Iusti LipsI Epistolarum selectarum 3. centuriae e quibus tertia nunc primùm in lucem emissa

발행: 1601년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

co I. LIPSI ED s T. stra est, si litterae aut libri non sunt perlati. Curauimus per bonosae fidos amicos Antuerptae r sed casus maris, dc manus ubique sparsas praedonum,non ignoratis. Nunc parabam me dare ad

MONITA ET EXEMPLA POLITiCA: si Dem tamen

aeuum & otium dabit. De imagine aurea nostri tunc Principi nunc Regis,quam significas ad me missam, non equidem accepi:& per quem ea missa, ignoro. Si videtur, viκ, verbo indicabis. Scire etiam percupiam, quo loco nunc sis apud nouum Regem: spero equidem bono & virtutibus tuis digno et atquc eo nomine si ita est) iamnunc tibi gratulor, & amici bona,mea puto. Vale Ill ' Domine, & in animo te gestari a nobis scit Loumj, xx

eto. Fgε ni NANDO VE L A fCIO, Magistro equitum Catulla, Gubernatori Mediotinensi.

Mmus mirari, aulindignari debeamus, si nostrae plebei

rum litterae pereant, aut tardius reddantur , cum ea sors per haec tempora vestras Principum etiam tangat. Nam priores cuidem quas misisse te adsignificas , una cum libro Puteanin stri,plane perierunt; alterae ccedaneae tardius etiam ad me venerunt. Quod praeinitio, ne accusari tacita cogitatione cessatio

mea possit: cui apud talem Principem nullum alioqui velum sit aut color. Vidi autem postmodum Puteani Reliquio, & cultum illum tuisane amaui. Adolescens est, sed specimen ingenij prae, seri, ad magna surrecturi, si aetas & peritia rerum dirigunt etiam di formant. Ego ab aliquot mensibus solito languidior eram, Mea causia, tum etiam quia affectus iamdiu suadet statui serio Italiam reuisere, idque sub annum iam instantem Saecularem. P ter ea quae dixi, Religio etiam vocat; quod non diffiteor, cupiditas tui coram videndi, & cultum officiaque mea deserendi. Virtus tua in meo animo maiora meretur, & id sine omni blanditia vel adulatione scribo. Inuitant me etia Romam viri in sacro ordine Principes: quibus parebo, scd dumtaxat ut peregrinatio non emansio sit ,& mei me Principes ac patria habebunt. Itaque si vivo, cu vpi modicu valeo, in proximo autumno me vobis si- i stam.

72쪽

- stam. Deus faxit; ut te, Ill & Excelim Princeps, saluum, atq. 4n iis locis reperiaimalioqui desidcrium hoc peregrinandi valde

E P I S T. L X II. Mantuam. ANTONIO Poss Evi No Soc Iesu. Va Di iamnunc epistolam, quam ad P.Sallium dedisti, & in ea benig un honestamque mentionem nostri. Non est uouum. publiceostendisti quid de me & religione mea sentia

res: quae postrema attestatio pergrata mihi fuit. Nec eius poenia tentiam ages, ita Deus me seruet. sum enim, & ero in veteribus militiae sacrae castris , nec transfuga unquam ad nouitates vllas ibo. Tranquillo animo hic vivo, Deo & studiis me consecrans.lludiis, quae pro ingenij mei copia adiutuna,aut illnstratum eo, etsi non in aram illo genere, quod vos tractatis. Tu vero nunc etiam ingrauescente aetate non omittis: ου laudabilem conatum,

atque operami nam speciem, & Ideam operis vidi, quod paras, varij, laboriosi, utilis, quod ab inter Manimo testor. Deus tibi vires, annosque ad emoliendum det ; dc mihi largiatur non seriapto solum,sed sermone te affari. Id enim meditor, &, si valetu do patitur, sub anuum sacrum Saecularem in Italia vestra me QRam, & vel de via flectam, ut te complectar. Optime Pater satiue, & me precibus tuis apud superum nurum velis adiutuna.

A P I S T. L X III. Patauium.

THOMAE SEGΕΤΟ. GAVDEo in Italiam incolumem venisse,gaudeo in domum magni Pinelli admissum: quem virum, aeuo & gloria iam Veterem, Italia vel inter veteres suos praeserat Sc iactet. Quod id beneficij a me habes, de imputas, iucundum est: &. libens equidem adiutum eo istos, qui cultum aliquem animi nobis debent. Sed & libens audio, agnoscere eos & lateri. Tu fac & enitere, Ut quem te promisi praestes: nec abripiant te aut vana illic aut praua, quorum copiam etiambeata illa regio donet. Sed ut in urbe.

73쪽

L LIPSI EPI s ubi lues est, si agas, vites domus aut vias totas ea insanies: sic hic moneo , fugere te homines & loca vitiis nota & insecta. Aetas tua allicit 3 mena. Populares abducunt resiste. denique te de posteritatem cogita : nec posse, quin illa infamiam cum noxa pariter apud te relinquant. Ah, quam suave animo iam maturocri meminisse pugnae & victoriae: integrum sese a labe,& corpus ab aegritudine asseruasset Haec moneo, mi Segete, non quia mpus fortasse: sed quia amor induci cui agnatam curam aliquam amo & metum esse, non ignoras. Quidni autendit aetate ista sit Ita . QMdni etiam in regione ea hi 3 suaui, bel- , .....ia la,diuite. sta in qua deliciae aut luxus sui haerent. Vita , vita de horridulam virtutem & me ama. Deum ita precor, & eumdem in ambagine omni aut caligine ducem tibi&lucem. Louanti

GE T V M gente ον domo Scotum, notum mihi a pluribus annis suisse; imo ab ipsa prima eius adolesientia, meum vel discipulum , Mauditorem. Eo omni tempore, probisse probasse,ac mihi rinis,ob acre in excessini ingenium, ardorem studiumque discendi: atque ita pro cisse, ut in meliori omni litteraturas, aucossibi aequales habea inaequassaeum Addo π moribus modestum ingenuumque esse , ω δρnum quem tales omnes aestiment atque ament. Peto igitur atque absens rego , uti hunc in occasione adiutum velitis,sauere animis, consiliis, factis: λαὸiscatura beπeficium, quodcumqueis eum conseretis. Stirpes istae fouendaer attollandae sunt, in commune resp.bonum, cui boni omnes studemuΥ. an , VI. Κa Sext. - . I P. XCvIII. L.

74쪽

EPIST. LXIV. Romam. FRANCIs Co S FORTIAE, S. R. e. cardinasi. co vero tertium scribo, nec indecorum est in tanta tua benignitate. Nam & Micaultius iamnunc indicium mihi fe-monis & curce, quam de me & itinere meo habes. Quod iter, ita me Deus seruet, suscipiam , religionis quidem primum, sed& tua caussa; qui ultro hanc prolixam beniuolentiam in me ostendis: qua nisi capi & molliri me fatear,sim prosecto lapis alia

quis aut serrum . . Quamquam & ipsum serrum ut a mametetrahitur, & Occulta vi allicitur ; sic mc a tua virtute testor. Ove re magnum, & ut verbo dicam , ROMANvM tuum animuiniqui vel hoc argumento valde virtutibus abundas, quod alienas stic excitas aut amas. Nihil blande aut apud te tui caussa dicam, sed numen supremum appello, esse me& sore cultorem tuum' quamdiu aerrae me huius esse idem numen volet. Sed ut de re di ' in,ad iter me paro in Autumnum proximu,& Septeinbri cum bono Deo) dabo me in viam. Ideo enim paull0 maturius,quia &amici in via alibi tenebunt sortasse : & exigua spatia conficere surdet haec valetudo. De essedo quod offerebas, plane opus non est mitti. Hic enim facile paramus,& comites item honestissimi

non deerunt, atque adeo quidam etiam e contubernio aut discuplina nostra. De ratione itineris tota, certo nondum dixcrim:

quia incidere aliquid potest quod turbet. tamen,Vt nunc est,censebam per Gerimaniam inciturum, & Alpes Tridentinas , quς molliore clivo esseda & currus etiam tranfinittunt. Si non Gauliam transiero & obiter videro, ubi amici item plures qui inui tant. Sed Romam cum venero, certum mihi est recta ad te Ill . M ut Iuno illa Homerica, in concilium Deorum veniens, a ne mine poculum nisi a Themide accepit; sic ego tuo inter omnes

hospicio & beneficio utar, quod mihi comiter & liberaliter offers. Tum denique in sermonibus ea, de quibus scribis. Deus modo Illo & Reum Princeps te seruet, & me voti mei duplicis damnet: prisci illius, Romam reuisendi ; & huius noui,te visendi, quod animus istes ut vero verbo dicam ardet. Louanii, XII.

EPIST.

75쪽

Io ANNI BAPTIsTAE SACCO S. D. Au D I rem laetam , ut est tuus amor, cui fideliter equidem, respondeo amore. Rei inquam, laetam, meum in It liam aduentum Quando inquies.sub Autumnum proximum,. ne longius etiam hoc producam. Lubet esse in anni Saecularis ii itio Romae, quo magnates aliquot inuitant; & inter eos Cardinalis Sibrtia, haud Axerim quam in me pronus. Audis tu ista crede firmiter, nisi ita, aut Valetudo prorsus destituit, sic fui Q. At illum Principem, & ber innostrum ante omnes videbo, qui in ditione vestra praeest. Praesit etiam tunc modo,nec in in latione rerum ista aliquid mutetur. Saneid mihi triste esset,quia acre desiderium concepi eius videndi, ac venerandi .atque issimerito solo virtutis. POLIOR CETICA nostra recusa sunt, cum figuris additis , quas ille Princeps mihi submisit,quem breuiter, ted fideliter laudaui. Micauitium, quem commendata ram, sic benigne d honestoa te habitum sipse largiter scripsidquidni laeter At non hoc,silere nostrum P eanum,a quo iam pluribus mensibus ego nihil. Uiuit, valet, apud vos acit 3 perte sciam, si tardat etiam ipse. At tu vale, mi Sacce, & salueat a me Cl Septatius, qui melius de valetudine ista ominatur, quantcgo. Sed vivam, valeamque in paucos menses modo: videbor, videbo. L anh, X. I I. Kal. Feb. -. I D. MIX. E p I S T. L X V I. Patauium. Io. V IN C E N Τ I o P IN ELLO. SP quis in Italia hodie veteri. & merita fama est, eum ego te censeo Vincenti Pinelle: & ideo iam a pluribus annis tacito quodam affectu & colo & amo. Non fuit occasio sermone aut litteris declarandi: utrumove fortasse erit,certe nunc alterum &stilo te ut conuenirem, duplex mihi caussa suit. Prior, ut gratias agerem pro benignitate quam in Thomam Segetum , ex com immi quadani commendatione mea, contulisti: quod ex eius litteris intellexi, & ea re debere me tibi obstrictumq. esse,& sentio & testor. Altera etiam causa, ut hunc adolescentem Franc. saginum,

76쪽

sassenum , in urbe ista natum bonis honestisque parentibus, ipse in bene educatum & institutum, hactenus tibi insinuarem, ut videndi adeundi q. tui copia aliquando sit, & consilio,si opus si etiam iuves. Nam ceteraei non desunt, & dumtaxat studi rum & rei medicat caussa,ad loca illa venit. Sed de sermone quod initio dixi, nec id o uidem despero, & valde certe opto. Spero autem ideo,quia pςne decretum mihi, sub annum in stantem S cularem in Italia me sistere: & absit, ut ea exeam, nisi ut te videam& am plectar. Quid exeam Z imo cum inibo hoc fiet,opinor: &inter prima & calida desideria mea est, ut hoc reddam effectum. Viue, vivam: nisi casus aut vis impedit, videbo. Loumh, v I.

Kal. April. m. ID. XCIX.

Genuam.

CILEN TtuM aliquod fuit, mi Monelia ; sed quod ego unica ista scriptione, & nuncio pensavero, dc dabo te in gaudium, si amorem tuum noui. Quid i itur nuncio 3 venturum me in Italiam, ante annum hunc Saxularem, si Deus vitam, & aliquas vires donet. Ita plane decretum est, idque sub autumnum proximum , ut otium sit Italiae ipsius, & amicorum videndi. Atqui non domicilij caussa, ne erres, sed pietatis primo, tum etiam animi caussa veniemus: &inuitante item Cardinali Ssortia, qui in me se exhibet valde benignum. O quam libens te quoque inter amicos complectar i etsi tu a via procul : sed aut ego dest cham , aut tu excurres, & omnino fruemur mutuo aspectu ac se mone. Ea spe pauciora verba faciam , de rebus aut scriptis meis nihil addens: quid opus, cum tibi me sillam 8 Ita faxit ille Deus,& te meque in paucos illos saltem menses seruet. Scribe autem interea de ratione itineris optima, si quid habes, & has ad Mercurialem nostrum mitte. Louanh, Kal. Febr. m. ID. XCIX.

HIERONYMO MERCvRIALI S. D. ΟNSΤΑNTEM amorem tuum amo , quem numero inter

Italiae veterrimos, suauissimosque. Et hortaris ut scriptionei eum

77쪽

66 I. LIPsI EPIST.

cum excolamus:quod lubens secero. sed quid si aliud etiam epos tibi cantem Z inopinato tibi fortasse, & hoc gratius erit. Ego,ini Mercurialis, statui certo Deus modo & vita velint in in Italiam vestram venire, non habitandi, sed visendi, ®ustandi cauiasa. Vultum tuum videre, & Verba audire videor exclamantis,

Quando λ Iam breui, iam intra quinque aut sex menses ad iter me dabo, & lubet esse in fine aestatis in aditu Italiae vestrae. Annus saccrSςcularis me vocat maxime, scd etiam viri quidam principes qui inuitant; &vos amici trahitis, omnino ante e cessum videndi. Tum de valetudine, tum de scriptionibus , des fudiis, sermo nobis sit vel in multam noctem, si dies non exsa- . tiat: dc certe explere oportet desiderium,& famem, ut sic dicam, diu ieiuni & auidi amoris. Ergo pauca nunc scribo,tuas ad ot tendellium misi, tuas item aa me exspecto, quid consilium nostrum probes. sed quid ambigo Z ore, stilo, pectore, scio, proba

AsCANIO COLvMNAE S. R. E. cardinati.

Mic Avi Tius significauit mihi de honesto de beniuolo pariter scrinone, suem de me habuisses. Et siquid opus fuit3 ipsae tu et littera: hoc mini dicunt quas ante biennia ad me,illustri testimonio vel iudicij vel astectus, dedisti. Quas ego, non men tior, ut Palladium aliquod Romani olim,aut sacrum depositum, asseruo. Itaque non credere soluin me par est; sed affectum aut potius cultum repeni cre, quod dignitas tua postillat& fortuna. O beatam , 5 Illustrem Romam his, ut sic dicam, sideribus i quaeno ia splendore graciis solum, sed luce propria virtutum & lai dum micant. Ac mihi iamdiu animus est & caelum illud Italiae liceat mancre in hac imagine: ὶ & vos in eo astra intueri propius: ac fiet sane breui,si vitam mihi in paucos menses proroget supremus ille rector. Nam annus sacer Lustralis cum instet, occasio siue caussa est veniendi: & simul sacris,ac desiderio meo litandi. Quod significare me tibi Ill Princeps cultus hic animi ad git: animi, aeternum virtutibus tuis deuoti. ita propitius mihi sit

EPIST.

78쪽

' CENT. III. EPIST. LXX.

EPIST. LXX. eZiolanum. IOANNI BAPTIsTAE SACCO S. D. Ni Hi L ambigebam, mi Sacce, quin laetificassem te nuncio mei aduentus : ita mihi notus & serio creditus est serius tuus amor. Et tu quam cum ostendis λ nec celari sane solet hic ignis. Inuitas in domum tuam; & hospitium molle , ubi ego curer, tanquam Regi Antiocho oculi solent liceat iocariὶ offers. Accipio mi Sacce, accipio: & ubi sim libentius, addo etiam luberius 3 Accipio tamen ita, nisi imperio aliter cogimur, cui te snon damus. Scis me de Principe intelligere, qui perbenigne ceris in nos est affectus: & sortasse apud se etiam volci esse, aut ex eius metatione accipere domum. Quicquid erit, utinam tuam l Sed in paucos tamen dies, quia in amata illa Italia plura loca hominesque videndi nobis sunt: S: ante omnia, inclyta illa Roma, in

qua etiamnunc animi & virtutes Romanae. Nam percurrere Ithliam nobis decretum tantum, non hercules insidere. Cuius rei si vel suspiciuncula proceres nostros tangat; non dimittar profecto, nec ullo titulo impetrem commeatum. Atqui nihil tale est. sacra & amici trahunt, & ipse meus Genius, qui loca ea & homines nescio quo naturae ductu amat.Tu me mi Sacce,& huc etiam

adolescentem libens aspice, mihi auditorcin & amicum, in lita ratura, & P si praesertim, inter paucos praestantem. Loum ij,

EPIST. L X X I. Romam.

si coram videamus;id nunc stilo usurpo & repraesento, in occasione quam NICOLAvs MICAvLTIus mihi praebuit, iste rue vides Putat gratiς mihi aliquem locum apud te esse nec dissio, in animo isto conscius,quanti te facta Christiani orbis sidus inputat, inquam,aliquid apud te commedationem ineam posse, eo libentius dandam, quia tali. Nam vir est,& claris apud nos maioribus, & ipse plane probus, industrius,& vetus auditor meus: etsi illum Deus & animus ad diuina studia traxerunt. Nam in I i Theol

79쪽

cs r. LIps I EPIST. Theologia eo iam perueni ut etiam titulum & testimonium publice acceperit: & nunc in Italiam & urbem sacram se contulit, videndi discendique caussa. Beabis eum , si & tuo interdum aspectu frui, & vel breui colloquio, liceat et quod longum, scio, occupationes tuae non donant. Haec pro Micaultio : de me an aliquid addam Z addam. Pietate impulsum, & cupidine vos illustres viros videndi, in Italiam venturum sub annum hunc sacrum & Lustralem, qui instat. O Deus mihi det caput illud Ecclesiae, non dignitate magis quam meritis inclytum, vel eminus intueri & venerari: vos autem propius adire & alloquit quod inter praecipua mea vota este fateor, & animus mihi dicit, F I E T. Ill &Reu' Domine, idem Deus Ecclesiae suae lucem & tutelam te seruet, cui sincere testor me toto animo addictum & consecratum. Louani j, VI. Kal.April. oo. II. XcIM

EPIST. L X X II. Mediolanum. Io. BAPTIsTAE SACCO S. D. T E ambige, o venio, cum una exceptione Fati. Si publiaca mortalitas,aut priuata me Italiam non inuidet; ipsam videbo,vos amplectar. Ad In''' Principem parco nunc scrib re, donec de tempore & tota via mea certo scribam. Etsi de tem pore propemodum scio, & statui ipso inense Septembri: sed devia aut limite mutant turbae, contagia, & eiusmodi metus. Qia cumque via,certum est Mediolanum vel per ambages deflectere, illius Herbis & vcstra causia. Statui & Antucrpiam breui ire, M scripta mea quaedam apud Typographum deponere,vel mortuo me edenda, si quid humanum contingat. Misi litteras nuper adre alteras, sed per adolescentem nostratem N. N. quem commendaui obiter, neque nimis velim, & ambigo ut apud te lubere in de moribus & vita. Etsi certum nihil, sed ex suspicionibus habebam, quibus vir probus non nimis indulget. Idem ille ad Pulcanum a me habet, cui in studiis commilitauit. Cardinales Romani, inter eos S sortia, in me sunt benigni: videbo illa lumina,nisi Deus haec mihi claudit, ut initio dixi. Vale mi Sacce, cui iamnunc animo circumfundor. Louans, Pridie Kalenit Mahas,

Nostri

80쪽

CENT. III. EPIST LXXIII. ' cI Nostri hic aegre me dimittunt , ramen temporarium hunc commeatuma praecipuis Aulae iam impetraui, in senos dumtaxat menses.

Romam.

FREDERICO BOR ROMAEO S.R. E. Cardinati. A NIMus me iussit,& hic cultus quem tibi deuoui, significare consilium, quod in re mea cepi. Statui enim serio, instante iam anno sacro Saeculari, Italiam vestram &in ea urbem Dominam inuisere: quo pietas me primum, sed & cupiditas aliqua non nego) vos illustria orbis lumina videndi, inuitat detrahit. Interea cum clara luce fulgeas,& iam olim honore me boniuolentiae & litterarij affatus tui affeceris; iure inter primos ad osculum manus tuae veniam, & domicilium ostendam, cui animus includitur virtutibus tuis seriodeuotus. Deus mihi det perficere, & te Ill ' & Reu' incolumem diu Ecclesiae supcresse. L umh, Prid. Kal. Maij , - . ID. XCIX.

ad distinum. PETRO PANTINO ieeano Bruxelli . I RATvL ABOR 3 animo seci, & nunc scriptor etsi venisse ter Mediolanum, fama adhuc, non litterae tuae mihi dicunt. gratulor, & veram hanc famam , quia valde cupio,puto. Ah mi Pantine, quam Principes illos nouos patria desiderati quatribrachia aduentantibus, ut sic dicam, pandit i Non illeipse Albertus sic nuper ad suam sponsam; quam nos ad illum S: illam anhelamus, tot malorum medicinam & leuamen. Venite,&n uam lucem Belgicae infundite,tu Sia,tu Luna, & diem noctemq. nostram pariter illustrate. Quam calida vota nostra sint, potes scire, quia suprema. Quae enim spes , praeter hanc, ultra superestὶ Iacta est e fatiscente naui nostra sacra nam anchora: & ea duplex nisi siliit,cum Tragico exclamo,

Vno verbo, perimus. Sed abite male ominata verba: illa quoque

Iunonia auis nobis cecinit, 'Eγου --α. . Et profecto erui

SEARCH

MENU NAVIGATION