장음표시 사용
61쪽
46 TMOMAE SMITHI ANNOTAT.tunt, sol tim modo contenti dixisse, magnam illius partem subtus terram defixam fuisse Mutilationes reliquasque inter exstribendum admisisas alliterationes conjecturis resarcire conari Vix operae pretium erit.
MAΛΗC. Proculdubio nomen Syriacum, nec temere immutandum, boni ominis & optandae felicitatis causa, , mali , opulentus, dives , a parentibus pro more apud Judaeos, Syros, Phoenices, maxime usurpato impositum. Inde enim amor parentum erga liberos, quibus recens natis, faustis nominibus arreptis, bene Ominantur, primo apparet. Gente & origine Maleri, qui & Agrippas cognominatus , & quo nomine Romanis, sive victoribus , & dominis , sive hospitibus innotuit, Syrum fuisse, ex nominibus patris & avi liquet. ΙΑΡΑΙΟΥ. sorte ab Ebraico jare, sive
Arabico timens , trepidus. Nam veram mmnium Syriacorum nominiim significationem pro certo eruere & firmare dissicillimum , nec id quisquam , nisi parum prudens judico, praestabit.
ΡΑΛΙΟΥ. Raaus a ri , sive pabuit, custodivit, rexit, curavit. Sed ad certiora procedo. Males ille erat Scriba iterum in solennibus ludis &conventibus constitutus : vel saltem pro ista vice . quando Palmyrae aderat Hadrianus cum exercitu. Dedignitate & munere F Γραυματέων heldenus ad maris mora Arundelliana, Reinesius in praeclarissimo S: nunquam satis laudato Inscriptionum antiquarum Synta-gmate s
62쪽
1N MONUMEN. PALMYR. 47gmate, & Harduinus in nummis antiquis abunde
egerunt : quorum scrinia expilare , ut turpe & inhonestum , ita in re manifesta multijugam lectionem ostentare, ex solis indicibus inspectis consultisque , hominis vani & plane δεκ ii σόψου jure censebitur. Vir sane sui nominis Males, si de origine illius non prorsus male conjectatus sum , & popularis aurae cupidissimus, qui, quo tempore Hadrianus imperator suscepta versus Persidem & Arabiam expeditione illae transiret, benignitate magnifica tum erga hospites &advertores, tum erga municipes & concives suos exhibita, AΛIMMA, seu, ut scribi oportuit, άλειμμα, oleum
in illorum subsidium & refrigerium suppeditavit: Hadrianus autem anno regni undecimo , qui decimo die Austusti anni Christi CXXVIII. finiebatur, Torquato Asprenate & Annio Libone Coss. ab istius anni J liani initio in Orientem suscepto itinere , in Syriam pervenit, & inde per 'rabiam in AEgyptum prosectus est: ut ex nummis isthoc anno , in multis Syriae &AEgypti civitatibus, in illius honorem , dum praesens
aderat, percusius, quorum meminit Harduinus , adqundem annum clarissime demonstrat doctissimus l ;Pagius Quamdiu vero In perator ille Antiochiae , aut Palmyrae, carterisve Syriae urbibus insederit, nondum liquet. Hoc autem primo illius in Syriam adventu Malen, praeclaris muneribus apud suos deiunctum, postea Romanorum exercitui versus A rabiam & AEgyptum proficiscenti inserviisse, m hi quidem plusquam
veri imile videtur. Sed res extra dubium suis ci posita, modo calculus sive notatio anni in m armore com paruisset. De hac vero aliisque numerorum erasionibus
63쪽
48 ΤMOMAE SMITHI ANNOTAT.bus passim obviis maxime dolendum est. Oleum illud balneis Agrippae sumptibus impensum, aut lampadibus, aut, quod huic Inscriptioni magis videtur accommodum, corporibus ungendis inserviebat. Apud Romanos, Graecos, Orientisque populos, uti hodie apud Turcas, non modicum ανδραγάλμα hahebatur, balneas & lavacra erigere, aut ruinis prope obnoxia reparare, pecuniis quoque perpetuis dono datis ad ministrantium, ut praesto adsint, aliartimque rerum, puta, lignorum, olei, aquarum, quarum ullis in thermis necessarius, procurationem : ut ejusmodi balneae parietibus & pavimento integrae perennarent,& denique ut lavationes fierent gratuitae; ut suse ostendit Reinesus , vir undequaque doctissimus, & cum maximis hujus seculi viris merito comparandus, in prae-raudato opere. Cum vero balneorum usus in exercitationibus gymnasticis esset constantissimus, athletarumque corpora ad firmandos artus inducendumque vigorem ungerenis
tur, beneficium hoc Agrippae eo usque extendi posset,& merito quidem, modo ejusmodi palaestritarum collegia apud Palmyrenos tunc temporis instituta fuisse
ΥΠΗPETHCANTA. In Inscriptione XI. vox eadem occurrit Proculdubio in ista expeditione Hadrianum comitatus est Agrippa, tanquam dux viae, cui regi nes istae, per compendia viarum a militibus peragrandae, erant cognitissimae ,. & alia ministeria, quibus, utpote indigena, optime defungi norat, exercitui utilia obibat. Ad Octavum. ΕΠΗΚΟΩ. Elogia , quae supremo ac vero numini
64쪽
IN MONUMEN. PALMYR.' ω maxime conveniunt, Iovi a superstitiosis Gentilibus,
tum sparsim, tum cumulate, pro more attribuuntur.
Ita nimirum pro versutia sua miseris caecisque hominibus imposuit Diabolus , ut iisdem titulis, iisdemque ritibus ac cultu, quem ipse Deus instituit, aemulatione arrogantissima honorari voluerit. Vix quippiam elogium aut divinae bonitati aut curae ipsius& amori erga
mortales, in angustiis dira necessitate constitutos, aut hostium vi oppressos, aut morbis, egestate, aut quocunque periculo, potissimum instante mortis meta , implicitos aptari poterit, quam του Emκoου, h. e. Dei propitii ct illorum preces facili aure exaudientis. Deus, exaudis orationem e ut habet codex Ebraicus Psalm. Lx Iv. II. phrasis quoque solennis, επακουGsτης ἐυχῆς Θεος apud Graecos Scriptores, a veri Dei cutitu alienos: quod etiam dictat ratio naturalis. Mirandum vero, titulum hunc in altaribus, statuis, aliisque monumentis ob victoriam, salutem, aut beneficium qualecunque ex insperato collatum, erectis non frequentius comparere, tantumque bis in vasto opere Gruteriano,
quod ex accuratissimo indice, inexhausta Iosephi Scaligeri diligentia consecto, cuivis obvium est, reperi t. ΒΩΛΑNO C. Syrus ex nobili & antiqua familia satus, ut ex congestis recto ordine & serie majorum nominibus liquet. Ebraice & Phoenicice Boel Syriace Baol ani, dominus e patronus pauperum 2 afflictorum. Quidni enim participium primariam verbi significationem retinere possit, ac idem plane esse cum substantivo Baal φ Boel sive Baol iuxta Graecae linguae genium cum terminatione usitata bene & recte redditur Bωλοζr quod ut hic in compositione praefigitur , ita quandoque postpositum in fine nominum propriorum, prout imponenti- D bus
65쪽
Τso M E SMITAI ANNOTAT.bus visum fuit, reperitur, ut hic Par lus, &in Inscriptione Graecae tabulae postea memorandae ab He odoro Palmyreno apposita, Aglibolus rArL1BΩΛΩ ΚΑΙ MAΛαΒΗΛΩ ΠΑ ΩΟIC SEOIC. . Neque enim ista lectio mihi videtur ullatenus solicitanda, quasi errasset quadratarii manus, quod contendit Scaliger qui ArMBΗfici vult legendum. autem est dominus temporis praefiniti, h. e. qui fatales hominum vitae terminos constituit. Vox enim, hal. in alieno licet sensu in sacro codice semel tantum reperi tur, in lingua vero Arabica per tot ter rarum plagas diffusa , origines vetustosque vocum Γ-braicarum significatus servavit, hoc sensu frequentillime oceurrit. Bolanus apud Syros nomen satis notum, Qualis ine Bolanus, cincertum Episcopus an Presbyter in fronte epistolae encyclicae Assessorum Synodi Antiochenae, de qua posita, contra Paulum Samosatenum scriptae: e qua gente Nicomus Iconientis EpI- scopus & Malchion Presbyter, illic quoque memorati, ex notatione nominum oriundi videntur. ΣΗNOBIOC. Forte ab obaesitate corporis primo ita nuncupatns, ae se iba, pinguis fuit. AI Noae Atranes ita boni ominis causa appellatus: is Λ , arin, alacer, latus. MAΘΘA. Idem ac Matthan, Matthaeus, Mat-
nomina apud Syros & Patastinosraima. h. e. donum Des. Graece Dositheus,
sinitve soni ducti, AΦΑΚΚc legendum
Euteminis, quam Vere. Hanc enim
neque constructio verborum neque Verita is xi
66쪽
l polim o Byblum, ubi s fanum Viseris Aphaeitidis: fanum nimirum in luco acclivi & devio, ut Eusebius
docet, lateraliter versus, cacumen montis Libani e
currente situm, quo explendae infandae & spurcissimae libidinis gratia consertim & quasi agminibus collectis implicissimi homines ac mulieres omni pudore Vacuae sese contulerunt, quasi sub tutela & patrocinio Ven ris in locis istis impeditis, ubi nemo moribus gravis &modestus accedere ausus est, flagitiosa quaeque perpetrare licuisset. Hanc turpem nequitiarum scholam tandem landitus everti justit Constantinus Imperatori ut in oratione in tricennalibus habita de laudibus Constat lini sed . v II i. suse & eleganter ostendit idem Eusebius, ubi τ αε AΦὰkou excidisse videtur & iisdem verbis postea repetit in tertio de vita magni illius Imperatoris libro cap. ss. e quo hauserunt μὰ Socrates & σὶ
SoZomenus. Sed sontis nulla apud Eusebium mentio. Lacum quendam in modum cisternae artifici manu fabrefactum ab illo fano non procul abesse dicit Zosimus, de quo strenuus iste διιαδαιαανria: Gentilium pugil multa miranda fingite hunc lacum in flumen cognomento Adonidis, poetices naeniis delusus, Sozom nus convertit. An vero quicquam cum hoc lacu sive fluvio commune habeat fons in Inscriptione memor tus, viderint alii r vix enim illud admiscrime praesertim cum τό Eφκαe pro Ap M aut Aφά, aes poni posse ab omni verisimithudine abhorreat. To enim Αφάκα, . D et nomen
67쪽
1a THOMAE SMITAI ANNOTAT nomen loci, aut illius partis Libani, ubi templum V
neris condebatur, semper plurali numero effertur apud supra dictos Scriptores. Deinde talem verborum positionem & ordinem non patitur Grammatica et quod pueri septennes norunt.
Si enim proprium nomen fuisset, illud postponi oportuerat. Quid si ergo legerim IEPAC , cum idem sit literarum numerus; quasi Bolanus cujuspiam sacriso tis prope Palmyram Curator fuisset constitutus ἰ Restat hodie fons quidam perennis, per intervallum horae . uti mos est apud Orientales locorum distantias metiendi, ab urbe dissitus, cujus latices, tanquam gustui maxime gratos & salubres, nostrates, quibus praevino erant pro deliciis, experti sunt, mirisque celebrarunt laudibus. Sed in re obscurissima nihil certi statuendum est, donec novum lumen , quod opto, ex marmore iterum meliusque inspecto oriatur.
Haec pridem scripsi, de vera hujus vocabuli lecti ne plane dubius; praesertim cum Descriptor , qui illud proprium sontis nomen esse vult, de ipsius fide&diligentia nos hac ex parte pene securos secum esse juia serit. Sed Londini consiliis cum Amico integerrimo, D. Bernardo , jam tum ex Hollandia reduce, cujus
sublimi ingenio dubia quaeque & dissicilia, quae in hisce
Inscriptionibus occurrunt, facile in adnotationibus e plicabuntur, hac de re communicatis, respondebat se alio exemplari adjutum legisse ΕΦΘΛ C. De cujus sententiae , in quam facilis ibam , veritate & certitudine confirmatior redditus sum, quod in nostratium Itinerario sive Palmyrae Notitia repererim , aquas calidas,
canaliculis inclusas & perpetuo. labentes, illic passim abundaret potissimum vero dimidio ab urbe versus occidentem milliari, in quas facile & commode desce ditur,
68쪽
IN MONUMEN. PALMYR. 83ditur , & quo etiam hodierni incolae valetudinis aut
conservandae aut redintegrandae causa frequentes accedunt. Prope vero hRinc rivum sive columnae sive aliataris c nam subdubitanter scribunt effracti & disjecti integra basis manet, quae hanc exsu
ΥΠO IAPIBΩΛΟΥ ΘΕΟΥ. In origine hujus vocabuli plane haereo, an a Dominus e-jaculator, an a,PlIN ', fare bol, Dominus metuemdus. Cum vero neutra misi rem accuratius perpendenti vix placeat, non invitus inducerer ad assentiendum D. Halleio, qui admodum ingeniose censet illud
derivandum a ', brachbia, quas idem esset ac Deus Lunus , si in Inscriptione Graeca Heliodori Paumyreni non ArΛΙΒΩΛΩ sed ArAIBΩΛΩ , quod etiam ab Exscriptore detortum vult ex IAPIBΩΛΩ, legi debuisset. Ille vero acrius contendit de suae conjecturae veritate, quod figura lunae corniculatae inter humeros , pari intervallo versus caput alterutrinque surgentis in altera imaginum illic positarum conspiciatur. Concessa hac ingenii latcivia quid non exsculpere licet ' Non aliter autem legerunt, quotquot jam per centum annos insigne illud monumentum curiosis exploraverint oculis: nec quicquam adhuc de Variante lectione solertissimi Romanarum Antiquitatum indagatores meis . morarunt. Quis vero fuerit iste Iaribolus , plane hactenus incertum & inexploratum est: an peculiare SProrum numen ab indigenis cultum, sive Deus ἐδμω, quales erant Aglibolus ct Malachbelus, an cognomen cuiuspiam Imperatoris de Palmyrenis merentissimi, in que Divorum censum post mortem relati, quem hoc titulo honorarunt: eodem modo, quo Antoninus Baiasiani ex Scemiade, Juliae Mammaeae sorore, filius, G
69쪽
14 THOMAE SMITHI ANNOTAT.lagabali, Syri numinis, qui ubique fere verba sunt magni sp Seldeni in laudatissimo de DIS Syris o
pustulo2 idem cum Sole agnoscitur, nomen assumpsit. Si vero quispiam Seldeno ex metathesi literarum , &scriptionis & pronuntiationis in propriis nominibus ex una lingua in aliam, praesertim ab omni assinitate alienam, traducendis variatione, quod postulat, ' Almgabalum pro Agabbato, cujus etymon eruit, quasi Agοι baal , seu Zεὸς ἐπικυκhiδος , Deus circularιs aut volubilis, positum fuisse concessurus sit, Lectorem eruditum constituo arbitrum, an non A libolus ex similitudine soni, quem vox sive Graece laveLatine prolata exprimit, non sit prorsus idem, vel ses' tem parum diversus ab intibolus. Sed per me Et gabali nomen absque ulla mutatione maneat integrum et cujus veram etymologiam, utpote loco alieno, hic non venabor. Sed ad Jaribolum redeo. Identidem occurrit in Inscriptione x I. Hoc tamen quod neutiquam celabo, videtur obstare, quo minus de aliquo Imperatore a superstitiosis adulatoribus inter Divos recensio intelligi possit, quod longum istud annorum in utrisque marmoribus signatorum interuaulum non permittat, ab eodem, dum in vivis esset, Bolanum hujus sontis Curatorem constitui, & Iulium Aurelium Zenobium testimonio commendari simul potuisse. Veruntamen cum Bolanus sit alterius Zen
bit, ejusdem fortassis cum Julio Aurelio stirpis, filius,
pene crederem, errorem in notis numeralibus admi
sum fuisse, & ΔΟΦ pro AM esse substituendum. Sed esto Deus topicus Jaribolus, non repugnabor attam constat ex Inscriptione Iv. idem nomen viris longe i fia
70쪽
1N MONUMEN. PALMUR. sssea dignitatem purpurae constitutis, interdum attributum fuisse t nisi quis dixerit, IAPIBΩΛOC & IAPIBΩΛΕΥComnino inter se differre. In ejusmodi salebris nemo
pedem adeo firmiter figere potest , quin saepe impingat Ad Nonum.
MAMEIN. MAPΘΗN. Martha, nomen Reminis I daeis & Syris commune r a maratha, nimirum a lenitate & mansuetudine, qualis scemina , erga maritum praecipue, esse debet, vel potius a Syriaco martha, doniana. Inde B. Virgo Maria ab Arabibus quandoque nuncupatur Agim jam, domina Maria. ΚΑΠΑΔΗΤΟΥ. Καπαδ as vel a chaphia, a d primendis superbis , vela chapia, a viata commode ct leniter acta, Vel a OA , bvada, pe egit 9 consummavit opus. O IXo C. An a I ara a vir orientalis r vel potius a Vora , animo acer, ira vehemens r unde leo hinc quoque dictus. Nomen
proculdubio in vulgari usu apud Syros. Inde q Jam-ilichus Chalcide, Caele-Syriae urbe, natus, in libello suo , sive de amoribus Rhodanis & Sinonidis, non rn'dicam istius fabulae amatoriae partem Soraecho Sorarchi filio attribuit. Ad Decimum. TEMΟΔΟΥΗN. In MS... Eoam . Si per apices
