Historiarum Galliæ ab excessu Henrici 4. Libri 18. Quibus rerum per Gallos totâ Europâ gestarum accurata narratio continetur. Autore Gabr. Bartholomæo Gramondo ..

발행: 1653년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

3 8 His TORIARUM GALLI Ea 6 al. . Civili bello vincendi ratio est omnium optima perquam ni- . hil ferro permittitur .Fingit se Princeps moveri commisera tione municipum, urbi condolet serro & flamma mox ac solandae , jactat militem suum ut audax, ut praedae avidus CC impatiens ; arma & omnem belli apparatum ostendit: de in ita proloquitur. Innotuisse sibi discordiam qua scinditur , assectus in contrarios oppidum; prasidiarium militem prae dam intus se incendium meditari, municipes libertati Ruia .re , liberis, familia is bonis ; hac quam dissona 8 Integra fore quacunque poposcerint, si renuntiant factioni. Ceterum c qua valet erga ipsos caritate ) non transmissurum se silentio

proditionem , quam Vatevillius meditatur tradenda urbi di

per noctis silentia missos ad se, a perάitissimo homine qui υγ-bem , capitaque municipum pro delectu venalia osserant , totam in pretio discordiam esse , quod largius conferet, si qυis oppidanorum sibi pravum menditorem tradiderit. Postquam in haec verba illuserat credulis, fidum Vatevillio militem . . ciet, altoque velut secreto insinuat ab urbe dissidentiam , bellica virtutis , qua plurimum valet Vatevillatis , justum aestimatorem se . vix pati posse proditionem qua destinatur inisus caput, maste se pro spicere proelio, ct prasidio militum,

quam oppidanis. Plena esse ea populi face municipia, urbes, gente passim ignava, se ut plurimum Principum inimica. Raro invenirι militia praefectos, gnaros omnium quae ad bellam spectant. Raro militem fortem se alacrem, quatis es cujus vita insidiantur Sacro-Casarie ei. Pactum initum cum oppidanis quo Vatevidius vivm tradi debet, cetera victoris misericordia relicta. Haec ubi ad Vatevillium perlata,trepidare,haerere anxius,vertere in deterius dicta oppidanorum , factaque: oppidani timere insidias , & si quando una colloquuntur, loqui anxie & in obscuro; alta in urba silentia velut paventium : irrequieta Vatevillio mens . perplexa oppidanis judicia ex dissidentia &metu. Interea Con-daeus Castellum urbi imminens occupat, praesidioque fir-Leomte mat multum in obsidionem valituro. Comes Maransius QM- seudi Sacro Caesariensis Dominus, quia Condaei fautor aredebatur , a Vatevillio urbe depellitur ; durat tamen adhuc metus, nec se credit anxius homo. nisi militi suo, ex castro irruptionem subitam, ab urbe factionem tacitam timere demum a Condaeo colloquii copia impetrata, obside accepto

412쪽

Lis ER SEPTIMus. 379cepto in castra venit: Condaeus modo metum ex muni- 16ai cipum proditione intentare , modo spem ex meliori fortuna ostendere; si Sectam abdicare volet omnia illi in plano fore rincrepare, hortari. donec contumaciam exueret mollita serocitas : sic dedita urbs omni in bellum apparatu instru- .cta. Subscriptumque pactis deditioni legibus , in hanc summam. Vita, , arma prasidiario militi, libertas omnis, equi , sarcina, impedimenta salva ut sint. Data exin Equitum ala, a qua deducerentur qub vellent. Haec cum Uate- villio transacta. Pactum item cum oppidanis; Non inferendam vim eo cientia libertati e bona, ossicia, munia salva fore possessoribus: probandam Consulum gestionem ab ineunte anno in hanc diem : exarmandi oppidani, necne . prssidione militari firmanda, urbs aut permittenda municipum fidei, ad Regem transmissum. Sic Condaeo dedita Sacro-Caesarea, quam perhibent historiae Gallicae monimenta regium olim passam oblidium, neque captam : certe eo acceptabilior vi- .ctoria , quo incruenta fuit. Hic armamentarium, hic trans

Ligerim asylum strum Secta posuerat: unde bello quod mox geretur momentum Regi maximum , quod Condaei vigilantiae & virtuti debitum palam est. Munimenta solo aequata: initoque regii militis numero, inventa septem millia peditum, Equitum octingenti: quingentis permissa urbis custodia, donec munimina diruerentur,dimissum quod supra

erat, ne milite provincia premeretur. Exeunte Majo, Regi affertur ex Rupellani conventus decreto, in procinctu esse sex peditum millia, ut Salmuriam& Gumur. Lodunum invadant, incautis Pless-Mornaeo& Armaniaco Lρκώβ.

urbium praesectis. Maximi momenti Salinuria, urbs Li- Σ geri adposita , quam olim Henricus III. per pactum cum Iis.. EHenrico IV. contra Catholicos sordus, concesserat Sectae, seu communicandi per interpolitam urbem provinciis , quae intra Sextra Ligerim sunt; seu quo facilior Henrico IV. in Aquitaniam regressus soret, si Sequanam inter & Ligerim Catholica facito praevaleret. Ex eo tempore tenuerant arcem Sectarii, &quanquam precaria in tempus concessio suerat , jure possessionis retinebant, qui est malae fidei titulus. Urbs haud inamoena situ , solo ubere . parum commercio, multum litteris florens, ex Academia Calvinistica cui praepositus tum Pleilius-Mornaeus vir armis & litteris juxta va- . lens

413쪽

38o HIs TORIAR vM GALLI a6eta. lens. Seu mens Regi Plegium incautum intercipere, seu ita convenerat occulto inter utrumque contilio; praemissus se cialis Regem postridie adiuturum renunciat; Pleisius nilii ICO nuntio territus, parat omnia excipiendo Principi, Helveticumque in urbe praesidium patitur mille legionarios, C custodia quam corporis vocant. Perutilis Regi ea expeditio, Sectariis perniciosa, ab exemplo Plessii Momaei, qui zelosa venti pro religione sua ardere creditus , popiorem tibi Regis caussam ostendebat. Progressuro ultra Ligerim Regi, ne quid a tergo restaret timendum, Condaeo, San-Paulaeo , Longavillaeo, Vindoci- nenii, S Niverno injunctum , ut Biturigum , Aurelianen-- illam , Picardiae, Normanniae,&. Campaniae Sectarios , ut quisque hisce in provinciis valebat, exarmarent. Procuratio Lς Omie du Salinuriae ne quid esset quod quereretur Secta, Comiti Saul- - taeo, Crequii tum Sectarius erat, permittitur; Pleia. sius honore & donis cumulatus a Rege, diris devovetur a Sedia, habeturque pro venali anima. &proditore, ille idem quem nuper adoraverat. Postera die Rex Thoaritu ira venit: Fcudum est Tremolliae genti hereditarium , haud procul Rupella, arx instructa armis, S milite, situ percommoda praedae per excursiones parandae: fama vulgaverat longa expeditione transigendam obsidionem , quod haud procul vero aberat,ii obstitisset praesidii miles: praevaluit sortuna Regis, abdicante Sectae caussam Tremollio, cui permissa arcis custodia , quanquam erat Sectarius inter praecipuos : hunc a Rupellanis Comitiis procurando apud Engolis menses & Santones bello destinatum supra memoravimus. Thoartio , ad Partentacos ventum : hic mora quatridui exspectandis tormentis bellicis quae limoso per paludes toto aegre trahebantur ; nec moratum frustra; quippe ad famam bellici appara tus circum iecta Sectariorum oppida aemulantur obsequium; mct Mai- deduntur sanum Maxentii, Fontentacum, Colongium, la- Ieacum & Maranum , pastore libertatem conscientiae pro iis municipiis prolixa oratione petenti, Rex prohibitam nulli-bi. neque poshac prohibendam respondet. Fontentaci prae secto, qui nondum adoleverat, nullionem pctenti, substituitur emeritus rcgiae custodiae miles ; munita armis & omni in bellam apparatu arx Rupellae adjacebat, eoque multum intererat a quo regeretur; ea caussa suit, mutati prae- sidii

414쪽

LIBER SEPTIMus. 3ῖ Isidii militaris. Vbi deditarum urbium, exarmataeque trans

Ligerim Sectae fama pervaserat, dant se in fugam e Sectariis

non pauci, ut quisque Britanniae magnae , Bataviae, Genevae, aut Sedani proximiore asylo vocabatur : unde Sedanum nova velut colonia crevit, gaza & opibus immeniis auctum, ex concursu Parisientium huc transfugarum. Haec inter ad Galliam Narbonensem,& Cebennos exercet in Catholicos Secta omnem vim, sceler eque grassatur in altaria & ministros Dei: monasteria, sacrarumque Reliquiarum Mausolea,capsae auro & lapillis preciosae in praedam ve- Le Langueniunt: nudantur monachi & flagellantur,temeratur Monia- ος-lium castitas. Horresco reserensi Ipsae arae, in quas Deus homo vi lacramenti evocari quotidie solitus, equorum praesepia fiunt, distribuiturque avena jumentis in Sancto sanctorum, ubi arca foederis, ubi manna absconditum: eo procacitatis de proterviae ventum,ut ipse Deus sacra hostia vestigio contereretur, pabulumque fieret brutis panis,qui pascit Angelos : denique quodcunque impietatis in Deum, quodcunque in homines excogitari potest, Monspelienses , Nemau- senses,& pars magna Cebenni exercent. Neque omnis in Catholicos clades; quandoque & crudelius saevitum a Sectariis ita se perduellibus in Sectarios ipsos, si qui Regem agnoverant. nes. Exemplum triste & senestum est apud 1lonspelios mors Croilii qui Praelidem agebat in Canacra Delphinatus, quam D c' ,

Edici vocant, quod etsi anno proxime sequenti debetur ex P s t era

Croilius in Edicti Camera apud Gratianopolitanos Prae- h. . ses, Monspeliuina acandis dissidiis a Rege missus,a magistra- Grensiti. tu excipitur pro ossicii dignitate : sorte tum Rohanaeus in urbe erat, spargens diffidia & seditiones arte qua pollebat maxime . praevalueratque penitus Regi factio cum Cimilius

vir prudens, irritum fore cum Magistratu, Sc Consule congressum ratus , cum Rohanaeo conserre statuit, is strato decubuerat a cr, aut simulabat: prohibetur colloquio Praeses specie subris, quae periculum erat ne ingravesceret contentione animi. Importuna erat de pace dilicrtatio, eoque acrius instabant rebelles oppidani media exosi quaeliber queis procurari posse sperabatur: donec convalescit partium Dux , tacitis in urbe commerciis Crossius fidem oppidanorum explorat, praecipuisque autor est revocando Regis obi

415쪽

obsequio, quod abdicaverant. Id ubi Suffieinio innotuit is in ea urbe Pastor, seditiosus vir, &scelestus Calliarinotas ad se vocat; gens erat Mons elii deiidiosa, faex populi, capax de ausura quodlibet facinus, per se tamen invalida, quale vulgus ut plurimum . Autorandae seditioni quam destinabat, primum mentὰm Rohanai clam sibi insinuatam . injussa Ducis praetendere vera, necne, incertum, neque e .nim plane de Rohanaeo constat fuisse ipsum autorem dissi dii probis nihil tale creditum est , melius augurantibuSin re ambigua : inclamare, ingens Ecclesiis beneficium fore, si caderet, sub habitu magistrati faedum Papistis manc

pium gravius peccare in reformatos qui una cum ipsis Religione tenentur : proditorem agnoscerent, vitarent IetBais venenum quo occultius eo proeutius. Denique perdendum

optimo religioni facto ucarlambatum hominem; eo vocabulo designabantur apud indigenas Sectarii, qui Regi per id belli merebant; hinc ducta metaphora, quod, Escarlambat, vernacula apud Occitanos voce , significat qui in utrairique partem protensas habet tibias; unde Sectarii, si qui Regifideles, a perduellibus, Escarlambati , dicti, quali sinistrum in Religione pedem , dextrum in Regis obsequio firmarent,

utrinque ambigui. Postquam ita prolocutus vir nequam, qui se autorem tulerat, commoto vulgo duae est sceleri ex sequendo. Inclinata in vesperam die id bito irrumpitur in Crossit aedes , Suffrein ius conscientia sceleris haerere Primum, tergiversari,&,quanquam flagitiosus erat,borrore facti pavescere ; donec vulgus imperatam exsequeretur necem. Nihil Praesidi urbana comitas , qua vocatus exhibuit se Percussoribus , nihil frons severa de maiestas oris, queis jura distribuere solitus, profuere. Praeda, parricidium se quitur,diripiuntur aedes, & natant in sanguine. Triste spectaculum i Dilabuntur per tenebras familiares; eos inter triclinii magister, dum a si artis premitur, impotens fugae, agit se in ima praecipitem e senestra, femoreque colliso pro sternitur mortuo haud absimilis , quo satiata crudelitas persequentium. Rohanaeus audito seditionem in urbe grailari, praesidii siti militem in aedes Crossit mittit prohibendae injuriae : ubi audiit caesum , sicarios in vincla conjici mandat , postridieque lite instructa in necem rapit. Sufficinius, in quem praecipue debuit conserri poena ex scelere,fuga dilabi

416쪽

tur; acti in furcam ex faece vulgi tres, ignota capita si 16ai. noscerentur , infamia: ita gladiatorio sanguine. viro illustri parentatum ; ita expiatum scelus': singulare fuit , quod dum funus ducitur Praesidi sorte, vel consilio transitus est funebri pompae per plateam , quo momento poena exigebatur a reis. Rohanaeum a scelere innoxium constantior fama vulgavit; & certe vero simile est , virtute natalibus illustrem virum protul suisse ab immanitare delicti. Gesta haec Mon spelii coram magistratu qui seditionem vidit & passus est metu commoti vulgi; ast non cadit in constantes viros

iste metus.

HISTORIARUM

GALLIAE

ab excessu

LIBER OCTAVUS.

VIC anno principium es ab exorto in Valle Te- lino dissidio. Describitur ex occasione Vallis, ad cujus limites, qua Mediolanum pectat, a Comite Fidentio Ab Philippo III. constructa arx, cui nomen ab autoressuo, Fidentia. In causa con-l fruendae fuerit trasti ex Italia in Germaniam , per id viae jacilis Hi pano mihil. Origo Rhaetorum ct progressus. Vt antiqua cum Gallissedera inova cum Venetispactione corruperint: Vnde Chrisianis o Rem ira. Ab sit Rhetiae finibus Gudffertis ordinarius a Rege Galgo legatus. Val- telini actione Hispanorum audentiores, Rhaetos in Vasie sua, sub de publica agenres Iugulant. Mediolanen e ardus Muetis obnoxium, ast elisis pro voto iis edit, si durabile. nuare irritum fuerit. Rhaeti a Rege Christianissimo impetrant, ut pacis arbiter esse vellit. Vallelini manifesas faciunt; editionis caussas, vulgato per Europamscripto. Reges Christianissimus, ct Cathoficus conveniuot procur nia inter utramque gentem sederi. Duci Feriacensi indi-

417쪽

384 HisTORIARUM GALLI Rrratio ex praerepto bifructiι victoriae suae. Vt parum stabilis fueris Mantuana conventio, dolo Feriacen sis, Regis Catholici paenitentia, Chrisianissimi in GaP Semrios occupatione. Phil ni III. Hi paniarum Regis m6s. Praemittitur parandae in Engeriacos ob taloni Comes Auriacus. Mathae suburbio expellitur hostis , imisi seoque igne suburbana cremat. Robanaei Ducis litterae ad Auriacum , e Lunaeum,queis rebellionem excusat ex vi majore, pacemque creat, quo maxime valuit dolo. Fuga ejus in Aquitaniam furtiva ct praeceps. Subi is cre Ea a Comitiis Rupe anis fani Engeriacogis procuratio. Descriptio Engeriaci. Vt ab omni aevo perduellis urbs in

Reges suos. Vt saepe obsidionem passis. Talliaburgi pom rium ex

Tuatur aperta Regiorum vi, or caede Comitis Maureveri. Morientis ad Regem verba, ct Regis resem um.. Commendantur in transitu , Regis solertia , selixque memoria retinendae nomenclaturae militum , O, di noscendis in bellam dotibus , ut qui que valet. Emptio prolatarii militis saera ex improvise perfringitur. Tremo ius renuntiat sectioni, renovatque Mem novo , cramento. Boissa ardalliam aemulatione in Forcaeum, opportune Regis em ct οὐequium praestat. Delegatus a muuicipiis quitaniae inferioris Maleretus exsonit Regi dem, nomine delegantium. Missus ad Subisum ferialis a Rege Iubet arcem dedi. O orei ct formula ex ritu antiquo. Praelii atrocis descriptio ad Tu, rim Caniolam, quo primum put Regii ingenti clade, postmodum

redintegrata pugna victores. Laudantur Principes viri O .nobiles, mi tem sueta dilabum exemptisuo revocantes in pugnam. Inclinatis in L itionem oppidanis Monmarthius urbe egre situr. Pr

positaque pa risormula ex mentesvorum, sacessere jubetur, hegante Lmiaeo pacti qualemcunque Drmulam Regem inter se jubditos. Transigitur tandem polli longam altercationem , pro Lu Ixi voto

negoti . Recensetur militum d nobilium numero. Veniam pserunt, ct impetrant oppidani, miles se praesedit. Subisius Regis genibus advolutus experitur propitium ci clementem. Cardinalis Gisi mors ex morbo militari. Viri Principis virtutes ct vitia. Disco dia inter Usum idi Nivernum ex Prioratu Caritatis orta nuper, distriore inpraesens narratur, se quae hincsequuta. Maresaltas Bri factis morbo item militari excerit. NNO M. DC. xxi. seditio ingens in Alpes, qua parte Germaniam Italia spectat, Rhaetos inter &Valtellinos exorta est, cui movendar, & sopiendae per varia tempora , & ex variis eaussis Christianissimus Rex praecipuam ope ram contulit, eoque accuratius memorabo. Vallis Telina plana regio est, montibus circum asperis, Germaniae & Ita

liae interposita. Longitudo sexaginta serme milliarium

418쪽

Lini R O C T A v v S. 38 Italicorum : latitudo passim incerta est, ex sinuoso Alpium i61 i. tractu; quo fit ut monti cellis magna sui parte, aspera planities sit & parum aequa. Qua Italiae contermina regio, lacu L. Laede comenii,qui olim Larius,& Mediolano,qua Rhaetos & Ger- 'M. manos contingit, clauditur Comitatu Teriolensi , sicque seudis Austriacae Gentis interposita est , quo major ambitus rori possidendae. Vallem quanta est longitudo alluit Aduas flu- L .vius , qui a Rhaeticis montibus ortus, subit Coinensem lacum in Mediolani confiniis , ubi posita arx Fidentia, His a- Lr Fort danum praesidium , de quo ex occasione dicam. Studia Gentis F mi Austriacae sunt & suere semper quoquo modo finibus propagandis : qua Germana, qua Hispana est; nam in duas dividitur lineas: Europae dominationem affectat eo colore, quod . multum Catholicae Religionis interest transire in Catholicum Regem imperia rerum,nunquam alias exstirpandis haeresibus; ingens unio est inter utrosque,& quanquam immen' sis terrarum spatiis distincti invicem, unione assectuum &concordia seuda unire studuere semper,quo tota demum Europa dominarentur. Hispaniam quanta est, Italiaeque extrema duo,quae mediam ipsius partem componunt, Burgundos,& Belgium inseriorem Germaniam , Philippus III. supe-

riorem Matthias , qua Imperator, qua Rex Hungariae , &Bohemiae, qua Archi dux Austriae, qua Siletiae Dux tenebant. . Genua fida utrisque statio erat, commeandis mari, ab Hispa- Gnio.

nia in Italiam copiis: & si per Alpes dabitur transitus liber, Europae dominationi imminebat Gens una: via ab Italia in Germarsiam facilis per Vallem Telinam. Hinc Philippo III Hispaniarum Regivisium , percommodum sore genti Austriacae, si praevalida arce muniretur Mediolanum, qua parte Valli Telinae imminet: Fidentio aedificandi muniminis cura desertur: obstrepunt Italiae Principes, praecipue Veneti, queis contermina est Vallis: metusPrincipum confirmat in proposito Hispanum Regem. Pergit per obstantes audentior, constructamque arcem firmat milite. Vetus de jure dominii in ea Valle controversia Rhaetos inter & Vallelii s est: Miaeti Dominos se ejus vallis contendunt ; Ualtelini vindicias pro libertate postulant . probant que, si vera fides, usurpationem esse quodcunque Rhaetis dominii , in Vallelina possidetur. Rhaetis prima origo est ab Hetruscis, quos a Gallis natali solo dejecitos , memorant

419쪽

3 86 HIs TORIAR vM GA Inpolitos Italiam inter & Germaniam montes occupasse, longe ante, quam Europa decederet victrici Romae: postquam orbis arbitria tenuit Roma, &Rhaetos tributarios habuit, donec inclitiato tandem in declive Imperio vindicaret se linliberratem gens fila loco qui montibus circum asperis clauditur : Vallelini eodemne cum Rhaetis tempore in libertatem asserti, quali una, eademque natio, an postmodum abi plis domiti, varie dichiam, ut quisque pro Vallelinis, aut contrario in ipsos studio agitur. Plane id constat longa possessione usucaptum a Rhaetis dominium . Rhaeti e secta Protestantium, Ualtelini Catholici sunt, ideoque invicem inimici. Gallis antiqua foedera cum Rhaetis erant ducta a Ludovici XII. temporibus, usque in aetatem nostraim, pensioque illis a Christianissimo Rege pendi solita in annos singu- los, sub stipulatione liberi per seuda ipsorum Gallico militi

transitus, legionisque Rhaeticae quae lex hominum millibus constaret nobis subministrandae , impensis nostris, quoties rogarentur. Ait vana pollicita fides : quippe in necem ejus pacti plus aequo fili viribus suis Rhaeti, foedus.cum Venetis contrahunt, quo sex item peditum millia subministraturos se , Reipublicae pollicentur. Movit stomachum Christianissimo Regi , pactum cum Venetis foedus: constabat quippe esse supra Rhaetorum vires , quae promiserant legionariorum millia sex , sorte per idem tempus subministranda

confoederatorum utrique: neque enim praeter rerum ordi-ncm erat concurrere confoederatum utrumque petendo i

Rhaetis sublidio ex stipulatu. Gue Gerus in Rhaetia pro Christianissimo Rege legatus, ubi foederi impediendo preces &minas in irritum csse videt, abiistit finibus Rhaeticis, aut depellitur : unde Regi intensior ira in Rhaetos, quibus tandem

ad se revocandis namque restaurari foedus e re Gallorum erat) Regi Catholico autor est, ut Valte linis opituletur , camepte,ut iniquo Marte attritis viri bas,quod sperabat, recurrerent in Galliam , Rhaeti implorandae opi: nec spem sese lit eventus. - cita Hispanorum factione rebellant Vallelini, Rhaeticumque in Valle sua praesidium jugulant. Primi Feriacit Duci conatus istum Mediolani Prorex occulti; at ubi succeilus laetos vidit ex ausu dubio, Hieronymum Pi

mentellum Cerbellono ire in subsidium jubet, Rhaetosque tota valle depellit: Rhaeti Hispano impare*, Mediolani seriunt

420쪽

xiunt foedus cum Vallelinis, velut inter aequales: Dedus inglorium genti Rhaeticae, quale dixerat Feriacius. Rhaetia intres pagos dividitur queis uomen Grilia,Rectura, Cadeacaea. Lei licis f.

Gri ita soli obstrinxerant fidem , insciis reliquis, & si scirent, Grisi. dubio procul obsuturis. Fuit in irritum pactio ex dii Iensu

sociorum, manebat tamen dominatio Hispana in Valleli nos: REaeti opprimebantur: donec tandem eo ventum , ut

per legatos sustidia a Rege Gallo peterentur, patrando bello, aut procurandae paci. Gallus agnito, praeter spem, & su- pra modum legitimum , provehi res Austriacas in Vallelina, sistendo progressit deploratam Rhaetorum caussam consilio mage, quam armis suscipit, quod infra trademus. Interea Vallelini excusandae lanienae, ex qua perduelles

audiebant ,& truces, vindicabant innocentiam suam , scripto in hanc serme summam vulgato. Nihil tam natura consentaneum, quam unumquodque dissolvi, eodemmet jure quo colligatum est. VI ma fore coactos olim Haltetinos, ut pro dominis Rhetos agnoscerent, pars sedibus sivis deiectos, pars caesos :qui ex rei privata necessitate remanserant,coactos catholicam fidem abdicare, Calvinianam amplecti, incensas Basilicas, saeram supellectilem haretica manu profanatam ; meram tyrau-nidem esse quodcumq; hodie exercent ingentem liberam Rhati: eorum se confoederatos e se . non siubditos: Ioannem Episcopum Curiensem sine eat sa legitima destitutum : Archipresbyterum Sondrianum, Plantanos fratres, es' melioris nota Otholicos patibulo affixos, quia cum Hissano pepigerant finius: se ab omni avo Catholicos quantacumque urannide saeviant Abni persituros , justam esse vim , qua prohibetur vis iniqua. Hac Vallelini : excusanda laniena in Rhatos. Gregorius summus Pontifex eo anno Pauli V. in sede

Rom. successor, sedandis Vallelinae distidiis ad Philippum Regem quam studiosissime scribit , pacem eo maiore fiducia rogans, quod prima haec ad Regem Catholicum, Pontificis recens inaugurati petitio. Redditae litterae Principi

qua dic exspiravit , opportuno sane gratiae obtinendae momento , quam hominibus impertiri hominem etsi semper, tum maxime decet, cum Deo sistitur iudicandus. Mandat fi-im moribundus Pater ,pacem ut quoquo modo procuret Val- telinos inter & Rhaetos. Succedit Patri Philippus IV. vix sexdecim annos natus. Regem occupant Balthasar de Zuni g. a,

SEARCH

MENU NAVIGATION