장음표시 사용
131쪽
re, per saxa sequetur, per ignes Recte Q. servavit , cujus saepius duco vestigia, amplissimus Brou erus Lib. 2. Debr. connisior. p. st. num. 17. Poenae loco esse, deserere Penates ac sine certa vagari sede. Nec sane habet, quod queratur maritus , qui suo se Iere hoc sibi creavit infortunium , & injuria in societatem supplicii avocaverit, quam criminis non habuit sociam. Fac autem, nescire eam quid agat vagabundus, ubi degat, quem terrarum angulum sibi asylum elegerit. Censueris forsan, ea casu malitiosae deserti nis audicio locum esse : & veritati proximus sis, an erres, non dicam ego. Omnes, Mi hanc causam excutere voluerunt, absentiam exegisse liberam, quando scilicet nulla ratione, ast 1olo conjugis & liberorum derelinquendorum animo vagus oberrat, scio optime , neCperitior paulo ire poterit inficias. Eum, cui judicis sententia exilium imponit, pro desertore haberi malitioso, negavit ipse Lutherus, ac post Luiberum omnis, non tantum Theologorum, sed &Jurisconsultorum negavit ordo. Ut adeo nec hac ratione proseceris quidquam, nisi provida Nobilissimorum ordinum succurrat auctoritas, aut temporum mutationibus intenti judices a receptis decedant opinionibus. Et vide , quaeso, ut sub specie juris scientiae perniciose erremus. Fateor, communi doctorum sententia relegationem
132쪽
perpetuam non esse inter modos dirimendi conjugii, nec sorte probabitur, quod illustris Brunsvicensium ac Lunenburgensum dux, Antonius Utrich, ipsam inter legitimas divortii causas reserat, uti laudatus modo L serus d. specim. 3is. g. 9. monet: sed agunt de casu , quo exsilium poena est , delicto
Perpetrato congrua, quae nostra quaestione non est. . Ne bis eadem dicere cogar , Velim conferri, quae cap. 3. g. Io. attuli. Si quoque legis, praecedente cap. 4. g. I. exhibitae, diligenter expendas formulam, videbis, non crimini perpetrato hanc
Poenam posuisse pios Proceres , sed ipsos, quiranti facinoris suspecti suspicionem aboleri nolebant , indignos judicasse , bonorum civium ut
fruantur consortio. E contrario igitur concludam, si illorum societate, quos directe non la
derunt, indigni judicentur profugi, nullo iure,
nullo colore eam, quae proprie laesa est, sceler to obstrictam censeri. UIII. Nec devique obstat. quod contumax e tiam post annorum intercapedinem redire, contu maciam purgare,& innocentia udici probare possit. Velim enim observari. Contumaciae purgationem,si integer praeterlapsus est annus,a summa potestate, seu iis, quibus hoc specialiter mandatum est, peti debere: ac proinde penes ipsos esse, eam indulgeant, necne; edicto decerni Posse, post certum temporis spatium, Puta annum vel biennium, deis fensioni nullum superesse locum. Rusmodi exempla videbis Instruct. van den μου. Raai art. χ o. Ordonant van het Hos Provinc. 7. Febr. I 6 9. Van Alphen Papegaγ vol. I. cap. 28. p. m. AS . num. G. Hoc qui negligunt tempus, habent, quod imputentsbi: nec mens conscia recti tantos sumere animos ipsos coegerit, sed spes improbae, quas morte sorsan aut fuga indicis concipiunt; sed taedium suga
133쪽
rum hanc, quae vulgo fiducia creditur, malae eam fae superesse jusserit audaciam. Plus dicam Nonne ipsi Foederatae Belgicae ordines praecipiunt, mulierem . quae per quinquennium nullum de marito
nuncium, nullas litteras, indicia nulla acceperit, matrimonii vinculo solvi, eique, ut alteri nubat, permittunt Videte celebre decretum, quod lingua vernacula Ecbtregiament van de Straten Generari di- Citur, atque in magna Placitorum collectione via. Σ. mg. 2446. exhebitur; & adde Joachimum a Beust De matrim. cap. 27. seqq. Briam dedi n. p. m. ΣΙΣ. Pone, & hunc redire, absentiae reddere rationem. Petere, ut in integrum restituatur. Mibi non videtur,
quod sitfactum legibus, rescindi posse, ait Hegio ille
apud Terentium in Phormion. an. 1. Ren. 4. & ita res sese hahet. Facta insecta fieri nequeunt: matri, monium jure solutum videbitur ideo, quod ipWjustam dedit solvendi causam, quando uxorem, quacum perpetuam vitae consuetudinem inierat, Per tantum temporis spatium neglectui habuit. In Celebri Causa, quae inter Andream Gois & Catharinam de Etheeli integro triennio agitata est, & omnes fere hujus Reipublicae eruditos,Theologos maxime permovit; Hagenses symmistae exemplum asterunt ex Hieronymo Lanchio De divort. ca'. 3. thes 9. ubi 'easdem videbis rationes, & etiam auriora adjecta. Nee ipse denique dissentit Gysbertus V oet Polit. e clesiastic. pari. I. Lib. 3. tram. I .sis 3. cap. q. quaesi. - vir, cujus ego quidem in rebus theologicis a-Cumen miror, sed quem in causa, quae Rempublicam& salutem civium spectat, multi judicem recusabunt. Ucrum consilii, quo hanc disquisitionem exorsus sum, ne immemor este videar, manus de tabula tollam ; quaeque pro Captu meo attuli, Prudentiorum submittam judicio.