Iusti LipsI Epistolarum selectarum 3. centuriae e quibus tertia nunc primùm in lucem emissa

발행: 1601년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ANDRE AE SCHOTTo ene. Iesu S. D. ITALIAM & urbein dominam te retenturam, mi Schoite, non opinabar; & videbaris spem secisse non litterarij huius colloquii, sed mutui adspectus. Sed ab alieno nimirum arbitrio cum pendessita ista in tua manu non fuit: nec aut dissuadere aut tristati possum, te esse in luce illa loci ac hominum, seiunctiim a nobis vetetibus quidem amicis tuis, sed & a turbis & ciuilibus dissidiis, quae sine intermissione tot annos adfligunt nos & vexant. Quid quod ipsi homines per ea mutati sunt 3 non est prusca illa humanitas aut comitas Belgarum, non honos aut amor meliorum artium; ferocia est in plerisque,& conremptus, & ba bati quidam ac Martiales ritus.Vtinam ilic,qui exspectitur,A L-BER Tvs AUSTRIACVS, ut animum, sic vires habeat in dendis nam de illo non dubito, & fuit egregie etiam in E R N E-s T o defuncto: quo Principe nihil melius aut benignius Sol vidit: denique qui totus Pacis proles crat, eamque Hrtasse nobis reddidisset, nisi eum eripuisset

viam iusserim ad me deserri, & ipse Antuc iam censeo me iturum. Ego vero cum videro, quid censeam, perscribam; & quidquid opis meae erit, fiet, Vt non dis errant tui labores. Sed Faber multa egregia notauit, & nos tamen quaedam habemus: sed ita nunc toti in MACHINIstum&POLITIC Issumus nam&haec cum Notis recuduntur) ut alij nulli curae vacemus, imo vix lias sustineamus. Sed ut duci,videbimus, & Omnia pro Mu

ςo dc publico id quoque agitud faciemus. Vale M in Christo

EPIST. XXXVII. Braxenm. OCTAvio Spiscopo Tricaricensi, Nuncio Apostolico. I A M D I v in tuo aere metite fateor, & inter eos quos iudicatos habes & nexos. An non sic obstrinxerit me eximia benignitas,

42쪽

8 NM III. EPIST. XXXVIII. si

qua Coloniae in nouuin tibi, nec nisi nomine notum es usus3 surpam eam iterum Leodici, nuper Bruxellae: & quid ad coia-ciliandum esto attuli λ praeter cultum, & egregiam de virtute &prudentia tua opinionem, nihil: quae imputare non possum, paseiun & ab omnibus delata, quibus gustus aliquis & notitia insui. Itaque in aere isto manere, fortasse & immori, debere me sentio: tamen, ut boni animi ac sanguinis debitores, consessionem cui nno solutionem Uero, & debere me ac debiturum hac velut syn- rapha consigno. Cui & libellum iunxi, DECRvCE, nuper a me editum: non ita ut dem munus,sed ut accipiam si bensen'stonte admittis, & in vacatione aliqua a curis legis. Spondet tua Ingenita benignitas, atque eadem constantiam in metui affectus. Da o Deus,&idem tibi, Ili'&Reu ' Domine, ea quae merita

tua,& vota nostraposcunta L anh, X. Kal. Ianuar. - . II. xcv.

Ioas. Cos TAEOS. D. OT E virum probum I desiderasti me inuicisti calide siquis unquam: excusationem tamcn aceipis , & amici rationem habes, non solum affectiastri. Exosculor te absentem. scis animo, qui solide se copulat tibi & iungit. Per fidem te mociama in Lissio quod ubique, quod semperest et & corpus, nili ob illud. Isto quoque iungi volebam, & nunc vellem r sed quae praetendi, res fuerunt, non fiscus aut color. Valetudo & virus exi 'ae, & in diutino languore ipse animus, lingua, stilus quid difflear3ὶ non qui solent. Tuis haec, non tibi Aldin impime,& una citin Moro meo ito nae excusatum aut diniassim. Eoo mi Cottae, vir Illustris, animo perseuerotuus esse,&aetherea issipanc in aethere spero iungi. Loriani ,postr.Kal.Septa oo. ID. XCREPI SV XXXIX. Romam FR A NC r s C o OR A N o, XII. viro luinaemdicanda in sacra Tribuna .

AN τε biduum liniri tuo accepi, quibur gratum tibi vo

43쪽

litteris, moribus, de omni bona disciplina imbuendum. Quem suscepisse me haud prompte initio, fateor, A scit eius parens: non

quin vestra caussa omnia Vellem: sed quia vetus meum decretum& mos erant, mihi vivere,nec solitudinem,&ex ea quietem,consortio adolescentium interpellare. Quos bonos modestosque cosus dare potest: sed idem alios. & praesertim in nostra hac Belgi O, in qua, per haec bella,mores a priscis illis valde demutarunt,&protervia, vanitas, ferocia saepe habent iuuentutem. Hac caussa, ut dixi, abstinui & renui. sed perti icit denique tuus, S paene di cana meus, frater talis & tam aristus inter nos amor est: tum M tui aspectus, quem valde hoc velle, idem mihi ingerebat. Feci, nec paenitet.apud me est,ex meo vel roque voto,adolescens tranquillus moribus, studiis industrius: nec quod desiderem reliquit, nisi ut perseueret. Quidni faciat, & natum bonitate,& a tuo illustri exemploZ quem me & cogitat adsidue, & saepe loquitur: in rito, familia: uniuersae decus, dc proprie ipsius spe de praesidium: quem ego vide quo eamὶ commendatum mihi a te, ultro commendo, & ut in gratia tua firmiter ponas, rogo. Meretur,magis. que cym annis merebitur: atque Utinam diem videam, qua te educente & attollente, ad fastigia honoris veniat,quo destinastis. Deum precor, ut rata haec Vota sint: te autem, Vir Amplissime,

ut me tuum atque Oranorum censeas in omne aeuum. Louanh, prid. Gl.Nou. - . ID. XCV.

E P I S,T. X L. Romam. AsCANIO COLvMN AE, cardinati. TETIGIT meum pectus tua scriptio, & effodit intimos istos sensus. Tene illo genere, illa dignitate & fama, se

benime, sic ultro. ad me scribereὶ beniuolentiam tuam testari,&offerre 3 haec omnia honestissimis iudiciis cumulare 3 Vere dixi, commouisti totum Lipsium, qui non nescit & maiorum tu rum,& tuam dotes. At enim argumentum etiam totum sumis, &amoris & honoris in me plenum. Hortaris ut veniam in Italiam,' propior vobis sim, & spem atque occasionem dem mutui etiam affatus. Quae una res,vt fatea obnubilat serenu in illud titae scriptionis,de triste aliquid adspergit laetitiae iam conceptς. Examino

44쪽

CENT. III. ED IT. XL.

de libro omnia, sedeo iterum ad consilij, ut sic di cam, calculos: sed cuim dispunxi de subduxi, negans illa pars potior esse videtur. Quaeso te, illustrissime Domine,mecum paullisper consideras si

ἱ seriis magis vacas: in de te iudicem in caussa hac ipsa sumo. AEtas iam mea inclinat & devergit in senium, ac proximo Octobri ingrediar cum bono Deo annum quadragesimum nonum. Mut re aerem,sedes,mores,difficile est; dc si s Rin huiusmodi aetate infaustum. Pono hoc, de vicerit, age, meus affectus : sed valetudo subsequitur 3c excipit, quae negat quassari dc commoueri. Nec recens ea, aut subito tristior nobis est, sed ab annis undecim aD siduo languore,aut tabe, afficit nos & premit. Quae spes hic vincendi, aut emendandi Z ipsi medici vestri dicent, commorientes

quosdam esse lentos istos internosciue morbos. At demus etiam venire me,morbum spernere: quid, cum venero, fiet umbratri mei ad vos adferain , & hominem, ut ille ait, monogrammum Z qui par ero susceptae functioni Z conceptae opinioni t atque ea res, non nego, animum illum mordet. Aiunt ab Alexandro Magno inuitatum quempiam, in magnaiama perite sagittandi, ut specimen coram se ederet:atque illum recusasse. motum autem obstinati ne Alexandrum , iussisse duci hominem, ut sui contemptorem.

Illum inuti dixisse , non pertinacia, sed ingenua verecundia d

territum , ne sorte in senio manus aut ars aberraret, dc coram tam

to Rege dedecoraret veterem famam. Idem fi ego dicam de praetendam,an peccem 3 Scio alacritate quadam dcvigore opus aci d cendum dicendumquc, scio memoria dc eloquio: nec nego fulsese in me aliquas istas partes: atquin morbus etiam eas libauerit,

non ausim sperare aut profiteri. Totum me reuelo de retego apud tam fauentem arbitrum: dc addo minora iam alia,quae extra me, sed me circumstant. Ecce uxor mihi,annis me malo quae pedem patria sua nunquam extulit: qua suada effecero, ut audiat me de sequatur, in terram caelo, moribus,tingua diuersam 3 Deserere autem hanc comparem, non diuina,non humana lex dabit. Quid amicos de cognatos dicam, quibus solatis aliquid in me, aut consilij ὶ quid res & patrimonium meum Z perdo haec omnia, si desero: de vincula haec etiam sunt in animo purgato,& sapiente. Denique Rex dc patria etiam retinent, imo recenti liberalitate ligant. Quae frons mea erit abeuntis, de exteros velut in ignominiam

45쪽

34 I. LIPsI EI Is virorumque praeponentis 3 Enimuero extra honesti fines,imo &aequi, abire me censeam, si in caussa pari & commodo, istos non anteponam. Haec in mia parte sunt praecipua: in alia, ea quae tu, Illustrissime,diserte ponis. Italia,quae vocat frequentia & splendor auditorum;res pacatae; & quod super omnia mihi est, Pontificis summi ditio & tutela,ad quam vocor. Ex animo fateor duo haec magna apud me esse, Pontificem & Italiam: & ut semel docidam, rumpam alia omnia, si valetudo sola commeatum det de permittat. Quid deniq.tua auctoritas 3 suades enim,& pqne r gas. Suffundor rubore in hac parte,& iam scutum illud valetudiuatis pqne abiicio, quod sumpsi. Sed enim re rogo, ius non benignitas minor est quam auctoritas & Virtus, ne eo me compellas, quo non dicam commode,sed honeste vix eam. Vires enim identidem examino, quas dare aut reddere solus ille Deus potest: etsi animum crigere & excitare auctoritas tua Non mentia plus me mouerunt binae litterae tuae,&collegς Illustrissimi Pal voti, quam omnis vocatio, scriptio, machinae, quas priuatim aut publice adhibuerunt. Sum enim is qui proceres reverear; & praesertim E clesi & praesertim istos qui in ea eminent Virtute,prudentia,eruditione. Talem te esse, Illustrissime & Amplislime Cardinalis, &me hoc nomine cultorem tuum ac clientem, coram supremo illo numine testor.quod ipsum rogo& veneror,te talem sibi, Eces siMItaliae diu seruet. Louani j, V. Idus Sextil. . ID. XCV.

EPIST. X L I.

Eae si coram me breui sistere , & sermone gratias agere tibi constitui, tamen profecto animus me adegit , 'stilo &scriptione quoque id facere , & testari deuinctionem quam in magnitudine noui huius benefici j haberem. Quid enim honestius aut aptius, dari mihi potuit Z atque ego lateor, etsi nunquam id egi aut ambivi, tamen in animo & voto habuisse semper id munus . cuius nunc compotem benignitate tua video &

audeo me factum. Quod studia mea deinceps quieta & libera a curis erunt ; quod res gestas tradere & scribere potero in usum

46쪽

CENT. III. EPIST. XLII. 31

posteritatis; id totum tibi ego acceptum refero, fortasse illa- ipsa posteritas,si Deus vitam de famam meis scriptis dabit. A in gno isto FONTE ingenij mei rivulus manabit, oc fructus quos assidua haec irrigatio gignet, iure merito sibi vindicabit RGgis liberalitas de tua. Id testari breuiter nunc lita mos meus cst)led fideliter volui, Ex CEL L ET,I L L ' PRINCEPs, quem Deus seruet S dirigat in sumn Regisque gloriam, de in pu

Nos sesellit te noster Monelia, qui de affectu meo in te Sehonestis ubique sermonibus est testatus. Nihil nimium potuit dicere, siue ad amorem, siue ad iudicium : &in utroque sumus inter primos,qui te vel diligunt,vel colunt. Tu vero Me curialis, ille es qui Romae mihi in adolescentia prima innotuisti, paullo me maior, sed virtus tua & doctrina etiam disparem me cepit,& arcano lentoque vinculo tibi iunxit. Varie postea peregrinatus sum, varie etiam in his patriae meae turbis iactatus: sed vetus ille amor firmiter haesit, nec Mercurialem meum ulla tempestas mihi excussit. Ego vero iam ante meses aliquot in eo eram, ut Italiam vestram, de te viderem; reperiendum milii & compi etendum, ubicumque in ea fuisses. Ncc enim tu lates, illustre in ea sidys, & exteris quoque cura de notitia est tui.Sed id consilium cum valetudo remorata est, tum Rex meus abrupit, qui hic ciscvoluit, de ut honestistime possem effecit. Praeter enim munus lectionis publicae, Historiographi me sui titulo donauit, addito in hanc rem salario annuo, in quo vel cupidior aliquis acquiescat: quid nos modestiae de continentiae amantes 3 Eni in uero res laxas aut splendidas numquam appeti j, nec id vilitate aut abiectione animi; sed iudicio dc decreto,quod sapientia mihi dictauit. Quid ista externa omnia, nisi in usum meum habeam 3 de scio virtutis& bonae mentis saepe naufragium fustum, cum superfluunt de redundant. Adduco vela, nec totis sinibus ea pando, aut fortunae adspiranti permitto. Delectatio autem nobis, sed& occupatio, quae solet, in honestissimis studiis: quae & tu quam ames, etiam E a. intcr

47쪽

inter tua seria, non dissimulas, cum de locis quibusdam consulis me, & quaeris. de quibus seorsim,quid sentiam,hic habes. Vt me

quoque porro ames, inter fastigia est votorum meorum. Lou

EPIST. X LIII. IOANNI VERAsTEGvI, Praesidi Censerit Tribunalis. I ΑεTVM simul S: triste mihi suit, audire de munere, 'uod

magnus Rex noster benigne tibi donauit. Laetum sane tua caussa, quia dignitate augeri te videbam; tristem mea, quia diuelli a nobis, & ad loca ire quo non nisi litterae nostrae perueniarent. Sed in pugna tamen ista affectuum, prior longe vicit: quia Vera amicitia inducor, tuum commodum supra meum habere: tum etiam, quia ad honestissimum locum & functionem vocaris, quo & ego nuper & nunc item liberalissime inuitor. Est enim ibi Cardinalis Borromeus, decus ordinis sui,qui in cohortem familiamque suam adscriptum me cupiat,largo &insolito sane honorario : sed addictum iam & alligatum Regi,quod te non fugit. Sed & alios insignes viros urbs ea de Senatus habent: gratulor igntur, gratulor quod e nostris turbis, ad quietem S: lucem illam ibis. Quod autem petis a me de Oratiuncula,libens fecero, si capita breuiter ad me miseris dicendorum. Nam in talibus parum usu doctum esse me,non nego. Qu i has tradet cognatus meus est, cui aliquid negotii apud Comitem Fontanum: si id tale est, ut a te decore possit iuuari, aut saltem admissionem impetrare, rogo facias: si aliter est,non rogo. Dcum autem, ut selix & tutum iter tibi tribuat,& in optata illa meta sistat. Ego memoriam absentis

seruabo,& per litteras etiam renoua : merito,hominis tam camdide mihi amici. Loumh, v II. Idus Mart. m. ID. XCVI.

E p I S T. X LI V. Romam. GABRIELI PAL AEOTO, cardinan. I aTTERAs tuas &vna librum, scripta aut missa ad me Do,cembri superiore mense, nunc denique hoc Iulio accepit quod non quia mirer scripsi, grande locorum interuallum est sed

48쪽

CENT. III. EPIST. XLV. 37

ut exculer, si co iratio sorte incidisset silentij mei, aut tarditatis. Ego vero, Ill ' aa tales epistolas, ad talia munera, non sileo: quae& honorem, & gaudium, mihi adferunt. certe tuus liber, quem in serio illo &graui argumento , non libenter solum, sed avide

equidem legi. Eo sane iam veni,& Deus,aetas,iudicium hoc mihi dederunt,ut vana aut curiosa multa studiorum incipiam spernere, & animum oblectare maxime aut pascere iis , quae propria animi sunt: id est, quae Virtutem, Sapientiam, & ipsam immo talitatem spectant. ad quam occulto nisu,etiam in vanis istis, adspirat. Omnis gloria, quae scribendo quaeritur, quid nisi posteros

etiam cogitat, & monumentum sui 3 Atqui abeunt, ne diuturna quidem sunt,non dicam aeterna : sola illa nobiseu in perennan quae animus sibi e tribus illis induit, & fideliter adscivit. Ergo, vel hoc nomine,gratus iucundusque mihi tuus liber : sed etiam argumento,etiam tractatione: quorum illud in me quoque conuenit, si non annis,valetudine senem; ista, proba &composita est,bono ordine, boniis verbis. Nam & haec bona appello, non quae sucum aut quaesita scitamenta habent, sed quae rebus apta,

rauia, significantia: cuiusmodi attulisti. Didici non ex libro Hum, sed ex ipsa ratione tua scribendi, falsum illud Lucreth de

senibus: Claudicat intentum delirat linguaque,mensque. Imo contra veriminum illud alterum, boni poetae Veteris,. Huod peritisumus in vitά, atque Uu caltimus magis. Ita sane est in senectute,quam iuuentus non debilitaui nec vitiis , suis effareum corpus illi tradidit. Ego me tibi Ill & Reum Do mine trado, deuinctiam reliquae virtutis tuae caussa, tum hoc dono: & habe me inter fidos tuos clientes. Louani3, XII.Κd Se

til. - . ID. XCVI.

E P I s T. XL V. Praxessim. GΑsTONI SPINvLAE, Gubernatori Limburge . . GAvssus sena. in conspectu tuarum litterarum et dolui in prima statim lectione , ubi conquereris memoriam me tui deposuisse, & argumentum capis a silentio meo ad iter tam tuam scriptionem.Primum hoc testor,nec si sileam quidem, E 3 amorem i

49쪽

38 I. LIPSI EPIST.

amorem aut cultum tui a pectore hoc migraturum, in quo radiaces satis alte iam egit: deinde nec siluisse me, & nullas omnino tuas, nullas inquam vere hoc repeto sine response omisisse. An ego quid te, quid me deceat ignorem Θ & si tu non graueris appellare me, in illo gradu positus, ego respondere parcus aut tardus sim, qui ultro omne ossicium tibi debeam λ Ne cense ; sed hoc potius, male traditas litteras per incuriam aut fraudem nam nec ea his temporibus raraὶ perime. At illud deinde in epistola tua

gratum, Valere te, tuam, & tuos: atque etiam auctam familiam

csse accessione filiolae, quam Uor tibi peperit, Deus dedit. Ille idem struet, & inter publicas curas & saepe maestitias, domestica haec gaudia firma tibi esse velit. Equidem in rebus non Belgicae solum, sed Europae nostrae solicitor interdum,& mecum disputo: Quis exitus erit Θ quo foedera haec erumpent palam aut occulte scis quid velim in nos inita Sed & auxilia, siue militaria siue pecuniaria,tarda sunt,& saepe post occasiones. Audimus sane R gem classem magnam instruere,unicum finem belli,si portum &successum deitati habeat: sed quando id quoque erit Z Apparatus

adhuc sunt,nec ultra: nisi quia retardant forte,quae seire nos nihil opus est,& quaedam inter Reges occulta. Licet naec in melius interpretari r & de N. nescio quid non solum fama, sed litterae ex Italia palam iam scribunt, a partibus nostris eum state. O rem optandam, si ita siti 5 velis remisque in auxilium eius propera dum i Nam si deseritur aut differtur, metus est ne a vicinis &suis etiam opprimatur. Nam partes, ut scis, in ea gente, & a r ligione factiones: quam nouam qui ibuent, in nos utique non propendent. Sane, nisi tale aliquid ex inopinato interuenit,consilia inquam,&auxilia occulta : res regis nostri in arctum eunt,

stipatae a tot hostibus, sed tamen vi Fati & numinis sita semper mea spes & opinio sui tὶ explicandae. Speremus in fauore caelesti

erga Austriacam domum, tam claro, tam recenti: speremus eo

magis, quod caussae bonitas & iustitia sultentat. In Hungaria ta-incia vulnus accepimus, Δί satis grande : sed bene quia hieme, alioqui metus a pro ressu maiore crat. Etsi in Agria amisia damni satis est, & maioris fere quam in ipso exercitu. quia hic reparari, illa recuperari haud facile potest. Et est sane limen atque aditus in Poloniam,Morauiam,silesiain & vicina. An non cares P lonos

50쪽

CENT. III. EPIST. XLVI. 3'lonos excitabit,ut in tempore se iungant λ Sed nec Itali,spero,ceia sabunt: quorum rem in Hungaria & Austria agi,satis scimus, atque etiam Venetorum. Illum ignem vicinum habere qui vult aut patitur, quid nisi comprehcndi & comburi ab eo vult3 Nam limnatura magnorum semper imperiorum,proxima amplecti. Sed, ut rem tibi dicam, ego nec Turcam & Asiam totam metuo, si res modo Regi nostro pacatiores aut firmiores sint: si & militia instauretur, a qua sic dissoluta & turbida vix magni aliquid contra magnum hostem 'cres. Germania re ipsa discit, &in assiduis exemplis, nihil collectitium & subitum nunc militem esse, male ducibus & inter se notum : nihil, nisi caedem hostilem aut praeda in. Sed satis de publicis, in scriptione quidem : plura & liberiora in sermone vellem. De priuatis meis, quod ais te ex Hispania nil audisse: nec ego quidem, nisi quod litteras commendaticias ad Cardinalem accepi,sed sine alio effectu. Res magnae & aD duae facile excusant Principes & qui iis adsunt, si ad haec minuta

nunc non attendunt. Litteris & doctrinae laus & fama sit, praemia rara,& ut verum fatear, nec nobis sperata. In tranouillitate animi si exigere vitae hoc spatium licet, cςlestia meditari, numana intelligere & spernere ; beatus sum, nec Regibus inuideo,aut mnibus purpuratis. Hic meus sensus,sed priuati hominis: vobis alius & altior esse debet, quos ad alia & altiora Deus vocavit. Ill φ Domine valere te & familiam opto, atque hanc a me saluere. Louans, v I. Kal. Febr. ω. ID. XCVII.

EPIST. XLVI. Madritum. IOANNI IDIAQv Eo, a Consiliis magno Regi. ET si scio raro, & nisi in magna caum , vos tales adcundos;

tamen beneficium a Rege nuper acceptum,qui mille aureorum congiario me donauit, impulit ut scriberem : & per te gratias maximo Regi agerem, quem humilior nostra conssitio dec re non compellat. Per te Z im o & tibi gratias agerem: ouia neque hoc nescio,tuam auctoritatem,& in me benignitatem ,hoc totum vel promouisse vel confecisse. Quo autem ineo merito priuatim nullo: quo magis oblisor, dc animus strio auet aliquo gratitudinis signo id testari. Sed viam vitae quam ingressi sumus,vides: r

motam

SEARCH

MENU NAVIGATION