Gabrielis A Fonseca Lusitani ... Medici oeconomia. In qua omnia quae ad perfecti medici munus attinent breuibus explanantur. ..

발행: 1623년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

oeconomia. H nigna subministrauerit natura; si tamen

id non reperitur, nec iacentis languoribus subuenire valemus , non certe ob auxiliorum inopiam, quibus totus affluit orbis,sed ob turpem eorum ignorantiam id nobis contigit. Quare in perquirendis undique medicamentis nullus .vnquam labor studioso Medico grauis appareat, immo omnium si fieri posset,sed saltem praecipuorum facultates memoriqessent mandandae, quaeque singulis mor. bis profligandis apta accommodataque existunt, sic in promptu semper subsistant, ut dum necessitas postulabit,quasi

aceruatim nobis occurrant, sic etenim ex eis propriora ad usum seligenturiquae tamen, ne ob infinitam eorum multitu dinem, insignemque uarietatem turbulentam confusionem Medicis inserant,

ob id ratione , ac methodo in classes quasdam rite digestas ordinatim unusquisque prius disponat , ad quas dum occasto exiget, repente confugiet, simia

H 3 liter

132쪽

x et g Mediei

liter etiam siugula medicamenta quae in pharmacopea ex lege in ea asseruantur urbe,in qua quisque medicinam exercet optime calleat, & quotidie stre compositorum sinsula percurrat ingredierutia, sic enim eorum uiribus ad pondus

perpensis ea postea augere,corrigere imminuere , aptiusque unicuique morbo dextere adaptare poterit,quid utile, aut superfluum, gratum , uel insuaue medi. camentum obtineat optime prius expendens ; sed ulterius prςter haec medicamenta omnibus communia ad contumaces oppugnandos morbos praesidia qupdam peculiaria quasi laboris sui thetauros recondita sibi habeat doctus Medi. Cus, ad quae, dum caetera non prosunt tanquam sibi felici cum successu alias

probata,merito Iecurret; caueat tamen

in dies noua experiri remedia spretis illis quae tot annorum seculis a doctissimis uiris relicta, & innoxie experta tuto in quotidianum admittuntur usum;inexperta

133쪽

Oeconomia. II 'ta namque remedia haud iniuria uiris doctis semper suspecta fuere, quare in

corpore humano ea tentare quae non sunt longa experientia comprobata medicamenta periculo non vacat, cum

temerariae experientiet finis sit animantis internecio; & haec ea su ni quae prius Medico erunt paranda antequam cuiusque morbi peculiarem aggrediatur auratio. nem, tali namque apparatu , ut prudens tradit senex,hoc commodi assequetur, ut ad aegrorum ingressum animo minime fluctuet, cum in promptu

sint singula ad id quod

agendum est ac comodata; quo Hyppocratico placito caput hoc con- signo a

134쪽

Mediei

In aeriis Mediris inuigilandum Minisacem eorum motum, insigneque vita periculum, inutiles bisce

imperiti.

ST tam dirum ferumque tria,

acutis inter morbum, naturamque certamen , ut ex huiuscemodi potentibus tam nibusque hostibus alterum breui victum eadere sit necesse, morbi nassique --gnitudine,&symptomatum vehementia vel cito virtus succumbir ita ut moriatur ςger, Histrenuo admali expulsionem impetu sumpto natura superies victrixq; secta morbum debellat, unde bene ex ueterum decretis uiditur, eum esse morbuacutum, cui motus uelax est,citoque pericula adueniunt, iustaque Hyppocratis decretum haud decimum quartum pedia a transit

. . a

135쪽

Oeconomia is Ietransit diem, quin alterutrius eluceat victoria . Quare cum in acutis breui tem. pore insignes fiant mutationes, breuem sit spatium, intra quod si auxilium adhLbitum haud proficit, moriatur aeger, VIM

'de ob momentaneam, volucremque Otacasionem nec deliberationi, nec rem diorum mutationi tempus pateat,pro

plus propterea intentutque sit in acutis Medicus , nec unquam oblatae subueniendi languenti desit occasioni ; valet namque experientia duee & plurimum pollet in omnibus morbis occasio , sed maxime in acutis, in quibus a sympto. matum vehementia morbique ferocia 4mmaniter miserum infirmi corpus, propria insitaque natura iam fluctuans, ac instabile temporis momento instar Prothei varie immutatur ; quare si subumniendi occasio aliquando sele offert, ve. lociter eam arripe, & auxiliari dum tem-Pus exigit, oppressie naturae ne tantillum

quidem differas , quia si in occasionis

136쪽

momento cunctatus pauIum fueris , nequicquam mox omissam querare, haud ergo ignoscendum Medico est in acutis ob errata parum proficienti , cum peccatum etiamsi leue egrotantes opprimat,

cum ergo acutorum natura ex precepto ris decreto in celeritate atque magnitu.

dine sit constituta,exigit proeuldubio,&prompta ,& magna subsidia, alioquin ex violentia morbi breui natura succumbet; unde connivere huc non possum in capitalem quorumdam errorem,qui ubi i acutis inutili cunctatione summa praemdia ipsorum culpa suere ommissa, frustra

postea aliorum quamuis incommota su commissum celare nituntur delictum, unde oleis, unguentis, cataplasmatis, Mitisque huiuscemodi, ut ipsorum dilige.

tia maior appareat misere naturam a segunt, ipsamque lapsantem intempestiuo horum usu impellunt, unde citius tutius. que cadit ; haec praestant imperiti Medici, veriti , arbitror, ne a medicamentia

137쪽

Oeconomia , I 3 cessantes a vulgo parui fiant, unde ip- . sis aliquid de suo discedat lucro ; mirum igitur cuiquam haud esse debet ii in hocvndoso acutorum mare sine doctrinae,ac. Prudentiae gubernaculo imperitus artis sex humani corporis ratem a variis symptomatum procellis undique iactatam in scopulos saxaque quotidie impingat, eiusque inscitia atque culpa a fluctibus suisse submersam etiam vulgus clamitet, quod antea summus Argonauta Cous hisce expressit verbis; Quare plerique Medici eadem quae mali gubernatores in se admittere mihi videnturii etenim illi,

cum in tranquillitate gubernantes delinia quunt , non fiunt maeisesti, cum uero deprehenderit ipsos uentus magnus, &tempestas,palam iam conspicui sunt omnibus hominibus quod ignorantia sua , ct culpa erroris sui nauem perdiderunt,

sic sane, & mali , & plurimi Medici cum

curant homines nihil graue patientes,

in quos si quis etiam , uel maxime de. linquat

138쪽

linquat nihil graue faciat sunt autemί inulti tales morbi, di multo saepius quam graues hominibus acciduno in talibus sane delinquentes non fiunt manisesti idiotis hominibus , ubi uero obtigerit magnus, & sortis, & periculosus morbus tune ipserum delicta, & ars omnibus in

conspicuo sunt; haec summus Praeceptor, quibus cognoscitur,ut alibi ipse quoque conscripsit, imperitiam medentibus malum esse thesaurum.infelicesque opes pa rere his,qui hac innituntur,postquam te.' mere,& absque methodo operantes Om. nis uerae fiduciae atque alacritatis sunt semper expertes, pleni tamen timidita. te seu audacia, quas uelut filias ipsa mater producit ignorantia , hos merito Hyppocrates comparabat personis quae in tragediis introducuntur , quemadmodum enim illi figuram quidem , &habitum , ac personam eorum quos reserunt habent,illi uero ipsi non sunt, sic di Medici fama quidem, & nomine multi

139쪽

Oeconomia . 12smulti re autem, & opere ualde pauci; Vitrosque tamen cum ad lapidem hunc ly dium acutorum morborum tangat, diis scriminet, ac probet Hyppocrates; pro. Curet propterea noster artifex, ut in huius attritu uerum sapientiae,doctrinaeque aurum omnibus semper eluceat , acumlut legitimum ab artis peritis probetur; quod nunquam tanquam spurium reprobabitur,si ex aureis Hyppocratis Galenique Q. dinis, assiduis la. horibus, ac stuae

diis summa diligentia

fuerit exhau- , stum.

140쪽

x is Mediet

Eua in aeutis morbis praestanda, monitis quibusdam continenis

tur a

CAP. XVI.

V M ut mox uidimus , tam j periculosa anceps sit morbo rum acutorum tempestas, ne ob gubernatoris incuriam im firma laborantis nauis a uehementibus turbidisque concussa fluctibus miser ' periclitetur,naufragiumque patiatur; ritorum propterea nautarum salubria tunc erunt amplectenda , ac seruanda praecepta, quibus velut anchoris tutissimis haec firmata nauis tempestatis impetum, ut plurimum tuto effugiat, unde postea tranquilliori iam mare rectum cursum tenenS adoptatum salutis portum secundis ventis perueniat, nec enim

refert Celsus, ulla alia spes in magnis

SEARCH

MENU NAVIGATION