Hermanni Noordkerk De matrimoniis, ob turpe facinus, quod peccatum sodomiticum vocant, iure solvendis, dissertatio

발행: 1733년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

s, DE MATRIMONIIS,

scio enim ab Heraldo Lib. I. De rer. judicat.

aue oritat. cast. Io. num. 6. aliisque viris eruditis observari, speciali lege nonnunquam de absentibus judicasse Romuli nepotes; qualia exempla apud Livium, Suetonium, Dionem obvia sunt Tandem fori usu obtinuit, in eos, qui saepius admoniti per contumaciam desint, pecuniarias quidem poenas, vel eas, quae existimationem contingunt, statui posse, o usque ad relagationem procedi et verum s quid gravius irruandum fuisset , puta in metallo , vel castitispo.aam , non esse absentibus irrogandum. L. s. pr. D. de poenis. Viguit haec consuetudo etiam Caroli Magni tempore, in cujus Capitulari Lib. 7. cv. s. diserte legimus ; in causa

capitali absens nemo damnetur: quae eadem verba sequente cap. 27 r. iterata videbis. Econtrario nostris moribus Criminum etiam

gravissimorum reos ablentes damnari posse . pluribus probavit Groene egen ad Lib. 6. C. de accusation: idemque, solis exceptis Frisiis, apud plerosque Europae populos obtinet. De vicinis Getris testatur Schrasser Comment. ad

reformat. Velav. cap. 2. art. IO. num. 3. de Flandris Da ouder Prax. criminaI. cap. L8.

num. 9. de variis Germaniae populis Κressius ad constitui. criminal. Caroli V. art. Iss. & de universo imperio Sichardus ad L. I. C. quomod. O quand jud. num. Ir. de Galliis Boerius Decis 63. nam. 8. de Hispanis Partado-

112쪽

IURE SOLVENDI S. Dr

rius Lib. I. Rer. quot id. cap. 2O. num. 3. de aliis alii. Singulare autem in judiciis nostris est, quod plerumque rei confessionem exigamus , nimioque sorsan eXigamus rigore. Ρl cuit Batavis, & apud inferiora maxime suta sellia obtinuit Chrysostomi opinio, quam Rit- tersitusius Lib. I. Sacrar. lection. cap. IF miscenset, neminem scilicet, testibus licet atque argumentis convictum , damnari, nisi ipsius quoque accesserit confessio. Sed odiosis ima morari nolo: videsis laudatum Damhouderum Prax. crimin I. cap. 38. num. 6. N θqq. MOLIreum Lib. 4. Semoti . cap. 33. HinC autem, ne absentes judicium cludant, juris fictione reisceptum fuit, ut is, qui ter vel quater vocatus copiam sui non faciat, pro confesso habeatur. Hic fons, haec causa est , unde leges nostrae in contumaces insurgant , & celebre essitum .

quod nunc omnium in ore versatur: contumax

in criminalibus habetur pro confesso , originem traxit. Interest sane Reipublicae, delicta suas manere poenas; sed Principum maxime intererat , in omnes , etiam si selum vertissent, sententiam serri, ob emolumentum, quod fiscus inde sentiret. Ita enim apud majores no 1tros rei criminalis comparata fuit persecutio, ut Comites ex omnibus sere criminibus lucrum caperent, vel mulcta injecta, vel, si graviora essent stetera , honis integris aut parte eorum in filio redactis. Quo pessimo more plurescivia

113쪽

96 DE MATRIMONIIS.

Civitates eo adductae fuere, ut magna vi nummorum immunitates aut redemptionem in capitalibus sibi impetraverint. Privilegia, quae

Vocant, recensent vir amplissimus Johannes van Heems kerk Batavi be Arcad. p. m. IS. Tobias Boel, singulari libro, quem inscripsit: Amflerdamstb Privile eia en Poorter-recht, aliique. Et quantis animis impetratum semel beneficium defensum iverint Proceres , apparebit facile ex exemplis, quae , ne eXtra civitatem hanc te ablegem, videbis Sentent. van den

Q. N Provinc. Raad. ' . ces 96. quibus tamen addi merentur, quae pro liberis Hoger-betii Leidenses dictare jusserunt consules, relata in Holund. Consuli. pari. 6 num. IFelicia igitur tempora , quibus Patriae Patres Piis , quae laudatus modo Senator pro salute publica solvebat, concedunt votis ; & tantum favorem invidenda liberalitate omnibus indulgent ultro i Uerum quae ratio essecit, ut de fama, de iuga parcius fuerim locutus, eadem monet in hac quoque disceptatione ut frena cohibeam. Si enim quod res est loqui amemus.

nostrum non erit, culpam aut innocentiam rei

examinare : hae judicum partes fuere , qui, antequam nigrum apposuerint theta , diligenter expenderint, quaenam famae sit habenda fides, quid fuga operetur, in quantum denique contumacia reum oneret. Nec agam de

casu, quo laesa uxor nova suppeditare potest

114쪽

argumenta , quibus Um muta graviora de

cernantur : specialia sunt , quae ungula ab arbitrio judicis pendent , certisque comprehendi nequeunt regulis. Intentio , qua nos experimur, lata nititur sententia; dc ipsa quid serat, unice igitur videndum erit. VI. Formulam ita concepit Curia : Aletoo

115쪽

93 DE MATRIMONII s.

IJ-zοo Θ zouis besaan , tigens hel vooris schreeve Plaeaat, en onizeriinge, med r in Provincie. Ita, inquam , praeivit Curia , quam pleraeque civitates sequuntur : nec , ad rem quod attinet, abeunt Amstelaedamentes. Quid autem pHocce fundamento nuptiarum vincula censeas perrupta ξ sancta matrimonii jura dissoluta putes ' Monui supra g. r. quaestionis cardinem in eo verti, an damnati ex hoc capite pro Confessis ac convictis Sodomiae haberi debeant, Et rationem facile percipias, modo Cosites, tetrum crimen esse, quo neXus conjugalis solvatur ; adeoque ipso demum perpetrato nuptiarum, quae rite fuerunt celebratae , solven

darum judicibus nasci facultatem. Viden igitur ut effectus desideres, ubi nulla adest Causa ξ quasi damnatos jure quaesitis spolies , quos nulla sententia percussit ξ Legam , relegam

omnes, quarum copia datur, sententiarum formulas ; nec facinoris perpetrati, nec Confessorum convictorumve , damnatorum denique deprehendo mentionem. Et quo, quaeso, Colore potuissent criminis damnari, cujus

116쪽

nunquam accuseti fuere Z Certi juris est, se tentiam respondere libello, idque etiam in judiciis publicis obtinere. Sed nullus eorum, de quibus nunc loquimur , vocatus est, ut Sodomiae se defenderet. Suspicionem, qua

latitantes se oneraverant, ut abolere conare

tur , justitiae desiderabant vindices; & pio

quod non obtemperaverint desiderio, legis sub , eum censuram. Prudentes quoque judices, etsi primo intuitu omnibus eadem injuncta videatur exsilii poena, caute distinguunt, ob delictum damnentur rei, an vero intempestive absentes contumaciae luant supplicium. 1llos dicunt condemnari ter Mahe van fellen, inhel su vin Sodomia begaan, uti Curia loquitur ; stu , quae Amstelaedamensibus placuit formula , ter zaa e Θ ge agis en de a illantetita niet heest oniaten te pluen bet versoveθε

scripto, legis, bonorum civium, quales se ipsi probare nolunt, interdicunt consortio: de crismine, cujus quidem, suspecti, ast non convicti sunt, ampliantes. Nempe hoc patitur secta nostrorum temporum , cum Reipublicae e pediat , ejusmodi carere hominibus : capitis damnari aliquem, nisi probationibus luce meridiana clarioribus convincatur, pati poterit nunquam. Si in nimium incidas relisiosum, vel hanc sorte dispositionem, qua suspectos patria carere cogimus, aegre seret. Provoci G a. bi

117쪽

1oo DE MATRIMONIIS,

bit jus Canonicum C. Multi corriguntur Ι 8.cavi. R. quaest. I. ubi Augustinus plura profert , quibus monitos voluit Christianos , ne ob solas aliquem damnent suspiciones. Apostoli verba KOm. 14. 4. ita explicat, Noluit hominem ab homine judicari ex arbitrio seuspiciis

nis, sed potius ex sere t c. Subjicit rationem; Nam si nominatio sid est, accusatio ) sola JG

scit, musti damnandi Aunt innocentes, quia sae se falso in quoquam crimina nominantur. Suum etiam addit exemplum, Nos vero a communione prohibere quenquam non possumus , quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicianalis ; ns aut sponte confessum , aut in aliquo judicio nominatum atque convictum. Sed hisce , & quae similia sunt, immorari, non erit operae pretium. Tanti si videatur scrupulus, ut tolli cupias , ad Radulphum te remittam Fornerium Lib. I. Rer. quotidi tu.

cap. 26. ubi plura in hanc causam videbis, VII. Nec denique contumacia erit, quae probationum explebit vicem. Multa, scio, sibi fingunt e verborum formulis, quibus in hac civitate Nobilissimi Judices utuntur : Sue -

118쪽

JURE SOLUENDIS. Io I

poneeren. En ver ders recht doenis Uc. Ecce, dicunt, nec excepἔionibus se tueri, nec innocentiam amplius defendere potest: & proinde quid supererit, nisi pro convicto ut habeatur

ac damnato Z Sed longe errant, qui sic sentiunt, nec vim formulae perceperunt satis. Idem, quod Nostrates affirmant, innuunt quoque magni tribunalis Asietares , quando sententiae addunt, absentes ideo relegari, quod ter vocati se sistere neglexerint. Verum eX hisce quid inferas p ob contumaciam damn tos fuisse ξ Recte; ast quinam contumaciae essectus p Si crasta agimus Minerva. dc COmmunes opiniones, seu potius, ut vero nomine nuncupem . communes sequimur errores;

Contumacia efficiet , ut ejus delicti . cujus aliquis incusatus est, habeatur convictus: quam opinionem Fachinaeus Controveri jur. ωρ. 4O. aliique pauci tuentur. Αst cedo mihi, cujus unquam criminis delati sunt, de quibus nunc loquimur 8 Quod intempestiva, nec justa nitente causa criminis se suspectos reddiderint absentia , ideo voluerunt Patriae Patres, ut in judicio venirent, urgentesque delerent suspiciones. Et si quid valeat contumacia , faciet, ut sceleris habeantur suspecti : quod nullus negaverim. Sed hisce positis , locus erit regulae,quam Dominicus Tuschius Conclus. practic. IO 23. asseruit, consessum in aliquo casu non ideo in ceteris quoque pro confesso

119쪽

ioa DE MATRIMONIIs,

haberi. Culpa vacare , qui publica quasi civitatis voce incusatus, dc ad defensionem legitume Vocatus, latere pergit, non credam facite: solas suspiciones, quae, sine ullo auctore, vagis vulgi nituntur rumoribus, alicui capital esse, absurdum erit, iniquum Sin vero rem

propius intueamur, veri contumaciae effectus primo loco erunt, ut contumax exceptionibus, quas declinatorias , dilatorias & pere Ptorias vocant, aliisque, quae ad judicis per sonam aut formam judicii pertinent, desensionibus privetur. varia populorum statuta colle' git Antonius Matthaeus De judic. disput. ult. num. 4s. Secundo loco observabimus , contumacem pro conlata haberi ; in tantum scis

licet, ut modus procedendi, qui extra ordinem dici, &, testibus Farinacio quaest. I 8. ninu 17. ac Iulio Claro Lib. s. Sensent. g. I . num. 6. in criminalibus plerumque observari solet, quique semper rei exigit confessionem , adversus eum quoque inveniat locum. Addam denique, probationibus, aliunde allatis, aliquid momenti asterre contumaciam : sique fuga conjungatur , dc de corpore delicti constet, semiplenam sorte , uti Doctores loquuntur, moide orpius conss. 6s. num. I. sustinet, facere probationem. Uerum ut is, quem judicis sententia contumacem pronunciavit, eo i-pis criminis, cujus nunquam accusatus, nedum convictus est, habeatur damnatus ; ratio

120쪽

juris non patitur: utque eadem , quae perpetratum manent scelus , in hunc decernantur, judicis . cujus summa gloria est legibus se alia ligatum profiteri, lonse eXcedit. potestatem. Et ne Doctorum auctoritate, parvi forsan Κ- Cienda , causa concidat; diserte loquitur Rex Philippus allegata saepius constitutione, quae

tum ac ieer de refiuuerenis. Quid Z nonne idem Princeps . eadem constitutione ortis. D. reis ob contumaciam damnatis integrum fech redire , & innocentiam probare Z nonne probata innocentia in integrum restitui debent 3 Adde- sis , qui hanc quaestionem eleganter excussit, Mynsingerum singular. Observat. cent. a. ob Iem. 88. Sed quo pino restitu cs , i intercesserint, quae nulla arte reparari possint semelque pereant 8 si rupto matrimonii vinc Io uxorem alteri collocaveris p Prudentes igitur judices Amstelaedamenses, qui hujusmodi petitioni annuere nolebant : & quamvis ipse causam mulieris pro virili egerim , meliora edoctus, veritati lubens concedo.

SEARCH

MENU NAVIGATION