Gabrielis A Fonseca Lusitani ... Medici oeconomia. In qua omnia quae ad perfecti medici munus attinent breuibus explanantur. ..

발행: 1623년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Oeconomia. 6

faciant; timidi namque, ut plurimum laborantes sunt, pusillique animi, ob . que ancipitem morbi exitum suspecta bona sua semper habentes, leuique cuiuslibet sermonis suspitione de propria salute iam desperantes: quare amicorum munus erit languentis timidum subleuare animum iucunda narratione, suauique eloquio a morbi consideratione ipsos auertere. Caveant pariter ad infirmum accedentes , nec ipsum libere increpent, obiiciantque errata, ob quae in praesenti forsan iuste vexatur; id nam. que non solum nihil ad salutem confert , nullamque aufert doloris partem,

sed potius iram addit dolori , & assii.

ctum magis exacerbat . quare tale reprehendendi munus ad salutis tempus reseruandum ; siquidem & nutrices ad pueros lapsos, haud accurrunt cum conuiciis, sed prius erigunt deosculantur, abluunt, & componunt, tandem obiurgant, ac puniunt ; sic pariter res lan-ί, b E a suen

82쪽

guentium, haud iccipiunt obiurgandi li. bertatem , sed potius humanitatem, &subsidium desiderant. Cumque pariter ex Celsi praecepto semper aegros securos

agere conueniat, ut corpore tantum

non etiam animo laborent , tum praeci pue , ubi cibum sumpserunt, procurandum propterea est , ut si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sint, eadem eorum notitiae subtrahant, si id fieri non potest,sustinere tamen post cibum usque somni tempus, & cum exporrecti sunt, tunc exponere , quod tamen Oisicium praestabit numquam Medicus, sed semper grauis, prudensque vir, qui summa cum dexteritate ac iudicio amara dulcibus permiscere sciat. Sed cum ob corporis languorem animus ita iaceat, ut Omnia maesta Deda,ac tristia illis videantur; propterea summa industria ex Ga. leni quoque monitis procurandum , ut cultiore degant conclaui, vasaque similiter cibum , potumque continentia

83쪽

Oeconomia. - ε' quam mundissima sint , flagrantesque

. adsint flores, qui non solum iacentium oculis pergrati, sed morbo quoque uti, Ies existant. Vt igitur omnibus modis fractum infirmi erigamus animum, non1olum ea omnia quae molestiam sunt aIlatura ab eius oculis auertemus, sed curam illis tantum permittemus ministris, quibus maxime delectatur, & ex gu bernantibus eos, qui gratissimi sunt apud ipsum commorari decet; alioS vero, aut nunquam illius cubiculum ingredi, aut non diutius ante eius versari oculos . Haec igitor explorans Medicus linse conficiet, ac disponet; nonnulla uero& absque indagatione sponte dignoscuntur : saepius enim, inquit Galenus,inspectante aegrotum, atque curante Medico , seruus aliquis ingressiis certum lio. minem venisse nunclauit, qui ipsum ui sere, ac salutare cupiat; tum protinus hoc audito aegrotans, nonnunquam laetari uisus est, nonnumquam uero ma-

84쪽

o Medici

gnopere contristari tanquam ab horni. ne ipsit m non uere amante,sed fingente, molestiam passurus sit, atque tunc Me dicum oportet cum quis ingressus est, quem laborans non libenter aspiciat,

paulo post aliqua uerisimili ratione quietem aegro conserre dicere, & hac de camsa omnes. ut ab eo recedant praecipere: constat enim , quod tunc una cum non

amicis amici egressi, haud ita multo postea introire poterunt; quibus sane uerbis prudentissimus Galenus , non solum Medicus in externis comparandis diligenter instruit salubrium praeceptorum monitis, sed etiam exemplis, quI per ueniat ad optatam metam uelut manu ducit. Sed & animi perturbatione S,quibus tanquam procellosis fluctibus languentem iactare cognouerit,placido sermone, clarisque rationibus temperare, ac pro viribus sedare studcat prudens Medicus,&ut diuinus Plato memoriae prodidit' animal prius curationi incumcibata

85쪽

Oeconomia. 71. bat si corpus a malis liberare desiderat;

quemadmodum enim,inquit,ipse oculos sine capite curare non decet, nec sine r reliquo corpore caput, ita nec sine ani- ma col pus, eaque causa est, cur Medi- cos graecos multi lateant molbi corporum , quia totum ignorant, quod im- primis curare decet, quo male affecto

impossibile est partem aliquam benet ivalere; omnia namque, vel bona, vel mala ab animo in corpus, & hominem totum emanant; hac mirabili Plato is doctrina praeditus non ignobilis medi

cus Crisippi discipulus apud Antigonum

Regem, amicum quendam eius, notae

intemperantiae negauit posse sanari. Cumque alter Medicus Epyrotes Philippus se sanaturum polliceretur, sapienter respondit, illum ad morbum aegri respicere, se ad animum; nec eum res sesellit : ille enim cum summa diligentia non Medici tantummodo, sed etiam Regis custodiretur, tamen malagmata sua de E 4 uO-

86쪽

lorando,bibendoque suam urinam in exitium se praecipitauit: certissimum

namque experimentum quotidie com . monstrat,plures intemperantiam , quam 'vim morbi occidere;Hyppocrates no iter hoc optime quoque suit expertus , unde hisce verbis de hoc conqueritur; ceterueos,qui ob morientium calamitatem atatem demoliri contendut,vehementer miror,quanam memorabili ratione commoti, intemperantiam quidem morientiu causam mortis non statuant, scientiam vero eorum,qui medicinam exercet, actusent. Cum igitur tanti ponderis i ,

morborum curatione sit animi lues,hanc propterea nu quam despiciat doctus Medicus , immo ad eam oculu semper intendat, summaq. prudelia animi impetus coprimat,ac moderetur,si corporis morbos facile debellare peroptat. Cuis sex prae. sertim numerari soleant animi perturbationes, ad quas facile ceterae omnes reducuntur, metus,mestitia,ira,gaudium,ago

87쪽

Oeconomia. 73

nia,verecundia, debebit pruden et MMI cus. horum naturam causas,signaq. UPLI- me perpendere: sic etenim,& quomodo a naturali statu corpora nostra im mutare valeant, quomodoque ipsis sit subue. niendum tutus decernere poterit.

Primum Medici munus esse, cognoster: morbum, quid faciendum eo ignoto.

. . C A P. IX. Eriloquium hoc tam qua simpliciter in arte firmu,ac valde necessarium nobis scriptu ubi. que reliquerunt artis medicae proceres, in morbis curandis caput esse, nosse mor hum ; eumq. victoriam facile assecuturu, cui omnia hostis n6 minus qua sua,nota erunt,u, tsic felici successu assequetur do

ctus Medicus , ubi priusqua ad praesidia

88쪽

ascendat in particulari cognouerit, quae sit peculiariter in corpore sedes affecta ; quo deinde affectu ipsa vexetur, ac tandem quibus ex causis pendeat , originemque habeat; hqc autem cum saepe in intimis corporis partibus debitescant, nec visu , senstibusque aliis percipi possint, ac propterea tunc magna inuoluantur obscuritate, signis ab arte desumptis tanquam rerum inditiis niti tunc tenetur doctus Medicus,in corporisque interiora sic mente penetrare , recondita que aperire, ut velut oculis manifestata cernere ipsa videatur, alioquin sine horum luce cecutiet semper in morbo. rum curatione imprudens artifex, huc, atque illuc, leui qualibet de causa temere fluctuans; quibus ergo non temeraria, aut fortuita empiricorum secta, sed recta , ac rationalis morbis succurrendis methodus curs est: si secundis ventis ad salutis portum aegrotantium naue a perducere optant; sique animo prius,

89쪽

Oeconomia. 71

ac deinde nominis gloriae una firmi consultum esse volunt, in exacta in horum notitiam, summa imprimis diligentia incumbant, cum absque hisce tota curationis sundamenta corruant: nam si morbi natura prς si dii genus indicat morbo ignorato, cessat proculdubio reme diorum lux , cuius desectu mirum: haud est, si plures Medici in morbis curandiS, turpiter allucinentur; unde aliquoties maliercularum persuasione contraiii v-su summo Medicorum dedecore sanitati laborantes restituantur; nunquam ergo auxilii genus decerni poterit, haud cognita affectionis natura, quemadmo dum nulla unquam apta eius admotio fieri valebit, ignota sede peculiariter affecta, quae tanti ponderis est, ut mor bos ob locorum varietatem, & dissimilia tudinem, nihil inter se habere simile iudicet Hyppocrates, qui prius referebat

morborum omnium eundem esse modu

solaque loci differentia inter se discriminari,

90쪽

minari; quamuis ergo refrigerandum, esse affectus indicet, quantum tamen, &quale debeat esse refrigerans praesidium una cum utendi idonea ratione locus praecipue commonstrat affectus ; sique, denique ab effectrice causa, quae adhuc manet inchoanda curatio est , nonne videmoliatur exacte prius erit agnoscedaὸ

Diligenter ergo idyppocratis monitis perquiret Medicus quamam sit morborsi causa,& ex quo principio,ac velut sonte

corporis vitia oriantur,nec unquam i

grauibus morbis magnum aliquod prae sidium absque praedictorum notitia Me. dico usurpandum, sed cum obscurissimos, & dissiciles morbos, ab Hyppocratis ore,opinio potius, quam ars iudicet, exactaque ipsorum cognitio diuinationi sere proxima existat quid ubi haec ac ciderint Medico perito moliendum' pro 'fecto in his ut idemet Hyppocrates ibi- M tradit plurimu imperitiae peritia pra

stat,qua propter si docto Medico abscondatur

SEARCH

MENU NAVIGATION