장음표시 사용
391쪽
3ue 8 His TORIARUM GALLI Ttinentur: igni cremanda inserumenta per quae seditionis probatio convictio in nocentes. Non abibit impune temeritas : poenam ex seditione in autores, & quae hinc secuta
Iturus in Aquitaniam Rex , Luynaeum ex tyrone, Gallice Comestabilem facit, quod ante in transitu memoravimus :rem portento haud procul. Tertium jam lustrum erat ex quo per Henrices Mommorancti mortem vacabat dignitas Regiae proxima; tacitaque jam tum lege sancitum supprimendam , tanti videbatur momenti jus omne militiae penes unum non esse: praevaluit arcano imperii Litynaeus , quod in aulis Regum fieri amat, ubi vis nulla legi est , contra aulicum dominantem . Mirabitur aetas sequens progreia sum fortunae in homine , qui quanquam ex nobilium ordine nec virtute bellica,nec dotibus animi supra reliquos valuit. Valuit certe,ast non pro fortunae modo. Statim ab An craei nece, Marchio , & Comes, ex Comite Picardiae Prorex, Dux & Par Franciae, in praesens per saltum Comestabilis, neque enim emensus ante militiae munia. Ad haec magnatum murmura magna & justa ; ast major patientia: certe ingens servitus fuit, adorantibus certatim omnibus cam cui indignabantur sortunam. Implevere odii & invidiae cumulum Brantesii & Cadeneti fratrum, properi progressus: Cadene
tus postquam Pequigniam illustris nudi heredem duxerat, Picardiae , sub fratre Luynaeo praeficitur, dein Dux & Par
ι Η =itthra Franciae fit,postmodum Franciae Marescallus. Ceterum non GPlueni. est ex integro fortunae opus Cadeneti augmentum ; & virtuti beneficium debuit, praecipue bellicae qua potior creditus utrique fratrum Brantesio sortuna minor, & si ingens fuit, Imritiere per nuptias principis Luxenaburgae quas affectaverant in O Lμ ς - Gallia principes viri. Illustre est Luxemburgicum stemma, 'U' ' Imperatorum, & Summorum Pontificum seminarium; desectu masculae prolis ampla & antiqua inter principes do-
mus reclinata erat in ea virgine, cui centum librarum millia annuus erat reditus. In regia contractae nuptiae principibus , quorum ingens concursus, ministris; Rege praesentia sua auctorante nuptias, queis maxime obstabat virgo dedignata virum. At haec in transitu de fortuna fratrum: plura in tempus suum.
Prodiere per id temporis scripta nexa in satyram, queis
392쪽
LIBER SEPTI M V s. 3 sucontra Luynaeum ad naus aram repetebantur olim prolata in Ancraeum filab Regina parente ; par Gallis invidia ab utro- qu , par indignatio: certe morbus idem erat mutato nomine: h intererat, quod Luynaeo, fratres,ampla familia,&cognati erant haud pauci quos factaret: Ancraeo studium in leonane ; parum cognatione valuit, aut parum studuit. Ceterum , quanquam contra dominantem serme conveniunt omnes,quia omnibus pro libertate studium cst quam unus destruit, non desuere tamen, qui Luynaei partes susciperent, edito qui palam legebatur, libello, in hanc serme sententiam. Si Regi imponetur lex per quam amare non liceat; sipostquam amaverit vetabuntur largitio is favor, deteriorem fore conditionem Regis, fortuna subditi, cui ct amare. ct largiri tum : quasi desinat homo esse. quia Rex es 'si quis apud privatum hominem valebit opera se industria probe adminia serandis ipsius rebus , summa familia penes ipsium erit, reget, administrabit ad libitum: quorsum Regi in publica admini-siratione negabitur, quod in privata cuil bet e populo liceat 'At indebite provectus in immensum novuς homo, nec Observata interstitia temporum, promovendo: Pii sic garriunt ignorant magnificentiam, qua prae ceteris, virtus es regia, in homine privato mediocribus contineri, in Rege modi est inca pacem. Avis, cui supra nubes ascensus est . s volatu in oblia quum nititur 9 descendit . in ita terrarum spatia metitur in momento, quantoque altius siublata es, tanto longius fertur: ita βιlati in summa rerum Reges, si quando isiis per gratiam in subditos descensetis es; momento spatιa immensa conficiunt: augmenta rebus sunt in tempore is per tempus, nisi cum Reges
operantur, quorum in eo tota magnificentia es, ut quod nec urs , Neque natura nisi per tempus assequuntur, in momento perficiant. Ea via provectos Lunaeum oesiatres qua vero regia est. Ceterorum mortalium in eo stare consilia, ut gratiam ex aquo rependant, tantumque retribuant, quantum AEccepere: Reges contra, m nihil est quod accipere posnt, largiri omnia, quo maxime Deum imitantur quem repraesentant.
At si horum qua a Regibus sunt ratio reddi debet, si in controversiam venire fas es ipsorum dicta. factate, non esse Ludovico plures aulicos quales, O, quanti quondam Henrico III. quibus satiandis exhauriat totam regni sui subsantiam, quovilia olim; non quarere ipsum ludicra qua immensis sues m-
393쪽
16ai. ptibus parari solent; non luxu istrahi , non vanis amoribis per quos regia supelux omnis dilabitur, non adibus in regia amplitudinem construendis , unde immensi sumptus, fixis consumuntur vectigalia, populι janguis; unius aulici fortanavincumbere ipsum provehenda, qua una ipsi pro omnibu' impensa est. His constabat Luynaei desensio data in pubicum, valitura si odium & invidia amoverentur queis maxine ob- Lecto qui armis praeellet Luynaeo Comestabili, a cingit F,hfam/- se in bellum Rex , Lutetiaque Fontembellaqueum venit, que in furcam acti, quo spes erat mollitum iri Sectar ferocitatem : nec vana spes : quippe per exactam a Catholicis p nam , ex delicto in Sectarios commisso ; in rebelles bellum. geri constabat, non in Sectarios quorum protectionem su-1cipiebat: sic non omnibus una caussa suit: certe eo hamo captum vulgus haud est mirabile, cuius caeca libido est : viae miror satis vanitate ejus aucupii deceptos primores , nobi litatem ,&Sectae magistratum , qui in hanc diem pro poli
Nec diu cum prodiit in publicum declaratio , qua rebel les Sectarii tenxabant innocentiam suam , in hanc Atmesententiam.
Galliae & Principatus Benearnensis super persecutione injusta, quam patiuntur a Galliae & reformatae Religionis inimicis , deque legitima & necessaria caussae suae desentione , quam coguntur suscipere. Nos ad Comitia Gallia , ct Principatus Teneam ensis generalia a provinciis delegati: Luia gliscit in immen sum eorum protervia , qui assectu Regis , e in conmentia prave utuntur perdendis nobis: quamdiu loqui licet, pro temur in conssectu Dei fi hominum , cogi nos ad legitimam defensionem , quo vita, ct conscientia libertas nobis, uxoriabus , ct tiberis salva maneant. ne aliquando de fida noxius est quicunque Regem possidet.
ιιοιau. non multo post Blesas. Allatus de Turonum seditione tauri
ιυ. pitalium praesecto) instruitur lis; e septem duo dimissi quiri-
394쪽
u senium nostrum erga Regem dubitare fas sit,sciant ventura x secula quandoquidem praesens rem vocare in dubium nequit, j sirecte judicat eam esse Comitiis reformatorum generalibus ι mentem, solenni sacramento firmatam sapius. ut Regibus sine conditione pareant, quos non agnoscere usque adeo flagitium, est, ut eum qui ipsorum potestati resistit, Dei ordinationi re- . sistere palam sit. aeuare notum esse volumus, post Deum Eegem nos venerari is colere, ita sentire de Regibus, nullam in orbe potestatem supra regiam esse : unde in nos odia Rom norum,qui faciunt Regum diademata, Pontificis Romani ludibrium. P Ri Mo Regem obtestamur , Gaius omnes, dein Reges, externos Prιncipes, civitates,municipia, populum .
O si qui alii celo domus Dei aguntur, ut suscepta innocentιῶ causs , protegant afflictum populum, legantque legitimos que quos huic commisimiιs charta per Europam circumferen-ήρ , justam apologiam si commiseratione ci, veritate ab in- vidia vindicabitur. Specie rebellionis motum Reformata, Religioni bellum nemo es qui ignoret, seditiosi se perduestes, hubemur, regia edicta se Pariamentorum decreta contra nos, seviunt, quia religionem profitemur diversam a Romana. - - ne praoccupet incautos indigenas se dolus , ne caligianem infundat externis , ignaris odii inveterati quo persequuntur nos qui Regi circumstant ; neve ex congestis tot inc ita nostra calumniis male nobis afficiantur Principes: siciat Chrisianus orbis verba esse O, voces quaistique in nos i Dciuntur , praetextus armati contra innocentiam odii. Plane innocentes sumus. Ita olim excitandis in Chrisianos imperatoribuου, des retis Casiarum imaginibus declinata ipsorum
id aurisdictionis , seditiovum , corruptique per pravμm: pvuli postulatos . Mem facit Scriptura sacra , nempe perden do semini Chrisiano , quod per obstantia adolevisse constat. l rari calumnia , legem satis damnamur nos, quorum a F-bu direptio ct incendium, quorum capitibus restes is gladii
imminent. Probatione non indigeret innocentia nosra, siε- qui, bonique consuleretur: nunc . quia nobis res es cum perditis hominibus, apud quos veritas ct calumnia juxta v lent; diluemus erimen. Edictum , conscientia libertatem continens decessoribuου nostris concessumperhibent exacti seculi monimenta, quo tempore ex patrum cineribus redivivos ct fortiores vocabant res laia
395쪽
. ISIT in jura regni, qua nisiabdicasset Religio nostra rator conscientia libertatem nihil assectans , divisam hodie cum Regibus Galliam po deret. Sape paci subscripsimus in eam legem, quoi libertas conscientia continetur; qua si violabitur sui violari palam es) quidni liceat armis vindicare quod per pacem segnitie nostra amisimus Z Plura in praesens consulto praeterib mus queis iniuste a stimur ; quippe optime miserias ferunt qui abscondunt, neque usium a ictis Ρlatium majus , quam praterati status oblivio. At nec penitus oblivisci par est, ne forte non utendo amissum a nobis queratur posteriim, quod ex Regum concessione , longiore usu nostrum erat. Statim ab excessu Henrici Magni, quem habuit Religio nostra defensorem , studuere cor Oxia Gallica inimici, quibus o nos odio sumus, Gentem in Gallia reformatam penitus perdere ; quam si dicimus ejusdem corona columnam, eritforsan
indecora nobis jactantia , vera tamen. Arduum erat Edicii fidem tot Regum placitis obsignatam , tot sacramentis confirmatam aperta vi, uno ictu convessere; actum dolo , cuniculisique clam petita fundamenta, quo mole Da rueret aedi rium. Prima in nos mati labes ex sacramento praestito a Rege, qua die inauguratus fuit, sub cautione data in hanc formulam: Iuro in fide regia, quos Ecesesia haereticos renunciaverit, tentaturum me, qua vi potero, finibus regni mei expellere. F ut berandum nobis quos Ecclesia Romana Iamdudum haretico dixit' Ergo colitenda cuique vasa, quarenia
extra Galilam sedes. Erupit in nos apertius vis inimica, cum Anno M. D C. x v. habitis Lutetia comitiis Galgia generaliabus, petitum, ut fides Regis solem Sacramento firmata ex OLverrim , valeretque posthac Concitium Tridentinum in GaIlia. Concilium quo interdicitur regno,qui conscientia libertarem concedit hareticis. His alecta de proscriptione nos d
clamationes , decie inseruendi populi in templis habita, queis excitata in nos odia omnium. Nec sat Isuitis genti deterrima)est ni in nos licentia debacchari ex suggestibus: ct clam iliu- sum Regi ab ipsis,vana in nos supersitione fascinato: illis certe debitum quodcunque patimur: gens sanguinis avida Christiani, per quam eodem pratextu se Germania in posens ae
Le P. cim solatur. Visus nuper e Societate nefaria homuncio , temera μ' rium caput, Iura regni in Lenearnis usurpans, tanta imp centia , ut Regem diceres et Vix regia conscientia admotis
396쪽
LIBER SEPTIMus. 363 est, cum ex caussa legitima extorres Lutetia Iesiuita .restituunt tur. Statim Benearnenses Episcopi pravalent pasoribus no-i stris, omnia statim in pellus ruunt, satim conscientia libertasi opprimitur qua. eam diem sancta ct intacta fuerat. Hae tibi debita, prosigate homuncio, qui colore pietatis,quam crudelitati perniciose accommodas bellum nobis movendum in
aula detonas. Gloriaris te conscientia regia moderatorem
Ecquid, amabo, moderatio hac, nisi legum subversio i quid in ea propositum tibi quod sapiat Gassicam libertatem Placita sunt Romana Curia quacunque proponis , aut statuis. Quorum id pracipuum est fidem haereticis non esse servandam. Hinc ea concluso ; Ergo si quid a Rege Sectariis promissum, violetur fides, jugulentur ad internecionem , cili sub tutela
publica vivunt ;parentur equulei, restes, gladius, ignis : Regem Christianissimum decet haereseos exstirpatio . Ergo edicta, si Romae expedit , observentur: sin minus , corruant. His est, talibus velut aere pestilenti male afflatus Rex, dum da ruina admonetur qua Galtia imminet, si infringitur data nobis fides ,r6pondet; malle se Coronae suae iacturam pati,quam animae. Ha additi Cardinales se Episcopi, gens inimica nobis , qui praeter Romam nihil spirant; gens eiυilibus dis iis innutrita, secreti conscia Hupant, Romanaque Curia honoriabus, quorum Iesulta mensarii sunt, velut aucupio capta. Et
in nos armantur partamenta vano Religionis praetextu crudelio se iniqua si quando in ipsorum manus incidimin. Lua, cum ita sint, quid nobis Oerandum is Rege, quem circumstat, quem obsidet Romana Ecclesia per emisiarios suos Nemo nostrum sine trepidatione ingreditur regiam ; si quis rationaossicii accedit ad Regem, insinuatur in auremsusurrus, ab Zinendum ipsi aula, aut Calvinimo. Si quis in Partamentis
Romana servitutis impatiens, religionem nostram amplectitur , specie harems professa Senatu movetur. Corrumpitur eorum fides quibα urbium nostrarum custodia credita. Sediatiosis in nos concionibus populus excitatur velut in hostes publicos. Κuid plura addere opus oppressioni probanda direpta templa, temerata religio, egoga cadavera, aegris instrato moribundis , nisi protinus religionem nostram exuerint, negata rudeliter fomenta in vitam : rapti ab ubere matrum infantes, quo Religionis , morum, quibus vivimus ignari, Romana demum credulitate facilius imbuantur. Hisne aliquando tan-
397쪽
364 HIs TORI ARVM GALLIA dem satiabitur Roma pertinax in excidium nostrum 3 Ridest magiseratus si quando querimur. Suprema nobis anchora genu Regis sancti mum, quo saepius amplexati, commiseratio ne tentavimus ea sam nostram defendere , quandoquidem interdictum erat lege experiri ; ast in irritum fuit seupremus hic conatus : ct advoluti genibus Regiis perduelles sumus Videant externi Principes qua nobis crimina imputantur, judicentque angusta postulatio λLodunum nuper convocata Comitia , hinc crimen atrox.
At ex diplomate regio , ex permissu indictio facta , hinc jusa
exceptio. Comitiorum hic usus in Gallia, ut Rex cum subd tis velut in familiare colloquium descendat , quo Reipublica invicem consulatur, aperiuntur hic secreta animorum , qualiaque patitur mala populus , O, quanta explicat, alias Regidissimulanda fraude anticorum. In eo conventu multa questi, in ludibrium fuimus : querela haesumma erat. Ereptam nobis Lectorae arcem ; non adscriptos ex stipulatu duos e nostris Lutetiano Partamento ; direpta nostrum templa Mcremata , depulsos Catholicis urbibus, qui Religionem resormatam sectantur municipes una & pastores. Raptos parentibus pueros vi monachorum aperta, non exuendae Religioni tantum , sed & cucullo induendo. Atrocius saevitum in mortuos, violata sepulcra , effossa cadavera. His accedit Partamentorum aviditas, quae reliquas adeo jurisdictiones absorbet, ut plane vacent Camerae Semi- partitae, quas concessere nobis edicta regia. Inveterata in nos Tolosani Par-Iamenti prae ceteris odia, cujus indefessum est assigendo Dei populo studium : ex omni caussa condemnamur. Reuis hac ferat Z annum opprobria tot, innocentes viros injuria magis admonent quam obsequii t Lodunensa Comitia ut solverentur conventum , sub his conditionibus. Lectoram nobis post semestre restituendam, Lutetiano Rirlamento ascribendos e nostris duos , querelas Benearnii audiendas; quae si conditio deficeret praescripto tempore , permissa nobis con ventus restauratio quandocumque libuerit : horum nobis testes Princeps Conrius, Duxque Lunaus, hodie Comesabiatis, testis item Dux Esdiguerius legitimi nobis expromissores. Postulamur conventus Rupellam vocati sine rescripto. Annum exceptio justa es ex permissu, postquam conditio adjectis fecerat; defecisse ipsam nemo negaverit. Secuta postmo
398쪽
LIBER SEPTI M V s. 36 dum 8 editio Benearnensis, qua nihil nobis deterius in hanc Isia1. diem . nihil injustius. Silentio transimitti nequit tanta calamitas ; ipsa inanima oppressa clamant is queruntur, nec laurus sine fruitu ardet , nec vir bonus injuriose secum agi sine clamore patitur. Huc te, Deus immortalis i huc vos e terni Principes ; huc vos Christiani omnes in legitimam i nocentia defensionem appeliat ferri se gamma vim passi i nocentia. Clamat ad ultionem , vim inique passa religio, clamat O fides. Percutimur palam es, eadimur, dum circumlato per urbem idolo genufexionem negam tu uni debitam Deo i hac nedum patitur Rex , sed S aut orat prasintia sua. Salsus in Navarraam arcem quam procurabat, Regem βιmittit , sub ea cautione nihil mutatum iri ; quin is in eam sententιam Rex inclinabat fidei sua vindex, nihil in urbe innovandum , cum a Isuita Arnousio tanti moles negotii eo dialemmate expeditur : Aut conscientiae pollicitatio est , aut status politici; Conscientiae esse non potest, quia adversatur praecei Ecclesiae, cujus est conscientias regere: si est politica,remitti debet ad politicos judices, nempe ad Concilium arctius, cujus ea sententia est , ut a viro Sectario in Catholicum transeat arcis procuratio. Hoc argumento velut inter
sophistas amotus Regi scrupulus ex data fide r Salem succedit
Podianus homo Catholicus. Benearnii leges, ct antiqui mores ex integro immutantur, natali solo pellimur, peregrini sumus in patria, usurpantibus jura indigenarim extraneis. Exin autore eodem Arnousio Isuita prodit in publicum Saura, cui titulus : Rex in Benearnio, ubi impudenter de Calυini hars exstirpanda peroratus , debitam Ludovico lauream probat ab opere incapto, quod ne infectum sinat, hortatur , ta
Hac inter, depravatur animus Udiguerii ; in Gallia Narbonensi petimur armis. Privatium, Insianova Bergi, Halousium uitam obsessa capiuntur , vastat urbes nostras in ea provincia Mommorancius , vim patitur Castilionius ; γ, quanquam Mommorancio armis , milite pravalebat, bello absistit. Deterrima Forcat conditio, qui, squam sub Henrico Magno insenuerat beltis , Lenearnis procuratione , officioque in aula destituitur . non alio ex crimine , quam quia vindicabat libertatem provincia , qualem ab antiquo possederant Penearnenses ; hinc Momouliani ingenui adolescentis
399쪽
366 HISTORIAR vM GALLI na 611. casus : sevitur in filium ex delicto patris , quo mage perae
Hae per compendium memoravimus , quo sciat orbis uni- mersus id quodcunque belli, fusam esse defensionem ; absit Regem armis, a nobis peti, Regem unctum Dei, cui, si liber age ret, muti immolaremur. Scimus apprime quid Regi debeatur septus experti obsequium. Diadema Gallicum , parentum no strorum virtute Henrico patri partum quicquid in contra rium tentet Catholica Dotio ) Ludovico filio conservabimus. Lex est nobisium nata qua Regibus praesso esse assuevimus cum necessitas exigit: testes Henrici duo, proximi decessores Ludo mico quos salutem nobis debuisse , dum a Catholicis opprime rotur , sidem faciunt ejus temporis monumenta, ct ipsis poprofessi sunt. Tu Rex maxime, quamdiu licet, parce tuorum sanguini. Desperatio magnum es in mortem incitamentum,hue rapimur omnes mutua in finem honestum amulationes. Vos externi Principes adeste aspicio contra jus populo. Iole prasidium ab hominibus , ni ades tu immortalis Detivi Adesergo Istaelitis tuis, Deus optime t populoque electo huccurre, dum adhuessirat. Hac est declaratio Ecclesiarum G,altia, Benearnu. Datum Rupelia in Comitiis Generalibus. In cujus
His serme verbis vindicare tentabant innocentiam suam eo bello Sectarii. Postmodum prodiit in publicum Regis apologia incerto Autore ς referam in continenti, scriptum fideliter redditum, quo facilior sit utriusque collatio. LIBELLI A SECTARIIS GALLIAE U V L -gati examen, quo per capita ostenditur sutiles esse praetextus belli in Regem moti. ram falso obtendatur oppressio ab iis qui privatim degeneres , in publicum exitiosi, nihildei, nisi per discordias riviles habent,videant externi Principes videant populi, quos Vsi in subsidium vocant : Videant falsa oppressionis imagine, ambitione , avaritia , ct rerum novarum studio agi. Multa pathetice scripta, plura ab ipsi injuriose congesa in Regem Dum, qua quantacunque sunt, si hoc examine probra esse O
400쪽
LIBER SEPTIM Vs. 367ιalumnias plane ostenditur , vertantur in Sectam Principum arma, quos ad defensionem ipsa suam prave invocat. Sin mera sunt, quanquam impudenter in regium caput co ecta. armetur una in Regem is Catholicos conspiratione Europa omnis, per me licet. Prima objectio est ex sacramento a Rege prassito ipso inau- Object. I. gurationis die cullus haesumma. Iuro regia infide, quos Ecclesia haereticos dixerit, conaturum me, in quantum potero, finibus regni mei depellere: Vnde vobis Sectarii, Ecclem δε- Responsum creto haereticis exsilium portendi concluditu Verba arguuntur , adeo I actorum innocens es Rex in quem agitu Adeone jacramenti hac formula noυa est apud Gallos, ut ignoretur esse tu vacuam esse ab omni avo Nondum Calvinus vester eruperat,b FcIurabant inaugurandi Reges. Henricus aeuartus, quem pro Deo tutelari accipitis, in primo regni limine eo
sacramento adigitur. Luare ergo qui siluistis tune, obstrepi- iis hodie successori, quem sicitis ea formula M orum seuorum
religionem imitatum t Ad ecta postmodum, vobis rogantibus exceptio regula, qua declaravit Rex ipse, eo se sacramento nihil de vobis cogitasse, actum id anno M. DC. xv. Ω id ultra petitis At Iesu itae plus nimis se immiscent rebus rerumque arbi-.Ober . tria affectant ut publicae, ut privatae sunt A crimine immu- RH2.nis esse debet,c us ea tibido es,ut alios arguat. manta,ama ιὸ , es apud vos autoritas iis quos passores vocatis infectum est,quodcunque apud vos privatim, quodcunque publice geriatur , nisi id hominum genus intervenerit. Ie uita Regi admo- , mentur, quia probi sunt. Hinc improborum in ipsos invidia. At eorum consiliis Rex prave suasus, dum de ruina admo- obsess.
netur, Quae coronae imminet ex bello in vos movendo , respondet ; animam sibi corona potiorem Calumnia es in R J. Regem, neque enim ita respondit unquam. At esto ; ita responderit. Revolvite qua o historiam Secta vestra Germaniacam. Fridericus Palatinii Comes, cum nuper promerendis sibi penitin Calonsis exegisset Catholicos , finibuι principatus sui, Religionis caussa exactos respondit, & , quantacunque hinc ruina immineat seudo suo passurum aequo animo se; quoquo res cadat, minoris momenti jadflaram seudi, fore quam animae: ex quo sponso applausus Sectariorum omnium ingens, maximaque in Palatinum elogia. Luam praeposterum