장음표시 사용
12쪽
EXCUTIEΝDINE SΙΝΤ Ε PUERORUM HAMBUS GRAECI LATINIQUE AUREM AETATIS SCRIPTORES, UTPOTE QUI CHRISTI DISCIPLINAE EXSORTES.
Decimus conditur annus, patres cardinales amplissimi , praesules lectissimi, Optimae notae adolescentes, viri quotquot adestis spectatissimi, quo ex hac exedra studiis rite auspicandis proludens, florentique aetati probe instituendae prospiciens, bellum scriptoribus pudori rectaeque fidei labem obducenti hiis intuli, eosque non e Scholarum modo septis, verum etiam nostris e sinibus procul amandandos edixi. Hodierna vero die eodem animo, eodemque efferor studio ad causam litterarum, quae penitissimis
compagibus, arctaque necessitudine cum religione continetur, asserendam, inque tuto locandam; ne adolescens aetas per devia et invia, perque confragosos anfractus exlex oberret, sed recta ad laudatarum artium fastigium enitens expectationem, quam suo concitavit ingenio, expleat ac tueatur. Id enimvero orator spectare, in id nervos intendere, hoc mente agitare, hoc amplecti cogitatione debet; ut ex es Ilorescente argumentorum segete, iis
13쪽
dimissis, quibus nihil insit frugis, ea legat, eaque in adspectum lucemque edat, ex quorum cognitione in hominum coetus, in probos mores, inque rem christianam quam commodissimae opportunitates proficiscantur. Hac mente oblatam apud vos dicendi provinciam non invitus arripiens, ad quaestionem proxime superioribus annis agitatam, necdum plane diremptam accedo: qua in causa agitur litterarum salus, agitur religionis decus et praesidium, aguntur rationes et instituta maiorum. Quaenam ea lis est Θ In controversiam venit, excutiendine sint e puerorum manibus, proculque alitterariis ludis exigendi graeci latinique aureae aetatis scriptores, quippe qui Christi religionis exsortes. Lis sane salebris obsita, aleaeque periculosae plena, incredibili animorum conflictione et quasi concursu ultro citroque exercita, Omnem in partem qua Scriptis qua Sermone excussa, hinc adserta illinc oppugnata. Quam profecto, ut vera latear, integram permisissem, neque a primo quidem limine salutassem, nisi de adolescentium, qui nostris in curis nostr que in amore conquiescunt, institutione quam cumulate merendi spes me una sulciret. Ut autem in tanta opinionum dimicatione et scopulorum syrtes et euripos et brevia et vada carea, in quae abripi aestu obtrudique potest, Oratio enaviget, secundisque flatibus seratur, sax quaedam caelestis altu praeserenda est, quae incubantem mentibus caliginem discutiens, innubemque diem reducens common- Stret, quo provehendum sit, quove prora torquenda, qua circumflectendus cursus, quave praeterlabendum, quando velis pandendae quando contrahendae alae, quae maris Ora legenda, quo in portu sit considendum. Hanc vero sacem AbStrusiora quaeque lustrantem una nobis attollit veritatis
14쪽
altrix ingeniorum, sallere et labi nescia ecclesia: cuius mentem siquis erit liquido assequutus, iure optimo sibi erit doopimo triumpho veluti laureatis litteris gratulandum. Adeste itaque animis, auditores, litterarum causam, in quam ingredior, summa iudicii aequitate, acerrima mentis contentione pensitate, mihique antiquitatis monumenta lustranti aures, quae Vestra humanitas est, pronas patientesque commodate.
Ac mihi quidem saepenumero in summos viros, qui artium optimarum studia pietate cumularunt, quique rei christianae dignitatem qua voce qua seriptis qua rebus gestis amplificarunt, intuenti, quidque de seriptoribus qui aurea aetate Athenis, atque in hac urbe dicendi laude soruerunt, senserint circumspicienti occurrit sententia, in quam concessit Hieronymus, cui a sacris litteris enarrandis atque vertendis maximi agnomen accessit: cum ab eo quaereretur, quo tandem animo sese ad latinos plurium annorum contentione converterit: Goliat, sidenter pro re nata subdidit, Suo mucrone iugulo: ancipitem eloquentiae gladium incudi ethnicorum subactum et recusum ad sanctissimae religionis tutamen et vindicias exserto, divinisque deuteronomii institutis insistens, ancillae crines detondeo, ut ex ea in libertatem vindicata, servilibusque notis detersa, mihique stabili connubio iuncta pulcherrimam Christo Servatori prolem suscipiam, susceptamque educam L Vox sane sapiente digna.
In crimen a Magno vocatus Hieroumus, quod Tullii, Virgilii. aliorumquo fidei christianae expertium sententias suis perpetuo interserat scriptis, omnem ab hac scribendi ratione culpam procul Psse contendit; seque Mosis Salomonis. Pauli apostoli. Quadrati.
15쪽
- 10 Omnes enim curae, laboresque nostri, quibus ab ineunte aetate in graecis latinisque litteris arripiendis assidue alterimur, omnes diuturna studiorum contentione scien-liarum Opes congestae, doctrinarum optima quaeque e probatissimis scriptoribus excerpta nostrosque in usus collata eo demum referri, in illud collineare signum debent ut de animis ad virtutem instituendis, de moribus ad rectum estingendis, de vitiorum male ominata segete stirpilus exturbanda, de rei christianae hostibus contundendis eiusque dignitate in maius provehenda locupletissime promereamur. Quam optatissimam metam contingere is procul dubio desperet, qui ingenium bonarum artium studiis subigere, eiusque aciem litterarum veluti cote exacuere deses et excors neglexerit, illudque rude, rubigine exesum, situ et squallore obsitum siverit hebescere. Hae autem scientiarum opes, haec dicendi facultas qua via parentur; ut litteris, quas religiosius profanas nominant, et alantur et constent, neminem nisi studiorum rationis novum, inque antiquitatis institutis hospitem et peregrinum latere censeo. Quaenam enimvero ars, quaenam lautior liberalisqued trina, ut unam alteramve ex iis delibem, quae in hominum usu et consuetudine versantur, non graeco latinoque sonte manat, quo obstructo vel ipsi rivuli pauperes aquarum imas lambant arenas, ac demum arescant, nec Sum est Θ Grammaticos evolvite, rhetores versate, dialecticos circumspectate: quibus initiis quove capite eorum artes
Aristidis, Clementis alexandriiii, ceterorumque religionis nostrae vindicum exemplo communi L S. Hieronrmus ad Magnum oratorem Romae epistola LXX, Oper. tom. l edit. Vallarsi.
16쪽
- li prolectile ad tantum decus adoleverint; ad quos auctores et parentes suam reserant dignitatem, in aperto est. Enimvero ut iis, qui instammato odio in prosanas litteras seruntur, morem paullisper geramus: singite animo, omnes eorum qui ethnica superstitione imbuti graecis latinisque litteris nobilissima ingenii monimenta commendarunt, labores staminis abolendos, eorumque scripta ceu diris devota merasque labes in ardentes rogos coniicienda; quid sodes artibus, quid Optimis disciplinis siet Θ Grammaticis Varronem cuius ingravescens aetas in M. Tullii adolescentiam incidit, adimite: e medio tollite Vi lium, Horatium, Livium, cinter que qua oratores, qua historicos, qua poetas, quorum auctoritate et exemplo grammaticarum legum robur innititur: nonne omnia nutantia, tenebris circumsepta, tricis
implexa, dissicultatibus obvallata squalterent Θ Νοnne latinus sermo, quem gremio lavit et fovet ecclesia, quo suam effert mentem, quem Suis ritibus, suisque inauguravit mysteriis, cuique nefarium impii novisque rebus studentes bellum moliuntur, intermortuus et depositus oblangueret pVarro enim, ut missos faciam antiquiores, quos enucleate Suetonius percenset i, orbis grammatici regiones et oras singulas perlustravit; latino sermoni sua iura suasque leges descripsit, laedera vocum sanxit, exemplis communivit, ut in tempora et modos sectantur, ut vergant in casus, quaevis iisdem, quae cognationes, quae connubia, quae divortia, est quam accuratissime persequutus; reliquisque qui ad hanc usque aetatem suis studiis eamdem Spartam
17쪽
- 12 ornarunt, iter expeditius constravit His itaque cardinibus. quibus la tinus sermo vertitur, revulsis, exlex serretur oratio, soloecismis scateret, impolita incompta impexa subabsurda et hispidosa dissi ueret, hiulca rudisque perstreperet, mera monstra balbi insantesque effutiremus. Ego vero ut verbis Hieronrmi utar, propter eloquii dignitatem ad latinos scriptores me contuli Et sane ut pedem e grammaticis spatiis in quibus nobilissima Varronis sunt impressa vestigia, esseramus, Si e rum voluntati, qui ethnicos pervellunt scriptores, diemque profanis litteris dicunt, foret obsequendum: actum de rhetorum, actum de poetica facultate esset, et eloquentia, quae graecis latinisque Oratoribus singitur, iamdiu suo loco
3 M. Terentii Varronis de lingua latina libri. Opera omnia quae exstant. Durdrechti MDCXIX. De eo Quintilianus InstiL orator. lib. X cap. 1 a Varro ros manorum eruditissimus: plurimos hic libros et doctissimos com-n posuit. peritissimus linguae latinae, et omnis antiquitatis, et rerum
Et libro ultimo capite ultimo earumdem institutionum. a Quam o multa imo pene omnia tradidit Varrol sS. Augustinus lib. VI de civitate Dei cap. II a Quis M. Var-n rone curiosius ista quaesivit Τ quis invenit doctius Τ quis considen ravit attentius Τ quis distinxit acutius 3 quis diligentius, pleniusque
D conscripsit Τ sCeteri a Varrone grammatici, Charisius, Diomedes, Priscianus, Probus, Donatus, Servius, Victorinus, Macrobius, reliquumque hene longum agmen plurimas recte dicendi leges ab eo expresserunt.' a Quid ergo mirum si et ego sapientiam secularem Pro n pter eloquii venustatem et membrorum pulcritudinem de ancillas atque captiva israelitidem sacere cupio 8 labor meus in familiams Christi proiicit s. S. Hieronymus ep. ad Magnum. Diuitiam by Corale
18쪽
- l3 mola et profligata iaceret. Si enim ab adolescentibus, qui animum ad haec studia appulerunt, exempla in illustri posita monumento, si maiorum praecepta et instituta, quae ingeniis moderantur, amoliaris; nonne iisdem Omnem scribendi venustatem et copiam invideas, aditum ad eloquentiam intercludas, eosque de spe vel tenuem in dicendo laudem assequendi deiicias p Ecqua enimvero via Ioannes pontifex, cui ab aurea eloquendi facultate Chrysostomi agnomen est partum, ad eam orationis vim et ubertatem est evectus, ut cum Demosthene Isocrate Pericle ceterisque graecorum disertissimis de principatu deque palma dimicaret 3 Athenas studiorum causa digressus, pluresque inibi annos commoratus, rhetores adiit, graeca noetu inter- diuque volutavit, demosthenicis orationibus stilum edolavit. Utque antiquis recentia et citima subtexam, Paulus Segnerius, quem Tullium christianum dixeris, ad quem quo prinpius imitatione itali oratores accedent, eo erunt praeStantiores, tantumque a summa dicendi absolutione quantum ab eius exemplo recedent, totum sese ad Ciceronem contulit, perpetua eius lectione ingenium aluit, septem quas in Verrem habuit orationes, in modos nostrates transtulit, ab eoque robur lacertos dicendique colorem expressit.
Quid Bourdaluvium, quid Bossuetum persequar p quorum
neuter primas in dicendo tulisset, nisi ineunte aetate, ut constat inter sapientes, se ad graecos latinosque summa animi contentione vertisset. Equidem me vobis dabo auditores, et in quam mentem experientia duce et magistra Venerim, manu edoce-ho. Ut meo defungerer munere, nullaque ossicii particula dilaberetur inexpleta, ad M. Tullii partitiones, ad libros de
19쪽
- Ἀ oratore, ad Brutuli, reliquosque quibus dicendi leges complexus est, accessi; Aristotelis, quod de arte rhetorica opus inscripsit, mihi evolvendum duxi: quid citimae aetatis scriptores ad eadem praecepta contulerint, nolui me inscium lateret. Jamvero omne qua longe lateque patet praeceptionum rhetoricarum aequor ab Aristotele et Tullio do-
cursum est: omnes argumentorum sedes praemonstratae:
Omnis disserendi ratio conclusa, et ad suum caput reVOω- ta : quibus teneatur legibus orator in iudiciali, quibus in demonstrativo, quibus in deliberativo genere: ut singula orati nis membra, membrorumque nervi et articuli coagmentandi, ut struendi, inque ordinem digerendi: quanam arte quae a nobis sunt confirmanda, quae secus infirmanda et diluenda : ut motus ciendi, ut impellendi, ut reflectendi: ut irarum eiaculandae, ut restinguendae saces: ut assectibus essundendae, ut adducendae habenae: ut spe erigendus, ut metu contrahendus animus: quibus luminibus, quibusve numeris collustrandus orationis ambitus et expoliendus; uberrime et accurate Aristoteles et Tullius sunt persequuti: a
quorum abesse vestigiis religioni sibi duxit Quintilianus cum duodecim libris doctis sane et perpolitis absolutam oratoris speciem effingit, recteque dicendi formam praeceptis institutisque revincit Quid plura Z 0uaestio illa, quam nuperrime apud germanos rhetores non sine eruditionis
Aristotelis stagiritae de arte rhetorica lihri tres, Patavii ex typographia Seminarii MDLXXXIX.
M. Tullii Ciceronis de oratore libri tres. - De claris oratoribus seu Brutus. - Orator ad M. Brutum. - De partitione oratoria dial gus ad Marcum silium. - De optimo genere oratorum. - Rhetoricorum , seu de inventione rhetorica libri duo. Duilirco by Corale
20쪽
- 15 ubertate, argumentorumque pondere versam legimus: quid scilicet naturae quid arti dandum sit, vel in ipso rhetoricres limine ab Aristotele paucis diiudicata est: utriusque enim societas ineunda, utraque icto foedere ii aganda: alterius altera opem poscit, et praesidium. Si enim naturam ars destituat, ingenia iuveniliter exsultantia transversum
agentur: si Vero artem natura nec iuvet neque sustentet,
exsanguis saccescat oratio, humique iaceat, necesse est: sin utraque coniuret amice, tunc nescio quid praestans et singulare emorescet. Hinc manat, quam foedo saltantur qui impotenti rerum novarum studio artem et praece- 'pta ceu compedes et vincula ingeniis iniecta exagitant, iuvenesque a legi hus scribendi vel uli a teterrimo servilio in libertatem effrenona asserendos qua possunt maxima dimicatione contendunt. Nec intelligunt, artem, ut omnia brevi complectar, natura probe inspecta constare, eiusdemque viribus et exemplis communiri. Ut vero ad graviora accedam, tacitus hoc loco praetereo litus hac nostra actato
italis litteris mandatas de loci et temporis adiunctis in subula custodiendis, qua lege nodus a tragoedis et plicandus est expediendus; quid vatibus in epopoca, quid in moribus heroum praestandum: quae omnia singillatim Aristoteles in re poetica nitide et enucleate edisserit 3. Quorsum haec auditores Θ ut probe teneatis, quam cladem, quamve perniciem eloquentiae dicendique facultati moliantur, qui eas a graecis latinisque, a quibus de manu nobis in manum prosectae sunt, divellunt ac distrahunt: quae labes quodque exilium rei quoque christianae