장음표시 사용
221쪽
. 388 H I s T O RI A R v M G A L L et na 6 17. xios; sed haec in irritum, praevaluit libido in sanguinem, gladiatorum virtus; agnitumquῆ tandem malo experimetrito monomachiam apud Gallos pro virtute acceptam nobilibus, unumque e criminibus esse quae vetabuntur semper, & semper valebunt.
De militaribus item ossiciis dictum, ne venalia posthaClarent, ne in filios transferrentur privatis rescriptis, vivist .,. , Δ, adhuc parentibus & possidentibus superviventias vocant: Sufυἱ dictum item justo ut numero constarent praesidiariae in Gai vanees. Ita cohortes , quibus pace stipendia sunt, perinde ac bello ;qua in re praesectorum fraus est maxima, surto haud procul, dum dicta in stipendium die , conducta mancipia exhibent , numerantque pro milite familiam suam, unde rari ordines bello , Regi jactura ingens: ita desertam militiam praesectorum avaritia & proditione. De Ciero item multa dicta; ut flexi in abusum antiqui ritus, ut pessime distributi obventus Ecclesiae , populi sudor Sesanguis, nempe in venatica, in luxum, in amorum vana& lubrica, in augmentum gentis cuique suae; quadrigas, eph bos, Nobiles, equos phaleratos, auream supellectilem, ceteraque id genus Episcopis esse ad nauseam per ingentes sumptus, dum frigore riget , dum inedia extinguitur pauper, cujus sanguine saturantur. Hinc haereticis scandalum &Romanae Sed is contemptum esse, ire in ruinam Ecclesiasticum ordinem, nisi quamprimum prospicitur. Exin de Episcoporum stabilitate di tum, relidentiam vocant manendum in dioecesi cuique sua, nulla in contrarium excusatione valitura: id superadditum firmandae legi, obligationem esse juris divini ex verbis Christi cum Petro dixit, P sce oves meas , id est cave ne pereant desectu pabuli: pabulum sacramenta esse , praedicationem Eva Nelii, & sola
tia quae debent Episcopi dioeceianis suis jure divino; quia sic
jussit Deus, Pasce oves meas: quo verbo ipsius Petri actus continetur: non dixit, procura ut pascantur oves, sed, Pasico oves meas; non dixit item tuas,quo magis teneretur; quippe, et ii res suas jactare nemo praesumitur , potest tamen: nςc te Deor pascere Oves meas, quas fame necare, aut serro mihi licitum est divino & humano jurc: cum dixit, Pasce oves meas, necessitatem imposuit curae personalis, quam debeo
iebus alienis mihi commissis, praecipue si Dei sunt; non ergo est
222쪽
go est Regum , non Summi Pontificis dispensare. Haec in Clerum proposita, & accepta. Summa omnium ordinum deprecandis populi oneribus consensio fuit, nempe per diminutionem tributi, per restaurationem commercii, &, quod praecipuum , per extincta penitus seditionum Amenta, namque hinc in populum omnis mali labes; quippe ex bello tributi intensio est, ex tributo calamitas publica. Ast irrita deprecatio sitit. Raro exsolvundur vota quae conventibus publicis pro populi salute
Deiri dictum de Concilio Regis arctiore: invectos in id muneris & dignitatis, nullo Regis delectu, imperitos homines, &, si qui rerum experientia valent, plane improbos; qui
in eo Concilio praecipui sunt,aulico summam rerum habenti mancipia esse ; neminem contra ire ausum: sic collatas in unius arbitrium fortunas omnium; sic concuti sun lamenta regni, exorandum Regem restituere ut velit in pristinam dignitatem Concilium arctius , quo velut capite arcana regni continentur, concilium quale suit sub Henrici magni temporibus. In eo conventu qui saluti omnium decretorius est, debitas primas sedes Principibus , Ducibus , & Paribus Franciae, nec non majoribus quos vocant) coronae ministris ; neque proponenda promiscue quaelibet coram ipsis; pro dignitate vocandos; ast pro regni salute agitanda co- . Tam , quae Rex omnibus palam esse velit; transferenda arcana imperii in paucos, quorum sit Regi fides agnita longo usu. Vt privatorum lites arctiori Regis Concilio inde- bitae ad partamenta remittantur , & ne omnium arbitria sint penes unum , adeo ut in arctiori Concilio quod uni placuerit pro lege sit: numerandas voces , non ponderandas pro dignitate aut fortuna dicontis. Regi debitum uni ut quae dixerit, etiam obluctante Concilio, pro lege valeant : reliquis sententiam esse cuique suam , quae numero vicerit legem fore. Minuendum alta in praesens pace militum effraenem numerum , praedaeque & oppressionis in populum occasionem praeripiendam praesectis militum: numerato viritim in singulos menses stipendio: si post praedabitur miles, reste puniendum: imponendum Regiae domus amplitudini modum cujus rarus est Regiusus, per immensos sumptus: minus magnificentiae fore, plus ex remissione tributi
223쪽
i 61 . buti clementiae De pensionibus item dictum quas in Prine Itapes , in Regni primores & reliquam nobilitatem immodice conferri invaluerat: prosus a largitione exhauriri aerarium , cui reparando populum novis in dies subventionibus opprimi : hunc esse pensionum effectum , ut auctiores Principes S primores vi majore bellum inserant Regi, cui beneficium debent. Nuper invectas in Galliam usu in successores pessimo ab Henrico I V. annuas pensiones ex justa tum causti a quae in praesens decesserit: quo tempore arcta tui penus de res angustae erant signa ipsius secutos & caussam Galliae nobiles plerosque, quorum exhausta omnis substantia bello intestino quo vindicavit se Henricus in jura sua , gratis militasse ipsos Regi tuo, stipendiaque legionariis largitos aere quemque privato, unde antiquis N illustribus familiis calamitas 5 penuria. Id caussae fuisse justo rerum aestimatori Henrico pensiqnibus e publico redimendae privatae penuriae praestandis ad tempus: restauratas in totum familias sub Ludo. ico nihil hisce pensionibus indigere, quare de abrogandis
actum : Este arcanum imperii ut minuatur quodcumque in regno autoritatis est praeter Regiam : deprimendos ademptione pensionum primores, sic legi Regiae locum sore, quae in desuetudinem abiit apud Gallos per bella intestina, quorum autores passim Principes: optimum remedium minuendis fore , si archa ipsis penus fuerit, & res angustae. Nec pro natalibus, sed pro meritis distribuenda stipendia annua si quae
manent: abroganda item dona quae in pecunia numerata
sunt. Esse Regi tot, tantaque Ecclesiastica beneficia, tot. ri, tot militiae munia, quibus nulla aerarii jactura liceat esse liberalem. Prohibenda Gallis nobilibus cum legatis
Principum externorum commercia qualiacunque, neque invisendos ab ipsis viros alienigenas, nisi post veniam a Rege
De Partamentis in haec verba sancitum. Quia juris distributioni obest non parum gratia quam conciliat Proxima agnatione sanguis, dum gratis, peccant & saepe graviter, qui cum parentibus , cum avunculis, aut fratribus in eodem Partamento habentur, quo jura infringi solent, in unam saepe familiam transtata potestate omni, videtur e re fore, si, renovatis Constitutionibus Regiis, quae in id saepius latae, inhibeantur patres, filii,fratres,nepotes ex fratre & sorore eodem
224쪽
Lia ER TERTI v c. 191 --dem in partamento una esse. Porro , quandoquidem in eam I 6i7. diem violatam saepius legem patet per admissos in partamenta vetitae assinitatis agnatos, non videri in praesens aliud remedium quam si transferantur. Lutetiano partamento indebitos incompatibiles vocant Tolosano ascribendos , & contra. Idem de reliquis. Ita factionibus privatist obstiturum Regem, quae in Par lamentis nimis quam multae sunt. Impune peccare plerumque in provinciis Senatores eo privilegio , quo condemnari nequeunt, nisi per convocatas
ejusdem partamenti classes in quo jura ipsi distribuunt, eo modo absolvere sic unumquemque dum judicat socios plerumque ejusdem criminis reos. Quapropter e re item sore , si extraordinario jure lecti judices provincias circumeant, ubi partamentis est sedes, excipiendis in Praesides & Senatores querelis, quas confidenter movebit quilibet e populo , & promendis in ipsos judiciis, qualia leges dixerint: sic nulla gratia judicandos, sic ponendum potestati modum, quae saepe in tyrannidem deflectit.
Haec summa legum quae Notabilium conventus proposuit. Intercessere partamenta articulo, quo ipsorum jurisdictio infringebatur per delegatos extra ordinem qui in provinciis de iplis cognoscerent, sancitumque manentibus sormulis ut Procuratores Regii in provinciis sui territorii reia sertulia vocant inquirerent in Senatorum vitam nulla graduum aut personarum ratione, castigandis dein criminibus
quorum in eum diem tardaverat reorum autoritas poenam.
Hic Notabilium conventui finis , rara in publicum utilitate quod assolet.
Eadem circa tempora, mortalitatem explevit Thuanus Partamento Lutetiano Praeses : vir prosapia illustris, doctrina & rerum experientia inter paucos. Liberales artes & lci entias ut prosemus a teneris: ut litteratos amaverit, immensa in Rem p. charitate , docemur historiarum monimentis,
quae accurate edidit ab excessu Francisci primi in Henrici IUextrema; externi acceptam ill ratiam ferunt historiae Gallicae, nec parce laudant. At enim nihil indigus est externae laudis qui sibi ipse praeco est, seu vitam spectas, seu quo scripsit libros.Detersa i lii loquutio & Latina: stylus facilis,d quandoque rebus memorandis essulior: ut affectasse dixe- vis scribendi genus, quo nihil omitteretur, & in plano forent quae
225쪽
16i 7. quae scriberet. Quod pro vario Lectorum affectu accipitur varie: laudatur multis, diffiisa loquutio, quia per se facilis est: sunt quibus styli majestas placet paucis multa complectens: hi gravitate commendabiles sunt, illi facundia , u-
trisque sua dignitas. Ceterum privilegia Ecclesiae Gallicanae , & Regum autoritatem dum acrius vindicat vir politicus , Romae suspectatur: iniqua suspicio , quam mendacii manifestam facit, nedum vita quam exegit in fide Catholica& Romana, magna virtutis Christianae exemplo,sed & ipsius testamentum , quo palam profiteretur fidem Orthodoxam. Bibliothecam , ut collegerit magnis sumptibus , ut in usum publicum legaverit, docent nos ejusdem testamenti haec
verba: Bibliothecam meam quadraginta amplius annorum
Datio, magna diligentia ac sumptu congestam quam integram conservari non solum familia mea, sed etiam rei litteraria in terest dividi, vendi,ac dissipari veto. eamque communem cum numisimatis antiquis aureis, argenteis, ct arris , inter filios, qui litteris operam navabunt, facio. Ita ut etiam exteris ,
alii qua philosophis ad usum publicum pateat. Dus custodiam
committo Puteano , qui ct libros meos iis, qui opus habebunt Dis Pisi utendos iare poterit. Iusta Thuano aestimatio Puteant: optima electio procurandae bibliothecae, quam praeter libros omnium scientiarum editos, illustrant manuscripta veterum Autorum innumera, per quae magnum rei litterariae augmentum est. Nec satis manu scriptis veteribus , ornant insuper recentiores libri , manu item scripti, queis continentur typi Originalia vocant) rerum quae per aetatem nostram transactae in aulis Principum, quorum compilatio Puteani opus d labor est. Hic legationum acta & memoriales libros , hic placita Regum & Senatus nunquam vulgata, hῖc Gallicanae privilegia Ecclesiae, vetera &nova monimenta invenias, digna Autore , cui inter doctos magnum nomen, ingens in publicum charitas est. Fine anni excessit Villaraeus vir magni nominis: illi septuaginta & novem anni spatium vivendi, qua etiamnum aetate , rebus haud impar erat regendis; cursu honorum inoffenso quatuor Reges emensus magna laude procuravit res Galliae , vita & moribus innocens, sagax , & qua maxime doctrina valuit arcanorum Imperii summe peritus. Tenues
illi opes prolonga administratione, quo patuit res Gallicas
226쪽
Lingst T E R T I v s 393 procurasse ipsum magis quam suas , quod rarum in aula, eo- 16i . que magis laudabile. 4 Per idem tempus Ludovicus Rex sacram D. Ludovico Gallorum Regi diem, quam hucusque Galli inter minora sesta coluerant, inter seriata haberi jubet. Haud immerito indicta solennitas , pro Rege cujus vita sancta S in nocens fuerat , expers omnium in quae vitio regnandi saepe declinant Principes. Ferunt ejus temporis annales apotheo- canonizationem vocant) dilatam diu , quod indictione , tributi, nummis centies mille gravasset populum: ast levis naevus viro qui inter aulae lubrica custodite vixit Je sancte. Is , Telo serventiore dum in Africa propagat Christi nomen contra infideles, vitam ponit, quam seraphica virtute traduxerat , vere Ludovico nostro prototypus dum haereses indefessus exstirpat regno suo, prototypus dum sancte & innocenter vitam traducit in aula , qualem in monasterio viri
Clauditur annus edicto Regis quo Benearnii Principatum, Ducum Labretanorum antiquam ditionem uniri Galliae placuit. Rem altius repeto, in qua praecipuum belli momentum est quo secta periit. Benearini Principatus media Hispanos inter & Gallos pro- L. Mam. vincia est, qua Pyrenaei montes assurgunt & regna dividunt: illum Henricus IV. antequam regno Galliae augeretur possederat&possedit post, vetys gentis Labretanae domi' Laati sunium cui ipse successerat. Henrico regn nte vixere legibus suis Benearnenses, neque ut Regem, coluere ut Principem rvetus illis consuetudo pro lege erat,disjunctus a Corona Gal- liae Principatus, & quanquam sub eodem Rege, diversi mores: placuit uniri seuda, unamque posthac haberi gentem Benearnenses & Gallos. Intercessere indisenae, rati mutationem sibi & provinciae exitialem sere, his serme rationibus. Nihil Benearnio, cum Gallia commune ; eundem qui nunc Gallia Rex es . esse se Beneamii Principem, sed diverso jure. . . Multum interesse provincialibus, ne uniatur Aenearnium Gallia: Decie futura concordia subverti privilegia , peti reliarionem, desolari provinciam: majora flumina ubi maresubierint confundi aquis dominantibus, en nomen amittere. Sic quod hodie Aenearnium es vivens sua lege, tributo modico; religione qualem a malloribus accepit , ubi Gallia a lunxeris
227쪽
304 HIs TORIARUM GALLII passisrum aqua , iniqua pro libidine adminiserantium. Hare
Contra quibus seudorum unio e Repub. esse videbatur probavere sententiam scripto per id tempus vulgato in hanc summam. Vnitare erefortius, dis unctorum fatiscere vires e instare ea parte Hispanum . Navarra nuper usurpat rem , Aenearnii avidum : si ad ungitur Galtico diademati principatus , deeessuram hosti usurpandi libidinem , propulsandumque malidi in si quando irruperit. Benearnium familia Labretana studum, ab antiquo Navam Reges agnovi se, δε- nec vocaretur in regni Gallici successionem Henricus I V. quo tempore coepit is a Gaius Regibus possideri. Invaluisse mori. bin apud Galios antiquis , si quando privati aut Principes in Regium fastigium evehuntur , ut iis ante possessis coronae ariscribantur. Ita Hugonem Capetum gentis Regiae caput is priamum columen, ubi Gallis unctus in Regem, Ducatu Burgundia , Lutetiaque comitatu , seudis it seribuη , dominio suo , propagasse Galilei imperii sines. Ita Ludovicum VIII. ---xisse in Gallia ditionem titulos, Comitatus Andegavensis, Turonum, Cenomanum. Ludovicum XII. comitatus Blesensem, Suessionum, Montisfortis,es Ducatum Aurelianensem.Ita reliquos principes,qua ante inaugurationem possederant, consen se ut GPica unirentur Corona, unde crevit Galtia regnum in primam Europa dignitatem. Falso asseri, eis Benearnium
Principatus est, solutum esse legibus Gallicis : positum intra Gallia fines docere loci situm ct posticos montes qui Aenearnium una ct Galliam dividunt ab Hispanis. Cum Aquitania se Aenearnium domuisse Clodovaum, Gotthicam per ea tempora ditionem a Chilpericum Cudovai abnepotem dono transtulisse in convugem , paulo post reversum ad Aquitania Duces Principatum, diuque istis possessum, dein prasitum ab Aquitania Ducibus pro eo sudo homulum tigium Galio
Regi; quo factum ut eo etiamnum tempore Lenearnenses re-rnicola haberentur. Regnicola Roma , ubi aqua rerum arbiairia sunt, habitos hinc patet, quod si quando Summin Pontia sex Episcopos Galila , delegare tenetur in executionem mandari Apostolici, legit promiscue eum Gallis Episcopos Benearnensis, se, si ab illis appellatio interponitur velut a non rite dei gatis confirmatur electio . quod sepe contigit: unde patet Gados esse qui Tenearnenses sunt. Eidem a Principe Aeneam
228쪽
nil, Duci Aquitaria magalu Regis Gasii praestitam liquet instrumento publico in Rationalium Camera Lutetia asservato ;quo memoria est anno M. C c. Lx XIII. Gasonem Mon- cadam Aenearnii Principem , Edoardo I. Anglorum Regi ,
Aquitania tum Duci praestitisse fidem Benearnensis Principarus nomine, in hac eadem verba. Gasio Vicecomes de Bearn, Dominus de Moncata & Castri veteris promisit & juravit sub obligatione & iuramento sui corporis & terrae Benear-nii , quam tenet a Domino Rege Angliae , Duce Aquitaniae, quod non recedat de curia Domini Regis sine sui licentia &voluntate speciali. Postmodum principatus, Margarita Moneada filia in dotem constitutus, cedit Georgio Bernardo Comiti Fuxensi siub homulo Duci Aquitania praestando 'prasito, prout fidemfaciunt pleraque hometiorum instrumenta
actu prafata Camera Rationalium inserta, ad aunos M. c c. L X X X v I. M . c c. x c. Si debuit Duci Aquitania fidem
Benearnii Princeps, potiori jure debuisse Gallo Regi, cujus ipsa Aquitania seudum erat. Accedente deinde Corona Gallica , Aquitania , accessisse etiam jus quod Aquitania Duciabus in Aenea tam fuerat. Fuisse a Carolo V. Gadorum Rege unitam Gallia Aquitaniam, qua unione in comperto es quasitum jus Regi Gallo in Benearnium , quale fuerat Draci Aquitano . At esto principatum esse ab omni atia provincia sejunctum ; ideoneseuda sua unire vetabitur , qui idem Benearnii Princeps es ct Rex Gasiorum ' Cum debitor succedit creditori, cessat debitum , quia confusiane tolgitur obligatio, sic cum duo seuda in unum concurrunt una possessio fiunt. His & similibus confirmabatur unio, cui tandem subscripsere Benearnenses vi, aut metu. Exinde Euangelio R.Ecclesiae reditibus pronunciatum. Sexaginta jam erant anni ex quo provinciam infectaverat Calvini error, instabat Rex Euangelio & Ecclesiae Romanae reditibus restituendis: obstabant Sectarii eo colore, quod nomine annuae pensionis paristoribus suis quaesiti fuerant Ecclesiae obventus, nempe exm .hibendis uxoribus & liberis, Deique Euangelio praedicando. Addebatur sexaginta annorum possessio valitura, post donationem Ioannae Labretanae , Regis Christianissi ini aviae in Dahis. Dati successores suos collatam; nec passuros provinciales Missam Orit. celebrari loco sexasinta abhinc annis puro & integro. Haec Sectarii Benearnenses, quae fusius infra trademus.. N a Prae-
229쪽
196 His ToRIARvM GALLI et Praevaluit autoritas Regis ,restitutis pra ter omnium spe mtoto late Benearnio MilIa , praediis, & obventibus, qualia Ecclesiastici possederant ante Ioannam Labretanam Calvini fautricem. Ceterum quanquam illegitima plane ea possessio, placuit Regi optimo , in vicem permutati dominii tantumdem dc publico praestari, quantum illis decesserat. At haec item stilius infra. Qui in hunc diem Regi legem dixerant Calvinistae, tunc primum accepere : primus hic in sectae muros aries , quo agnitum , poste debellari, quos error communis vulgaverat, unione & concordia invictos fore. Sub finem anni millesimi sexcentesimi decimi septimi pro diit in publicum Antonii de Dominis , Archiepiscopi Spalatensis liber , statim a Romana Sede damnatus ob haereses novas. Libro in IV.volumina digesto hic titulus, De Repub. Christiana. Anno M. Dc. xvi. Proripuerat se inconstans & temulentus homo, a Dalmatia, ubi Primatem agebat, in Germaniam , qua haeretica labe infecta est , a Germania ad Batavos sugerat, postrenab in Angliam ubi concordibus in Petri succellorem erroribus compilavit veteres & novos in Sedem Apostolicam errores. Tenue viro principium filii; ubi adoleverat Societatem Iesu ingreditur, primisque scientiarum rudimentis probe initiatus, Theologiam tractat improbe , &, quam illi distribuerat schola qualem docuit Autor Angelicus medelam aegris, viam peregrinis, detorquet in errores. Episcopatui obtinendo nihil intentatum reliquerat adhuc Iesulta, regulae immemor qua vetitum est Episcopatum ex qualibet caussa ambire. Exin pessimo in virum augurio a Societate depellitur; nec diu cum in Episcopale fastigium ex voto provectus cadit gloriae animal in haeresim qua insectatur Petri successorem: vanitas nominis, quod haeresarcha sperabat, primum suit propagando errori incitamentum: raros in tempore habuit sectatores, in praesens neminem. Quippe ita se habet in Ecclesiam Dei doctrina nova ; illi in crementa in momento fiunt, si quae esse debent, ut novorum avidi sumus ; adulta, mox minuiter, raro senescit; neque ipso Autor vixit in senium, tortore interno, verae Religionis conscientia vexatus : ponendo erroribus fini ab Anglia Romam venit, fisus retrastationi quam parabat dare in publi cum: incertum an asyli fides promissa venienti: Romae, in
castellum Sancti Angeli truditur, vitamque in obscuro ponit
230쪽
nit, quo fato, non constat: condemnatur mortuus, posthu- 16is .maque poena asscitur, cremato una cum libris cadavere, cineres in Tiberim conjecti. Ineunte anno MILLESIMO
troversia inter almam Parisiorum Academiam , & Societatem Iesu. Rem altius repeto. Postquam desaevierant prima Calvinistarum contra Iesiuitas odia, regno extorrem Gallico Societatem revocat probe consultus Henricus I U. adultaque pace pyramides dirui mandat, vetus in Iesultas monimentum procacitate respersum& fatyra: restituti schritas non multo pbst aperiunt, speique publicae admoti procurant augmentum litterarum pro instituto , late per Galliam di Dialis seminariis: Vna urbs Galliae caput Lutetia, edicto obstat, donec Henricus IV. privatam illis Lutetiae domum concederet, qualem antea sub nomine Collegii Claromontani pollederant. Postmodum sub finem anni M. D C. IX. Theologiam publice ut docere liceat impetrant: haec sub Henrico I V. Non multo post a Ludovico Henrici successore scholarum facultas conceditur in omnes scientias, qualem hodie habent: obluctatur placito Regis Sorbona, obstrepit& Senatus Parisiensis, Iesu itas tuni aversatus, procurante Servino, cui suere in Societatem odia quamdiu vixit. Ingens controversia erat, nili summo jure Rex evocaret ad se litem; mox ita sancitum Concilii archioris placito. Pshabitis A cademia oppositionibm, redactisque in nihilum partamenti in eam rem placitti, Societati Iesu Scholarum facultatem posthac fore in omnes artes is scientias , ea lege, ut Academia subjaceat, nec sibi ab illa appellandi jus esse prasumat: cui placito
quamprimum exsequendo committendos e Concilio nostro judices, non obstantibus appellationibus, oppositionibus inter- . dictis, quorum ad idem Concilium cognitio esto, dicundo Iuri. Adium Lutetia xv. Februarii I 6I8.
Haec summa placiti. Mittendae in possessionem Societati delegantur libellorum supplicum Magistri duo, Amelotus, metit.&Foquetus: aperiuntur Scholae, elegantique oratione ha- Fouruet. bentur grates Regi optimo, sub eo themate. Vt opus ab Henrico patre incoeptum perfecerit dignus tanto parente filius , ut liberalium cultor , ut mentiarum amans: ut illi in obsequium sempiternum mancipata Soetetm. Actum id immenso
Scholarium, raro populi concursu: nondum caussae aut prae N 3 textus