Gabrielis A Fonseca Lusitani ... Medici oeconomia. In qua omnia quae ad perfecti medici munus attinent breuibus explanantur. ..

발행: 1623년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Oeconomia. rationis originem , quomQdo quaeso hete

subita, temerariaque praenotione comprehendi poterunt nec etiam eodem teste, quae dumtaxat morbi vi esticiuntur,cei tam sortiuntur praeditionem; p

. test enim quod sqpe accidit superuacaneus humor irrequietui, seu turgens in nobiliorem aliquam irruere partem , unde mors necessario sequatur, vel ex principalioris recessu ad ignobiliorem certa salus ; sed quomodo qui caeca , im. providaque festinatione ad praesagiendum ducitur horum Vnquam certum attinget scopum 3 sed nec etiam spros quitur idem dum humor immotus majnet, manifestaque victoriae apparent in ditia, tuto potest diligens Medicus morborum praedicere euentum, nisi ipsa salutis , seu mortis signa firma semper aeconstantia permanserint, tunc etenim quo res euasura sit, tutus mentis acie praeuidere poterit, naturς morbique

102쪽

modum namque luctae peritus lactat hvsispe astans, eorumque conatus diligenter animaduertens,post aliquot co flictus agnoscit alterum ex luctatoribus victorem breui sore,antequam alter c dat; ita sane doctus Medicus in pugna , quam Natura cum morbo aggreditur, ex pugnantium robore facile unius viaetariam in ipsemet praenoscet pugna . Quae omnia huc ex veterum decretis a tuli, ut Medicos cautiores circa praesagia reddam. Audi Medicorum prudem cissimum,haec Medicis consulentemrconsulo Medicis, ut quam prudentissime agant,tum in reliqua arte, tum in huiusmodi praedictionibus, illius probe me mores , quod si cui successerit praesagiu, is in admiratione habebitur , si aberrais uerit, & inglorius erit, & odio habebitur; quo tanti viri consilio commotus doctus Arabs medicos admonet, ne pie. bi indulgeant praedictionem assiduo fla. tanti,velut negocium exigui momen,

103쪽

Oeconomia. t 89tis qui enim iii praesagiendo temerarii,

i ei indulgent, quamuis euentu felices semel iudicentur, cum a casu prosperax illi succedant, hisce haud fidas, sed pro

certo habeas celeres istos in praesagiis celerem sequi poenitentiam, seram tamen ac inutilem; 4llius contra praedietioni plurimum credas, qui & mature deliberabit, & continuo sic attente auream huic rei destinatam ab Hyppocrare doctrinam euoluet, ut in aegrotis non solum signa, salutis & mortis persecte distinguere valeat, sed horum gradus, vim S escaciam, ita exquisite comprehen dat, ut non solum euentum dexterum, seu sinistrum, sed etiam tempus, diem, ac horam eius assignet; quae licet prima fronte ardua, seu impossibilia videatur, possibilia tamen, ac facilia usu doctis euadent. Sed iure dubitabit quispiam, ubi morbi progressu in ambiguo res aegrotantium sunt, ac propterea fluctuamus a quid tunc medico faciendum psile

104쪽

'o Medici

silebit; artis tamen dignitas plerumquei Vetat , nec vulgus sinit ; cum ergo nihil eis praesagire queat pr ter solam incertitudinem illis saepe morbis propriam , i prςsagium tunc sub periculi nomen velabis , ut tandem longiori tempore velo detracto, mors aut salus manifeste iam apparens praefato co- senet, atque cohereat prognostico.Hqc clara illa lux est quae te ab hac tenebrosa prata sagiorum nocte educet, seu manu tuto ducet. Nec

105쪽

oeconomia. θ

s aperte infirmisὰMedico mortem pradierandam,nec unquam solis progno. Ilicis in disperato morbo δε- serendum insermum .

C A P. X I. risu Votadeo languentium animis S iab praesentem morbum maris

stitia ac timore offusi, ut quais,uis sorti, ac constanti sint a natura praediti animo, nunquam tamen illis mors palam sit praedicenda a. medico; tum quia horridum hoc mortis nuncium ex medici ore illatum, per se mortem inferre sat estiviribus sponte cadentibus, ac morbi uaehementia iam fractis ob metrorem penitus collapsis;tum,quia prudens aegerii mente constabit nullo pacto suam amplius concredet vitant praesagienti medico, cuius famae interesse putat, ne ille vivat. imprimis ergo te.

rena

106쪽

rena fronte,iacenti oculos ad ipsum me dicum velut ad salutare numen Vertenti, interq.spem ac timorem ab eius ore pendenti ivaviter reserasi se Deo annuente pristinam breui consequuturum valetudine, si ante omnia consessionis Sacramento animam ab omnibus expurgauerit viiijs , caeteri . sacris ecciesiae praeceptis omnino obtemperauerit,si denique a medicorum mandatis ne transuersum quidem unguem discesserit,seqe totum toto morbi tempore egrotantis

saluti recuperandς dicatum ultro sponcdeat medicus, idque hilariter credat in ger: si tamen lethalis existat morbus,ita ut infirmo breui extrema iam imminea, dies, eorum propinquis ac familiaribus

graui maestOq. animo veritate aperiat,na si aeger morietur nemo in eum culpa reiiciet,qua de causa praenotionem medico valde profuturam inter alias causas

nobis scriptum reliquit sapientissimus Senex ἱ nunquam tamen ab ore benefiQ

107쪽

Oeconomia. 93ci medici mortis sententiaamicto gro

tanti proferatur; docto namque,ac pr denti medico,ubi in morbis terribile mortis nuncium est serendum, aliis huic Megocio destinatis id delegandum, ubi vero optatae salutis, ac vitς, ipsi obeum dum et nunquam tamen, nec in despera- ea salute infirmum medicus deserat, &absque ullis praesidiis eum solo relinquat

mortis prςsagio. Immo potius tunc sor tiori animo est opus, nec ullum in tanta nepidatione munus omittat medicus costantis Ducis; cuius acriter pugnantis fusa acie, non segnis,ac immotus manet, fugamue ipse turpiter arripit; immo tua ardorem animi, vultu, oculisque praeserens occursat pauentibus,retinet ceden-xes,ubi plurimus laboriunde aliqua spes, consilio, manu, uoce insignis hosti,conspicuus suis ; ob cuius magnam diligentiam, animique sorti tudinem aliquoties uincentibus gloriose uictoria a uictis fuit adempta . Sic pariter doctrina, usu.que

108쪽

94 Medici

que clarus medicus substitutus naturae Du3,in pugna quam ipse cum morbo agmgreditur, ubi naturae milites,vires nempe inclinare non solum viderit, sed etiatam mortifera illa Hyppocratica facies, caeteraque aduersus aegros dominantis morbi victricia insignia fuere explicita, non propterea naturam a vi morbi fere victam,ac pressam tu ipse turpiter deseras, immo potius audacius tibi tunc pugnandum, modo uitali cohorti, modo naturali expeditis subsidiis succurrendo nunquam eam derelinquendo, quae magis'praemetur , plurimumque' ad uicto. riam pollere iudicabis; tu ipse propria manu uirtuti cadenti subsidia porrige, ac ministra, pauidosque, seu fracitos-na turae milites ad pugnam excita ac refice, lapsosque erige , ac praesentia tua laninguentibus robur inspira, omnia denique pro uiribus experire, timidi namque ataque ignaui est 'lapsu quamuis graui summae rei diffidere, ad desperationem que

109쪽

Oeconomia. ' si que Armidine properare, & praesertims in hoc naturae cum morbo bello, in quos aliquoties victum mars erigit,affligitquel victorem ; pugnantium namque naturas morbi ac virtutis, has habet vices, vis aduersa ex secundis, secundaq.ex aduerat sis exiguis momentis nascantur ι meritos ergo a Christiana pietate exulauit rigi

, dum valde priscorum dogma asserentius nil medico moliendum, ubi nulla salutisi spes sulget, quod etiam rationi, ipsique

repugnat experientiae , Ars etenim norisera, ut Celsus tradit , coniecturalis est,rationemque coniecturae esse idem tradit, ut cum saepe aliquando Iespo derit interdum tamen fallat nos. Quare , ut interdum medicis spes fru- Bratur , & moritur aliquis de quo medicus securus fuerat, ita pariter deserti a medicis tanquam mortui aliquoties praeter spem euaserunt; unde vir iure magni nominis Democritus, ne finitae quidem vitae satis certas notas esse propo

fuit

110쪽

luit , quibus medici credidissent, Hque non in his tantum que pesti sera sunt,ita in his quoque quae salutina . Audi lancmum Arabum principem haec nunciam tem. O quanta timorosa vidimus de casu pul sus, sudore fi igido, similibusque,

quae tamen, nitas insperata secuta est. Sed cum experimentis optime credatur, quia usus omnium rerum efficaci ssimus censetur magister, artis propterea inter

roga peritos, qui continuo addiscentes ad senium properarunt,unde per sua non per aliena didiscere exempla, cum pleri Lque variis morborum euentibus ipsi piae fuerint seu interfuerint, tibique certisti me ultro respondebunt,naturae leges , ac medicorum dogmata in praesagiis ali. quando irrita fieri,seque non semel dum certiora , ac tutiora apparuissent futuri euentus in morbis inditia, in ipsis tamen praesagiis fuisse delusos, monstraque non raro in arte quemadmodum in naturata

ab ipsis fuisse obseruata, quq merito uni-

SEARCH

MENU NAVIGATION