regem in regno suo non agnosicere Dominos quoquo titulo suda possideantur : summam esse rationem in statu monarchico qua pro Regibus facit,sicque optimo jure servatam Regi fidem , cujus potior es eausa quotiescumque cum alio dominante concurrit. Rex Viavillium viii

dicat ab opprimente Domino , seudaque conservat possies sori.

Tragicum est quod aggredior. Privata domus non procul

172쪽

cui Montalbano sita, cui Reynelia nomen est; adulterio polluitur, senestatur caedibus; marito uxor injuriam,uxori maritus necem insert; nec cecidisse uxorem satis crudeli viro, una cadunt.clandestina caede Vicecomites duo, Panatus &Paulinus, natalibus illustres viri, ille frater adulterae, & ut creditum consors libidinis, hic adulter. Deperibat forma& illecebris Venerem Paulinus vir strenuus, nisi quod mollitie trahebatur in lubricum , unde viris per pe casus etiam sortibus. Illecebrae amorum , prohibita Venus & furtiva; internuntii frequentes , & codicilli flammae fomites erant:

pretiosa amatio supellex , ampla familia, immensa largitio, quibus seeminarum libido pretium facit, &qua saepe via captantur. Fallendo Reynesio induebat figuras omnes Pau- Iinus , Castellumque subibat dissimulatis ore & habitu; quandoque olitoris . quandoque pictoris specie exhibebat se Dominae. Amabat Panat iam id uxori nomen ) conjux

Parum redamatus , & quanquam probe agnitum sperni se amore adulteri, dissimulabat: donec certo constaret violatam conjugii fidem. Parum tuta est statio amantibus in Castello procul hominum frequentia lito, accedunt arcani participes servi venales animae in utranque partem: Paulinus & Panatia queis ab omnibus metus esse debuerat, in omnibus fiduciam ponunt. Quam coeca libido est , vesanus amor i Iteratur clam surtiva Venus, nec furtiva diu , contemptu viri in id vecordiae prolabitur uxor, ut nocte , interdiuque Castello palam exciperetur adulter. Ludibrium

se esse amantibus indignatur Reynelius, diuque dissimulat

prudentia, aut metu. Meditatur justum , & crudele facinus: urget ira & provocat cunctantem animum , obstat amor, nam & adhuc uxorem deperibat : illa ibat audentior in viri contemptum , in amasti amplexus, non Dei, non hominum, non sui memor: eoque tandem ventum, ut prorumperet iri justum furorem patientia viri; spretum se queritur , & quM'rit ultionis viam: hanc fortuna aperit in hunc modum. Erat

in Reynelii familia servus Paulino clam conductitius , puduit esse Domino diutius proditorem a quidam dixere ultio nem servi in Dominam ex privata injuria : primum advolvi genibus, obtesari, deprecari quam meruerat poenam fate' rise adulterii conscium ne patientia tantum sed se facto, a cusere silentium , urgere vindictam, vulgo veneficam esse qua

173쪽

161 6. x4o IlIs ToRIARUM GALLI aqua adultera est i prospiceret honori,vita consularet; committeretur sibi ultionis modus, ruituras in venabula feras, aut per iturum se si perierit,meruisse poenam sι uistis reparaverit quoquo modo in uriam, forte veniam meriturum , nora alias posse

allui crimen quo hero reus est. Ad haec Raynelius specie rei novae obstupescere, &, qua data per servum via sequi, fingit in longinqua iter, absceditque haud ignarus adfore statim Paulinum .Abeunti illac matur uxor,qui mos adulteris: postridie dat se Paulino in Castellum comitemPanatiae frater, Vicecomes Panatius: devolat infestis latebris Reynelius,ferroq; ad manum per obscura noctis suggreditur: stipat delecta manus, alta utrinq; silentia. Non multo ante ipsum secum revolvens

quam arduum opus aggrederetur camerarum ostiis subduxerat pessulos introrsus omnes, ne sorte ex improviso adveniens,aut penitus prohiberetur aditu ,clausis januis,aut dilatione tardaretur : in mora metus erat, fiducia ferire incautos Panatius acri vir ingenio, natura in omne nefas expeditus,

quanquam alias suspiciosius homo , credit se incautus uiae apertae, stuporeque velut lethargico spernit ex amotis introrsus pessulis triste praesagium : decumbit improvide , altoque se committit somno . A Paulino initium caedis a quo gravior

Reynesio metus erat. Intromittitur ex improviso licariorum armata manus: ubi agnita mulino proditio , selopeio apprehenso in percussores prorumpit, Reynesiumque in pectus serit vano ictu,quippe thorace alieneo tegebatur; statim sicariorum globo involvitur,&, quanquam strenue dimicat, succumbit numero, multiplicique in vulnere vitam ponit. Panatius ubi selopos audierat ter , quaterque displosos , implacido horrore discussus, accurrere quo monstrabat viam excitus fragor, vixque ab ostio aulae suae eruperat, descensuper scalam praecipiti subducturus se periculo quod imminebat, cum Reynesius sistere jubet,aut mori : adhaec ille verbiusrustra obluctatus hastili transfoditur. Exin diu quaesita scemina donec servi indicio patuere latebrae, queis subduxerat se ultori viro:triste si ectaculum i iacet tenui sub carbaso nuda , passis confuse crinibus, suffusum rubore genarum ebur, corallio aemula majestas oriς, porrecta placide frons, sinus ingemellum orbem apertus, &, ut trahebantur imo corde, suspiria,molliter palpitans: iterati marito amplexus, infans nescia mali pro matre patrem deprecata: denique viri in uxorem

174쪽

Lias R SECvNDVs. I i remia per vaesanus amor, flamma intermortua commisc- 1 Iio. ratione reviviscens , vitam impetraverant; obstitit servus

vile mancipium caussa laniena: , negans dividi polle facinus; non alias marito permissam caede, adulterii ultionem , nisi in utrumque una sit poena , superstite uxore pro illegitimo haberi, quod simul cum adultero transfossa jure permittitur. Sic crudeliter caesa scemina illustris, cui nemo aetatis suae illecebris , muliebri forma, & cultu , nemo ingenio antecesserat. Iacuere per triduum insepulta cadavera, sanie polluta , squalore, &tabo, ut locum cuique dederat casus.

Reynesius quanquam crudeli ex facto regio diplomate

liberatur: memoratu haud indignum est, in scrinio Paulini post funera, inventam a Commissariis in litem delegatis schedam ultro citroque obligatoriam qua fidem mutuo dabant suturo amantes matrimonio , vivo etiamnum Reynesio in haec eadem verba. Nos Rusunm Vicecomes Paulini, o, se ersia de Panato, em mutuo astringimus,matrimonis

palam contrahendo, ubi primum occasio dabitur: ct quo plenior sit fides, quo item obligatio firmior , consummationem antecedere placet ex pacto. Case ersia, Rapisunus. Kalend.

Ianuarris anni 1616. Prima liaec in amplexus via molliendo specie conjugii facto: demum iterata Venus velut inter conjuges , ut Messallinam haud injuria dixeris , quam Claudio

Imperatori nuptam stante adhuc viro per lasciviam Suillio nupsisse tradunt ejus temporis Annales; unde utrique illata clades pari in consortes supplicio.Substituto semel atque iterum in Condaei praeligium milite dejectisq; quibus prima custodiae cura commissa suerat;assertur Regi, Principibus confoederatis esse arcana consilia liberando : assiduis Lutetiani populi pro Principe votis,accedebant secreta Par lamenti sun fragia : quo factum tandem ut mutata sede in arcem Vicenniam transferrentur conjuges, rem ante memoratam: servis

e familia quorum a prima detentione permissus Condaeo usus dimissis, suffect isque pro Ancraei arbitrio qui curarent Principis corpus: incestit Mommoranciam justus ex proditione timor, ea Principis conjux, Henrici Mommorancti Gal- IG- hae Comestabilis filia,immensa tum erga conjugem charita- renci. te) urget pro libertate mariti, obluctantur quibus tum imperia rerum: instat illa enixius ut videre, solari ut liceat; neque

id permissum,nisi & ipsa perpetuam carceris solitudinem una

serat et

175쪽

342 HISTORIAR. v M GALLI na 616. serat; fore alioquin suspecta commercia conjugum , postquam in viri conscientiam vocata uxor, libere hac illac digredietur. Praevaluit libertati amor in virum, dat se sociam carceri quae consors erat vitae ; aulam abdicat, subitque in carcere arctae custodiae poenam amoris i ea conjugalis ; quo

facto supra sexus fragilitatem polito , dici haud injuria possit inventam ea aetate sortem mulierem , quam negat Sapientia in sacris paginis: & ipsa atri carceris horrorem patitur, rata solitustinem quascunque viro procul urbes. Novo hic sacramento inter conjuges sancitur fides; reviviscit ex novo consortio , malo utriusque astro sopitus ignis. Rebus laetis tape dissolvuntur vincula charitatis, adversae arctius ligant: adeo felicitate corrumpimur l Post casum cominia seratione invicem sortius amant se : sequuntur amplexus &liberi progenies regia ; felix sane Gallis custodia , perquam propagatur Borbonium semen; solitudinis tristitiam compensante natura: Digna Mommoranciae virtus quam posteritas sciat; nec pigebit hoc loco, in transitu, repetere heroinae illustrem vitam. Henrici Mommorancti Galliae Comestabilis filia , nemini aetatis suae venustate & gratia cessit: primae pubertatis annos egressa, Henrico Borbonio Con-daeo Principi nubit, digna virgo quae Regiae familiae partem faceret. Non multo post erumpit caelatus in hanc diem ignis per obstantia violentior : vecordem agit amor Regem invictum , si se vinceret : quos protectores honori suo habituram se speraverat foemina Princeps , desertores habet . deficiunt sub immenso Regii amoris pondere veteres Mommoranciae gentis columnae , naturae praesidium, & nisi propria virtute seipsam sustinci, imminet casus. Diu restiterat infracta Princeps , intendebatur haud injuria Condaeo Principi ex summa autoritate metus: placuit suga consuli, quae una contra Reges defensio, seu odio, seu amore calent:

furtim subducitur Regi praeda indebita , dat se sociam fugae

marito conjux, fugitivis per anfractus, per avia, per abrupta anxium iter est; equus utrumque vehit, unus omnino e. familia comes est Rupi sortius, fidus Principi: trajiciuntur vado incerto amnes , obscuritate coeli, soli ignorantia intenditur metus. Ubi exortus dies premit vestigia fugientium, ala equitum praecipitanter a Rege missa, ductore Balagnio viro in omne fasinus expedito, cui merces ingens

176쪽

promissa si retraheret fugitivos: instabat eques & pene te- I6i6. Debat, cum asylum praebuit oportuna Belgii tellus. Quae in Belgio transacta , praetereo memorata a Cardinale Bentivoglio accuratissime , libro cui titulus Fuga Principis , ut Hispanorum & Belgarum omnium vota & animos sibi con- .ciliaverit fugitiva , ut ab Henrico saepe tentata per insidias, ut per legatos petita, ut Belgae, & Hispani, Archiducissa,& Spinoia studiis contrariis acti restituendae , retinendae, ut in tuto apud Bes gas asylo, Princeps Condarus Mediolanum transfuga, ut in aula Archidiacissae scemina princeps egerit magna virtutis fama , donec fato fungeretur Hem icus IV. - haec Cardinalis Bentivoglius politissime pro more suo. Ex fuga tum sceminae Principi laus ingens, dum in longinqua sugientem sequitur virum, ex statione in praesens haud minor igloria dum sociatur capto. Bastillam ingressa, loco implacido & male sano constanter agit, donec praegnanti sedes

mutaretur una cum viro Idus circa Decembres anni 16 II. Captum Principem, sequutam uxorem , mutatam captivis sedem, uno tramite memoravi, velut rem in continenti gestam, et li biennium intercesserit, nempe quo facilius ex continua narratione insinuetur. Nec diu apud Vicetinios, cum tristi puerperio liberatur infelix mater prole mascula, immaturo foetu . Aperuit vulvam soboles mortua, secuti dein masculi duo, spes Gallorum; nec silentio transmitti

debet virgo iisdem & amplexibus debita , Virgo illustris,

virtute & forma, nulli aetatis suae secunda. Ex masculis alter in magnam scientiarum praecipue militaris & politicae famam adolescit , in arma & consilium aeque expeditus: alter adhuc pueritiam agens pietate 3 doctrina ante pubertatem illustris, a PP. Societatis Iesu in Colliato Claro montano Lecistere da Parii iis instituitur, suturus in suum tempus orthodoxae Ec- c--nraclesiae lumen & columen , quod votum est Condaeo patri ζ' summe Catholico. At de his satis.

Eodem anno mortalitatem explevit Cardinalis Gondius L. catalisat Radesianus, vir magnae probitatis, vita innocens, &quod At Gondida praecipuum clerico , effusus in pauperes, Christi membra: εμεμ ipse sibi parentaverat ante ianus, posueratque tumulum ea

inscriptione, quae etiamnum prostat in metropoli Parisiorum, Deiparae Virgini sacra.

D. O. M.

177쪽

HISTORIARUM GALLI ID. O. M.

Paris.

Petrus S. R. E. Presb. Card. de Gondy , olim Lingonum V. tum Parisiorum annis xxx. Epistopus, Comes Iuniacensis, Vinpetros Dominus , Ordinis sancti Spiritus Commendat. Torquatus, Vir nota in Deum pietate, in puos amore, domi, publice , prasertim in pauperes vinctos, religiosa que familias tiberalitate: autoritatis , ct disciplina Ecclesiastica tenax, sacrarum adium collapsarum resaurator , novarum Ad --tor, frequens ad PP. MM. legatin, Reu. Carolo IX. He rico III. in primis charus , Henrici Magni cum Pontifice

maximo is Ecclesia conciliator, Ludomici XIII. in Christo progenitor, mortalitatis memor hoc sibi funeri suo superstes

monumentum P. C. I 6 I .

Excessit anno Domini i616. atatis 84. XIII. Kalend. Martii plenus dierum bonorum operum. Non multo post Achilles Harheus senectute gravis excedit, egregia vir fama , cui duo S octoginta anni spatium vitae suerant, inoffensa per honorum gradus virtute. Dum vi- et aetas, Partamenti Lutetiani principatu magna laude de-ngitur, Christophoro Thuano successor , donec oscio

sponte decederet annum circa M. D C. x l. Exin privatim

agens, quaesita solitudine velut in mostis praeludium parat se toto quinquennio in finem Christianum , quem magna tranquillitate explet usque ad invidiam selix. Non sic mori datum omnibus quibus est Reipublicae administrandae cura&studium. Hic fas sit mihi excurrere extra seriem rerum, digressione politica mixtim & Christiana, obiter admonendis qui Remp. administrant; nam nisi rebus gestis probe instruimur histori in irritum est , nec legi debet. Hic vitae nostrae serme est intus. Pueritiam egresH per aetatis lubricum vana sectamur, deliciis plus aequo immergimur, Deique

parum memores. naturam matrem Optimam in totum agnoscimus. Nondum adolevimus cum pro innata libidine trahimur in honorum gradus ut quisque valet; illum clerus, aut militia, hunc vocat tritura sori: ille, cui ex ossicio incumbit cura pascendi gregis , vix sui memor meditatur

quodlibet aliud , &, qui Episcopus est, saepe gulonem agit,

venatorem, aut aulicum , quandoque mensarium: sic illi vita traducitur conviviis, venatione, luxu aulico, avaritia, ut sua

178쪽

cura Episcopo , cui pro ovili aula est. Qui militiam tractat, grassatur per fas & nefas, amicos, inimicos juxta habet; praedatur in transitu, in statione opprimit, vallat serro , flamma - desolat, violat Dei jura δε hominum. Ad quem spectat Reipublicat adminili ratio, vel juris distributio, plerumque aut

jura ignorat, aut notis utitur in abusum; quae extra commercium sunt habet cepe venalia , aulici arbitrio qui summam rerum tenet, jus dicit. At non omni Ius una est labes: si cui sunt incorrupti mores , si cui sat animi & virtutis est ut in alterius verba jurare nolit, non dissilebitur ipse longo usii obtundi ingenii aciem , extremaque senecta Thersitem fieri

qui Achilles erat. Ea causa suit car annos natus L TXVII. Achilles Hartarus Rep. abstinusit. Rari sunt quibus permittitur extrema senectus, nemo cui ea aetate ingenium stabile maneat, &quodcumque munus clero , militia, aut soro exercebit ut , delirant sane qui traducunt extrema vitae in publico, nec sibi probe consulunt, seu vana in gloriam libidine, ut mortales, seu futuri seculi cura aguntur, ut immortales sunt: decedit gloria viro decrepito, recurritque tandem exacto aetas circulo in infantiam: finis est unde principium fuit, hac illustribus viris tape descensus per declive iter, neque pietate Christiana indignum est, serto libi subducere extrema vitae applicanda Deo. Felix cujus, dum profligatius vixit, errores poenitentia in finem diluuntur; minimum est quod restat vitae seni decrepito, quique Reipub. plane est inutilis, 'quo victurum se sperat annus unuς aut alter, multum aeternitati valet: momento paratur aeternitas

felix, aut infortunata, qualem sibi quisque procurat. At haec

satis extra res nostras, in viam redeo.

Fine anni diplomate Regio proscribuntur Vindocinen- δεηιμ .sia, Mayenius, Bullionius Duces, & Pares Franciae, Lejayus Dumaine. Praeses, Marchio Cuvrius, eorumque sequaces: Rescripti haec formula suit in compendium, L. Marquis Qua nobis munificis largitoribus debita Principibus 5 d. caeis, D. primoribus regni nostri fides , recenti pactione confirmata suadebat futuros autoritatis nostra vindices, conatuque Ir-gitimo eisee Euror ut nihil detrimenti Resp. caperet. Contra res cesilae vix Condat detentionem audieran , cum in seditionem armantur magno provinciarum Atrimrnto quas ρ K cari.

179쪽

146 UisTORI ARVM GALLI ncario adminiserant; bis datam fregere fidem, proscriptum a nobis Nivernum Ducem in societatem admittunt , protegunt : si ex mandato nostro Prasides provinciarum e tecta promulgari procurant, vim inferunt, proturbantque. Vna omnium rebellio est. una in regni ruinam libido: ea via lectus praeter ordinem miles , ea via interversa possum arcium quibus is procurandis commis. Hinc pecunia Regia , dum in provinciis legitur , per pra m amota , rem Praside Le--γo autore ct consultore gestam Sua cum ita sint, ne nobis aliquando imputari post forontismi desolatio regni in hane diem dissimulata, moratis Regina matre, Principibus nostri, ct externi sanguinis, Ducibus se Paribua Francia, quorum pracipue interest salvam haberi Galliam, pronunciavimus, O pronunciamus Vindocin sena, Marentum . Marescatam, Tullionium, Prasidem L Dum , Marchionem Cuvrium, in qπsumque partium fautores , perduelgionis reos, publica tranquillitatis perturbatores,hostes publicos. Mandamus, O c. Ex adverso Principes vulgato contra Regem tim Europa scripto vindicabant innocentiam suam, Ancraeo lue im- Putabant seditionum semina & sementa, ex quibus ii δεῖ se postulatio erat: ipsa reseram verba Latine reddita.

DEcLA RATIO O, protestatio Principum, Ducum Parium Francia, Corona ministrorum , Praepositorum urbibus, arcibus, ct provinciis; Equitum ordinis Regii, Nobilium, urbium, municipiorum, quorum omnium ιμna es caussa, contra Marescassi Ancrat Urannidem. Nos Principes , Duces, se Pares Francia, veteres Corona ministri , necnon se Galli Nobiles, cte. Domina quandoquidem aula prohibentur viri probi , qui Majesaris tua genibus advoluti, prodere ingenue possent quanta calamitas tibi. quanta regno tuo strages immineat; veneratione , qualis subditos decet , profitemur vulgatam re nobis hane ad te monitionem humillime, ut videas caseum in quem ruis aliena tabe. Id natales , id jubent jundia tibis regno tuosortuna omnium nostra, ut privata, ut publica sunt; jubet i acramentum solenniter prasitum tibi, qua die, sacra unctione te Regem agnovimus. Haud ignari sumus celari tibi qua gerisentur . non passuro si liber agnosceres; qua perniariose committunt ministri tui perniciosa interpolatione dis

mulant.

180쪽

Lin ER SEC v Nous. I 47mulant, levantque se onere criminum quo gravessunt, conm, M omni labe in nos quibus jure competit postulatio; ita legitimi actores, apud te pro reis audimus ; ita dolo malo pervertuntur judicia, dum rei jus dicunt contra judices. His accedit calamitas publica qua novis in dies exactionibus eo provecta es, ut populo tuo nuper opulento transeat in vota paupertas, prohibendo per inopiam tributo. Sat in eam diem vesano timori. sat silentio datum : sileant quorum nihil intιres

perire te , regnumque tuum. Clamat nobiscum Gallia , clamant Principes externi is tui, esse te Marescasio Ancrao , o, ipsius conjugi victimam. Scelsus homo is nequam cuyusmatis artibus Gallia desolatur I qua alii scelera . hic re media vocat: Ex quo Henricus IV. mortalitatem explevit; intromittitur Conciliis arctioribus , publica regni armamentaria occupat, conciliat sibi milites donativo , invadit munimenta se arces vi aut dolo , opprimit libertatem dicendi Par- lamentis concessam ex quo sunt a Regibus insituta , in carcerem conjicit Uciorum in aula miniseros , quorum autoritas

sacra ess, ct in hanc diem intacta. Ille idem est a quo Lo nense foedus violatum , iste idem qui Ducem Nivernum proseripsit conjecta false perdueitione in caput innocens ; Inri probi se fortes , quibus es rerum tuarum praecipua cura, extra se prater ordinem esse queruntur perdendo Niverno accusationem, inquisitionem . Iudicium. Refutanda in principem virum calumnia sat es populi voce, qua nihil a diagni s ; nempe reus est, quia ea gente ortus, cui decessores tui multum debuere: reus, quia patriam colit is amat; reus, quia regii veneratione nominis is majestate regnantis ardescit totus, quodcumque extra es pro illegitimo habens. Vasia D litem movit ob non servatam Domino fidem , p rogativaso ii in Campania sui salvas habere voluit, casera, ct urbes , seuda nobilia , quorum illi legitima jure succinuo possino est , transmisit ad posteros qualia a majoribuου acceperat

suis intacta, incorrupta: dedit operam conservandis arciabus , quas illi commisierant decessores tui. Hae est illa rebellio myus Marescallo Ancrao reus est. Nobis certe crimini vera

Vet imbelle silentium, posteritatique haud injuria in opprobrium essemus omnes , si longiore patientia probarentur facta perditi simi viri. Pro libidine distribuit quodcumque est iu

SEARCH

MENU NAVIGATION