Inscriptiones Graecae Palmyrenorum : cum scholiis & annotationibus

발행: 1698년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

in aversa vero parte aquilia , corollam in ore gerens, cum ramusculo super alam sinistram , ENA Υ L. Cum vero nullus character, quo numerus signari s let, L. i. e. λυκάβαροι respondeat , illud ENnor esse numerale adjectivum , & annum nonum , quocudebatur iste nummus, denotare satis constat, proindeque nec quicquam cum Ignatio, multo minus cum Odenato commune habere pro certo statuendum

est. Accedit, quod si proprium suῆsset nomen , ab altera parte Gallieni nomini, ut in lapide & altero nummo fit, & casu quidem recto, illud praeponi debuisset. Generis nobilitatem patris & avi nomina, hic, uti A in aliis Inscriptionibus, pro more apud Palmyrenos Magnates, tum amoris erga desunctos tum honoris gratia , usitatissimo , passim videre est , posita oste dunt. Potuit fortasse multo longiorem antiquioremque Progenitorum seriem recensuisse : quam hac de

causa dicit Zosimus - προγονοιν τῖs βαmλέων τιμῆς. Non tam majorum meritis, quam

sapientia & virtute propria ad praecipuas dignitates &praefecturas postea evectus, a Pollione Palmyrenorum Princeps, alibi quoque Rex nuncupatur. Quo tempore hoc monumentum posuit, erat tantum C QHTIKoc, inter Viros Consulares, quales erant multi,

paris dignitatis, qui rempublicam istam regebant, recensitus: qua de causa a Sexto Ruso, quem S. Hieronymus in sua versione Chronici Eusebii sequitur, tantum appellatur i. e. Palmyrenus. At sane Agathias maxime lib. I v. erravit, hac inscriptione& melioris notae Scriptoribus corrigendus, qui illum

ανδ ρα αβανη --αγαίον vocat. Cum vero res

Romanorum, quae tunc temporis in Oriente pessum ibant

82쪽

1N MONUMEN. PALMYR. 67 ibant, & erant deploratissimae, Persis profligatis, restituisset, Augustus a Gallieno, ignavo quidem, &ventri dedito, inque omnem lasciviam dissoluto, renunciatus est , participato cum ipso Orientis imperio. Quae vero de Odaenathi sortitudine, prudentia, praeliis, victoriis, summa per universum sere Orientem , qua pollebat, rerum administratione , deque illa miseranda caede a Maeonio consobrino perpetrata, item desertissima ac speciosissima foemina, Lenobia conjuge,

filiisque, apud Pollionem , Vopiscum , Zosimum , aliosque Scriptores fuse, singillatim, & distincte juxta

temporis seriem habentur ' cum ea omnia cuivis hisce literis vel leviter tincto satis obvia sint, ut hic ad nauseam Lectoris repetantur, nec decet nec convenit.

AIBAE OTABAΛΑΘΟΥ. Ita in MS nullo articulo interveniente. Haec enim duo nomina ad patrem O-daenathi pertinere milli quidem videntur : eo quod quemlibet superiorem gradum in recta stemmatis genealogici linea, interposito articulo praepositivo ΤΟΥ, accurate distingui creterae Inscriptiones doceant.' ΥΟΥ NAC ΟΥ. Nαζωροsa , nasara, juvit . defendit: inde . oli , nain, adjutor , defensor. Nomen apud Arabes satis commune: &-s nosur, dc aui a nosar , ejusdem significatus. Saepissime ingreditur compositionem propriorum nominum , quibus adjungi solet tam in fine quam in principio rut Nabonasarus , rex Babyloniorum ; Nabuchodono- 'frus , qui Hierosolyma expugnavit; NUreddis adjutor justitia, Abuna , pater adjutor , Nainovidaula, adjutor vi toria, Almalech alna', rex aqu-

83쪽

68 Τso MAE SMI TUI ANNOTAT.ror, & plura ejusmodi, quae, tanquam elogia aliis distinctivis nominibus praeposita , in Abulpharagio , Elmavino, caeterisque nistoriae Saracenicae Scriptoribus

ubivis occurrunt.

EIC TO ΠANTEAEC APCNION TIMΗN. In Instruptione prima MNHMEION AIDNION TE A C. Ita ex sein pulchralium monumentorum & statuarum magnificem tia aeternitatem famae sibi sposponderunt. Antiochiae in luco Daphnes statuae inscriptum , APTABANΩI HM MH AIΩNIA: apud Reinesium pag. 8 I9. ut caetera similia, quae apud eundem &Gruterum reperienda sunt non exscribam. Psinc Christiani posterioribus seculis sermulam suam , et terna memoria , mutuati

sunt.

Dolendum est omnino characteres syriacos, qui hie, uti & in omnibus sere marmoribus Palmyrenis , quae lustrantium oculis sese ubivis objecere, subtus insculpuntuu non esse accuratius descriptos, quorum subsidio tum veterum Syrorum scriptura, quae per torsecuta latuit in lucem & usum revocari, tum Graecae Inscriptiones melius intelligi possent. Nam verisimile videtur, unam eandemquς rem utraque lingua significari, ut tum concives tum adventores e Graecia & Aasa minori, quisque nimirum in sua lingua , propriis characteribus , quibus assueverint, signata, de laudibus defunctorum sine ope interpretis si ius & quasi

primo intuitu informarentur. tertium decimum. ZEBEIAAN. Zebeides commune Syrorum &Iudaeorum nomen , idemque eum Zebedaeo, passim in saeris Evangeliis memorato. Contracte Zabdas e ita nuncupatus praesectus exercitus, quem ad subigendam A gyptum misit Zenobia: Zαμδιυ ὁ Ξενομίας

84쪽

1N MONUMEN. PALMYR. 69Zosimo ς male Pollioni Sabas, & Vopisco Zabas. Zabdas Hierosolymorum vicesimus septimus episcopus apud Eusebium in Chronicorum libro posteriore, Imperfecta, quae sequuntur, Syriaca sunt, &Qrtasse agnomina Lebeidae Cuivis notissimum est, Vologesiadem esse urbem ad Euphratem infra Babylonem sitam, quam tempo

Narcellino lib. xxtri. Vologessia, se 9 Plinio recti iasime, Volege certa l. e. Vologesi civitas. Ita enim Terta significat Syriace. Inter hanc urbem & Palmyram renovatum erat commercium, quod nuperum sub Gordiano bellum interruperat: ἐν-ροιαν certe in editis exemplaribus male ponitur pro ἐμπορπανθ Operam utilissimam hac ex parte impendente Iulio Aur lio Zebeida , cujus beneficii gratam memoriam recolentes, socii itineris, monumentum hoc honoris gratia illi dedicarunt.

quartum decimum. CEITIMION AIPANHN. Hoc basi columnae inseri.

pium. Septimius AEranes, vir senatoriae dignitatis, filius Odrenathi, dum adhuc privatus erat pater , licet splendidis natalibus, ut exsuperioribus liquet, o tus, nec adhucdum purpura indutus, quando nimirum monumentum hoc in honorem 2Eranis eriger turr aliter non nudo nomine appellandu). De hoc AErane penitus silent historiae. Caetera quae sequuntur, in scapo ejusdem columnae exstant. E 3 EEA ...

85쪽

ΥΗC ΛE ΚHC ΤΩN ΠATPΩN. Ita in exemplari manuscripto. Aurelius Heliodorus miles ordinarius Iegionis C ΚΥΘΙΚHC Scythica: sic enim lacuna impleri potest ) Scythica enim quarta legio castra stativa in Syria habuit; uti testatur Dio lib. Lv. cui Severum postea Imperatorem olim praefuisse dicit Spartianus: vel ΠΑ ΙΚΗ C Parthicae: Parthicas enim primam & tertiam eundem Severum quoque in Mesopotamia, vicina Syriae, & a qua interfluo Euphrate dirimitur, instituisse allerit idem nobilissimus Historicus: quibus postea quarta addebatur. Facilis inde ad Syriam , prout res tulerint, transitus e facilis etiam castrorum mutatio. Cum vero constet ex Notitia dignitatum imperii Romani, non solum Equites Sc tarios, aliosque Illyricianos in Palaestina, Arabia, Syria, Euphratens, Osthoena , & Mesopotamia collocatos fuisse, sed etiam peculiariter ' praefecturis lGgionis prima Abricorum Palmyrae mansisse , libentius admitterem 1 ΛΛΥPIΚHC legi oportere , ni obstaret , quod in speciali legionum, quas suo tempore restare restatur, recensione, Ahraca sive Illyricianae non me minit Dio. Floruit ille circa A. C. CC. XXVIII. Haec ergo legio inter Dionis & Notitiae illius Colleia noris, quem certum est longe post Constantinum magnum vixisse, tempora videtur in Syriam introducta: an vero tam paucis, viginti circiter aut triginta, post Dionem annis, monumentym enim hoc tempore non multo inserius est , utpote A. C. CC. LI.

erectum id plane est incertissimum & merito dubitari

Seel. xxiii. Sub dispositione Duci Phoenices. Diuiti od by Cooste

86쪽

IN MONUMEN. PALMYR. TIpotest. Ad haec accedit, quod in ista ingenti marmorum hodie exstantium, quae legionum caeterarum nomina ostentant , mole legio Illyrine cognomento aut titulo, quantum scio, neque enim hoc praefidenter statuere ausim praenotata non occurrat. Beneficiorum memor & gratitudinis sensu tactus . noster miles Patronum suum, TON ΠΑΤPΩNA, ita edim legendum est)hoc honorario monumento, quod EE APΚΟΥNTΩΝ , modo cum venia vacuum spatium hoc modo implendum sit ; stes autem seu fficiunt hoc est, ex suis moderatis opibus, quas . labore, continentia, & frugalitate, satis pro mediocri ipsus fortuna, collegerat . colit & Veneratur. Male, ut puto, confunditur miles noster cum Lucio Aurelio Heliodoro Palmyreno , cujus mentio in epigraphe tabulae marmoreae apud Romam in hortis

quondam Carpensibus, quam edidit Josephus Scaliger in libro v. de emendatione temporum, Gruterus in magno & immortali suo opere inscript. LXXXVI. 8.& non ita pridem Sponius tum in curiosis Inquisiti nibus Gallice scriptis, tum in Miscellaneis eruditae antiquitatis cum elegantibus figuris reliquoque ornatur non solum quod diverso praenomine insigniantur, nec illud, quo conveniunt, eodem ordine collocetur, hic nimirum Lucius Aurelius dictus, ille Aurelius ....

nitu , Maserius , Tiberim , Corneliin , A f rcm , aut

ejusmodi: sed quod ille etiam miles gregarius esse videatur, CTPATIΩΤΗc, gente Romanus, stipendio ordi- .nario in legione sive Scythica sive Parthica merens , nullaque ornatus dignitate : hic vero civis Palmyr nus , nobili prosapia , ut videtur ex patris Antiochi nomine adjecto, prognatus, nec militari iungens mu-

87쪽

x ΤΠoM E SMI TUI ANNOTAT.nere, cuius mentio fit in sequςnte Inscriptione , assumpto Hadriani nomine neque enim haec lectio mihi videtur solicitanda, licet Tristanus, & ut ipse ait, Henricus Valesius reponere velint ΑΔΡIANEΥc qui de ipsius urbe natali meritus est, & cui non modicam

magnificentiae partem debuit, utpote quem novum quasi Fundatorem, cibην, agnoverunt colueruntque cives, inde, ut testatur t Stephanus Byzantinus, Aδει νοπολιGι nuncupati: & praeterea quod monumentum

istud Romanum tam affabre & belle politum, patriorum numinum, quibus argenteam statuam fmγνον συνποινὰ κοσμω ὰ omni debito apparatu decoratam dedicavit, imaginibus, interposita pino, in intercolumnio sculptis, ab homine privatae sortis, quales erant milites legionarii, vix aut ne vix quidem exstrui possit. Nec mihi quidem videtur verisimile, militem nostrum illum aliqua cognatione attigisse, multo minus filium suisset licet anni aerae seleucidarum in utrisque monumentis signati ambos simul florere potuisse facile admittant. Quippe Heliodori nomen apud Romanos istorum temporum satis commune erat, & a multis militibus aut proletariis longe diversi generis , eX. Clientela praepotentis cujuspiam viri. familiae principis,

ita nominati, aut alias ob causas assump*m. Ad quintum decimum. ΛΟΥΚΙΟΥ ΛΥΡΗΛΙΟΥ ΗΛΙΟΔΩΡΟΥ. Vide quae ad 4ntecedentem Inscriptionem annotavimus. . Ad

Εruditissimus Novisus contendit esse nomen adj ctivum, idemque esse ac civem Hadrianae i. e. Palmyrae: licet concedat illud nomen Αδριανε is rectius ςfformari oportuisse.

88쪽

IN MONUMEN. PALMYR. I 3 sextum decimum. ΠΟΥΠΛΙ . In ΜS... ΥΠIAION. Opilius, Vel

potius Rupilius Vorodes , si non frater Septimii Vo-rodis, de quo proxime , saltem ejusdem stirpis & Ω- miliae cognatus, & illi σύγχρονοα Quis Syrus iste

Belacabosama , qui amicum suum hoc monumento honorat , deletis Palmyrenorum tabulariis & historiis , penitus ignoratur & latet. Nomina De rum honoris causa Regum, Principum, Magnatumque nominibus praefigi solere notius est, quam ut probatione egeat. A Belo igitur celebratissimo Phoenicum derivatur, cum additamentis ex eadem lingua petendis:

, .abos arsha , quasi pulcher solio , vel pulcher gloria , vel pulcher praefectus 2 rector po-

Ad nonum decimum.

CEI TIMION CΥopnΔΗN. Ex quo Oriens victricibus Romanorum armis cesserat, Syros suis nominibus propriis, quibus inter concives & contribules dignoscerentur, sive ad gratiam victorum aucupandam, sive ex affectatione & amore novitatis, illorum quoque praenomina praefigere solitos suisse hae Inscriptiones satis clare demonstrant. Septimis vero praenomen magni

apud ipsos praecipuaeque authoritatis Viri impendio &quasi certatim arripuere, quales hic Vorodes, ipse Odaenathus, illius uxor Zenobia, filiusque Atranes, &illorum exemplo omni proculdubio non in s mi gradus quamlurimi alii: nimirum ob honorem & memoriam fortissimi Imperatoris, Septimii Severi, qui Syriam Armeniamque selicissime emensus, Parthis, Arabibus, Osrhoenis, Adiabenis, caeterisque illarum regionum populis superatis, perennia victoriarum & famae mm

89쪽

/ THoΜAE SMITHI ANNOTAT. numenta apud illas undiquaque reliquit: cujus nomen Palmyreni, benignitatis erga majores praestitae, & beneficiorum, quibus de patria meritus fuerat, ex grato animo fortasse conscii, obsolescere noluerunt. ΟΥΩPΩΔΗN. Orodes nomen erat regis Parthorum , filii Phraatis, qui Crassum profligavit. V. Dionis Cassii historiae Romanae lib. xi. Vorodes autem a fulvo colore dictus, ab Arabico nimirum svo ad. Non multum abludit Herodes , nomen a pud Idumaeos & Judaeos satis notum: quo etiam O-daenathi filius natu maximus ex priore conjuge nuncupabatur. Sed hoc mihi videtur esse diversae originis.

tributorum nomine Principis exactor, & ipsius in colligendis publicis pecuniis Procurator, &, ut sequioris aevi vocabulo utar, Agens. Eiusmodi Procuratores , juxta lapilentissimi imperatoris Augusti institutum , in Provinciis Romanorum ditioni subjectis, una cum Praesidibus, quibus vitae ne cisque potestas concredebatur, missi erant. Ex his Provinciis. quaedam peculiari Caesarum jurisdictioni, quaedam, inde Pr vincia ductae, Senatus curae & regimini suberant: in his liberti, in illis vero viri equestris dignitatis pecunias fiscales publicosque reditus exigebant: quod ex Dione constat. Ex hoc ordine erant Coponius, Pontius Pilatus, aliique Procuratores Iudaeae, & ute que avus Cn. Iulii Agricolae, quod tanquam pemcem tam longoque usu stabilitam in ipsis soceri sui vitae initiis statuere videtur Tacitus, ipse quoque Eques, &Belgicae Galliae Procurator. Hi Procuratores Caesarum sive Augustales peculiariter appellati. Licet vero Pr

curatorum munus ad pecuniarum rationes, caeteraque, quae

90쪽

1N MONUΜEN. PALMYR. 7 quae ad aerarium spectabant, ex vi primae institutionis

pleraque ex parte restringeretur, tamen absentibus Praesidibus, & quandoque alias, literarum imperatoriariim auctoramento muniti, in.caeteris rebus administrandis summam exercuere potestatem , utpote loco & vice Praesidum constituti, illorumque partibus fungentes.

od de Coponio ex Josepho, deque Pontio Pilato

ex sacris Evangeliis certissime constat. Interdum unus' idemqum erat & Praeses ct Procurator r ut post Gutherium ostendit Vir maximus, & a me nunquam si ne praefatione honoris & reverentiae 'nominandus, D. Joannes Pea onus, nuper Episcopus Cestriensis. P stea Procuratores nuncupati erant Ducenarii , isthoc titulo, licet inferioris curiae & census iudicibus ab Augusto Caesare constitutis, qui in causis plebis infimae disceptandis de levioribus summis cognoscerent, olim competiisset , succedentibus seculis ad denotandam hanc eminentem dignitatem translato , quem a stieendio ducentorum seuertiorum, quod ex aerario perci- . pere solebant, Procuratoribus inditum fuisse expresse statuit ' Dio: cui si originem vocis inde ab ipso pecuniarum numero petendam esse concedamus, ce

to tamen liquet , vel illo fatente , stipendium illud pro dignitate Procuratorum aut Provinciarum , quarum reditus colligebant , saepenumero . Variari. Sane munus erat magnae auctoritatis , nec

minus splendidum ac illustre. Non enim solebant Ducenarii palam prodire, nisi δορυφορουμε, οι, si ve satellitum caterva muniti & stipati: qualem pompam , fastuosam quidem, di quae viro sacris ecclesiasticis ex voto & professione dedito neutiquam conveniebat, Paulo

Sueton. in Octavio Caesare Augusto. Sin. xxx M. . . t Lib. LI I. R

SEARCH

MENU NAVIGATION