Hermanni Noordkerk De matrimoniis, ob turpe facinus, quod peccatum sodomiticum vocant, iure solvendis, dissertatio

발행: 1733년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

to DE MATRIMONIIS, CAPUT QN IN TUM.

AN SUMMAE POTESTATES MATRI. ΜοNIA ILLORUM, QTII E X U LTIMO EDICTO DAMNATI

SUNT, IURE DIRIMI IUBEANT'

f. I. Num mulieribus, de quibus proximo actum es capite, succurri possit, cogitationes af-rnntur modesae. II. Ad modum procedendi quod attinet , multum interes , sceleris damnetur aliquis, an vero innocens adversus suspectum sceleris defendatur. III. Favor laesae innocentiae probationum seu let defectum. IV. In proban o adulterii crimine . suspicionibus erit lacus. Idem in retro Sodo-miae scelere obtinet. V. Nec repugnabit legis Divinae auctoritas: non enim novae excogia

tantur divortiorum causae , sed de probationum modo disponit summa potestas. VI. Iis, quae matrimonia reddunt irrita, leges occurri jubent. Dura harum mulierum conditio. VLI. Damnatos sequi viros, nullo jure tenentur. VIII. Non denique obstat, quod contumacia purgari possit: si tempus constitutum praeterlabi passus est profugus , habet, quo imputet sibi. g. I.

122쪽

IURE SOLUENDIS.

sunt, causa , animus erat Dissertationicolophonen imponere ; quin si mandato munere nos defungi velis, ejusque includi terminis , impositus esto. Sed paratum abire vasaque colligentem retinet mulierum , de quibus proximo capite egimus, quaeque hoc modo omni non tantum auxilio, spe omni destituuntur , misera conditio , retinet ipsa Reipublicae salus, cujus promovendae honestum semper dicitur studium. Non omnia possumus omnes: sed infelices sublevare, ocpro virili sua communi inservire utilitati, modo quisque suo se metiatur modulo atque pede , aequum puto , honestum , laudabile. Disquiram igitur, an justa ratio sit, ob quam summae potestates matrimonii vinculum, quod

legibus adstricti judices solvere nequeunt, speciali constitutione disrumpi jubeant. Disequiram , dico; nil enim definiam , nil concludam : momentis quibusdam in medium prolatis atque expensis diligenter , judicium

penes eos erit, apud quos decernendi facultas. II. Primo autem loco observari moneo, integram hanc quaestionem alio niti fundamento, aliis longe considerandam ese regulis, ac praecedens quo innititur, quibus ipsam de-G r ter

123쪽

rae DE MATRIMONIIS,

terminavimus. Versamur, fateor, circa easdem personas , mulieres , quarum mariti, quod sine causia abessent, ideoque suspectos se reddidissent Sodomiae, ex Illustrium ordinum decreto ad perpetuum damnati sunt exilium; & totam hanc causam si praecedentis dici cupis mantisiam, me non habebis dissentientem: . sed diversa quae intendimus, diverinis progredi jubet resipectu . Ibi laborandum erat, ne insons poena assiigeretur , ideoque non procedendum, nisi certis probationibus, ac luce, ut loqui amant , clarioribus meri diana: hic agitur do innocente contra eum squi talem se probare nolit, ab injuriis vindicanda ac certissimo levanda damno. III. Revocemus igitur in memoriam , quae capite praecedente asserui. Ottendi, nec famam, nec fugam, nec denique contumaciamessicere posse , ut judex matrimonia legitime

contracta solvat: sed qua ratione λ Ea scilicet, quod delictum praecedere debeat , & perpetrato demum crimine dirimendi conjugii facultas nascatur: jura autem de probitate ci-Vium spes tantas alant, ut improbum credere nolint, nisi certissimis argumentis ostendas, virtutem exuisse; unumquemque bonum praesumant, donec malus evincatur. Cum enim indubitatae requirantur probationes, & neque fama, neque fuga , neque contumacia, etsi

jungantur, legitimae sustinere possint probationis

124쪽

IURE SOLUENDIS . io

nis vicem: prudenter egit judex, qui nuptias

di luere, eademque opera sceleris, cujus non erant convicti, absentes damnare noluit. Sin vero inter illum , qui rebus ipsis ac factis criminis se declaravit suspectum , eoque nomine sententiam passiis est,& insentem omnique vacantem suspicione contentio oriatur 3 oriatur apud illos, qui legibus soluti sunt, penes quos majestas est: tunc favor juris, qui reum defendere solebat , partes ejus desierit, statque pro innocente sortiter. Fama , quae ante nihil valebat, praejudicio vires accipit;& vox populi vox habeatur Dei. Fuga , cui aequus judex fidem non habebat, quQq imalus 'forte rerum interpreteS, metus pav*ntes animos nimio perculisset timore , coni iam pro det mentem. Et ipsa denique contumacia.

qua tantum de solemnibus judicii erat dispositum, 'at taci N extenditur criminis confessi nem. qu ne exit . . innocuam musi meo constringi vincula, quod fama publica m

riti scelere ruptum esse clamat, & ipse maritus turpi fuga violatum profitetur.Vocatus, ut probet, integrum esse foedus, uxorem sibi manere obstrictam; vocationi obtemperare non ausius est , sed poenam modo evitet, culpam agnoscere maluit ultro. Si quid valeat Patrum auctoritas , Tertullianus lib. 4. ad Marcion. consignavit nobis regulam, Nuptias nec separari vult Christus, prohibendo repudium ; nec

125쪽

1og DE MATRIMONIIS:

cum macula haberi , permittendo divortium. Maculam intelligit , quae adulterii rea est, ejusque maculata suspicione : sed quaenam macula foedior ea , quae ob tantum inuritur scelus pΙU. Scio equidem , non deesse interpretes adeo rigidos , ut divortium decerni posse negent, nisi de adulterio plene peracto , & per ipsiam adeo seminis immissionem confirmato , plane ac indubie constat. Amplectuntur hanc doctrinam Gonsaleg Telleg ad cap. I 2. X. de praesumtion. aliique viri eruditi, praecipue tamen e seculi decimi sexti scriptoribus jurisve doctoribus pontificii. Sed recte obsiervarunt Farinacius quaest. I 6 . Maranta Const.

cius so. N βqq. eos, qui sic sentiunt, toto abcrrare coelo : Zc jam fere extra dubitandi sortem est, adulterium praesumtionibus atque indiciis maxime probari, cum perdissicile sit, alias nancisci probationes. Exempla vide inter Resipon . Puriscons. Hollans. pari. 6. Comst. 72 & haec si flocci pendas , audi ipsum

jus Canonicum cap. Praeterea 27. X. de tesib. Praeterea cum quis accusatur alisuam cognomvisse , an snt testes interrogandi de visu , aut sola viciniae fama sussciat, vel si juratis tesiabus sit credendum, qui se carnalis copulae conscios esse fatentur, Aed de visu nihil af mant pRespondemus, quod si testimonium conveniens

126쪽

de visu reddatur, vel elisim de auditu,'praesumtionem violentam fama consentiens submini, ac alia legitima adminicula sustir agentur, sandum est testimonio juratorum. Idem etiam in tetro sodomiae crimine obtinere, docent,& contra Hippolytum Marsilium Const. 28. num. 4. N s. dc sendunt laudatus modo Mas- quaestis De praesumtion. Conclus II 3. num. . Franciscus Vivius Decision. I s 7. num. M. Daniel Clasenius in Constitui. Criminat. Car. V.

arI. II 6. num. Et memorabile exstat exem

plum apud Casparum Κlokhium Consi 2Io. quae i. I. num. 2. ubi plura in hanc causam videbis, quae, ob rei turpitudinem, afferre nolo. Haec autem si obtinent, cum de probando crimine agitur ; nonne multo magis locum habebunt, quando insontem ab delinquentis tuemur injuriis λU. Sed audio i Humanae hic viam praecludi lapientiae, cum matrimonii jura divinitus constituta sint: summum vero nefas esse, ea, quae Deus O. M. Conjunxit, ab homine,' suprema quamvis praedito potestate , separari. Et verba intelligo : sed sancte obtestor. nihil me adversus Dei justa mutatum , nihil eis detrachiam velle. Odiosa haec criminatio est, cum inter flagitia dominationis referri soleat, divortia facile concedi ; uti Clapmarius

ille De arcan. rer . publicor. Lib. F. ca'. - . hi larioris famae secutus auctorcs, acri stylo notavit.

127쪽

DO DE MATRIMONII s.

tavit. Ipse igitur ut absolvar , velim bene o servari, quo pacto Hispalensis olimachiepiscopus, 1sidorum dico, C. quos I 8. Cainquas. 2. verba Servatoris Matth. I9: 6. quos Deus conjunxit, homo ne seiungat, explicet;& mea quidem opinione, explicet rectissime. baudi, ait, violemur, sine lege, absque ratione. Non enim homo separat, quos poena condemnat quos reatus accusat , quos males-eium coarctat. Haec vir pius : & ejus insistens vestigiis supra cap. z. g. t. seqq. prohatum dedi, ob causam, de qua agimus, matrimonia jure dissolvi 3 eamque sententiam ipsi salutis auctori probatam esse. Antiquum

tenebo ; nec animus fuit unquam , novas CX- cogitare divortiorum causas, quae nulla auctoritate nitantur. Tantum quaerimus de probationum modo et di an is , qui publico quasi civitatis testimonio reus delatus, nec intentatum crimen refellere ausus est, nuptiarum fidem fregisse videatur; ad hunc scilicet effectum, ne innocuam conjugem damnati matrimonii amplius obstrictam habeat vinculo λ Recepti juris est quotiens actione civili ob adulterium agitur, leviores admitti probationes ; nec eadem requiri argumenta , quae in criminali intentione, legis irrogante poenam, desiderari solent. Recepti , inquam juris est, cui asserendo tutus lupersedeam. Si auctoritates videre cupis , dabit Petrus Barbosa

128쪽

IURE SOLVENDI s. Hi

ad L. 2: D. Iolat. matrim. pari. I. nam. 6.quibus addi possunt , quae inter Respon

Iciorum Hollandorum vol. 6. Consi s. N 63. asseruntur. Et quis erit, a suo certas eXspectemus regulas p quinam legislator, cui sacrosancta debeamus praecepta ξ An tu putas. ointimum Servatorem, quando adulterii musam excipiebat , de probationibus , quales nunc desideramus , cogitasse λ non certe putaverint, quibus Judaeorum in dirimendis matrimoniis explorata est ratio. Neque Paulus , ubi malitiosa desertio inter justas divertendi rationes retulit, de lapsu quinquennii, aliisque, quae interpretes exigere solent, locutus est. Ea juris civilis sunt, dc optima nituntur ratione; a judicibus quoque , utpote legum ministris, servanda sancte. Novi autem ubi exsurgunt casus; ubi salus Reipublicae & favor innocentium aliquid immutari flagitant :dic sodes, quid impedit, quo minus iidem illi, qui condendi juris civilis facultatem habent, summae potestates de rigore ejus aliquid remitti jubeant. Pulcre haec asseruit, qui nec sacrae nec profanae dominandi libidini concessit unquam, Gerardus Noodi, celebri response, quod inter Consil. Priscons Ultraiect. pari. 3. Consit. I i. exhibetur, & apud Pagenstecherum,

Irner. injur. vapul. coit. I. p. m. 4IO. relatum est. nec abludit sori superioris ornamentum Joam

129쪽

Ioannes Andreas van der Meulen d. pari. 3. Confl. I 2. num. . seqq, VI. Cogitate , quaelo , miseram mulieris conditionem; non tantum eo nomine infelicissimae, quod socia fuerit rei humanae atque divinae illius, quem sceleris conscientia latere

cogit, verum insuper, & magis quidem ideo, quod lata sententia , & indicta quasi viduitate

ad durissimam damnetur matrimonii oblivionem. Habet , pudicitia servata maroriam suam, teste Hieronymo Lib. 2. ad Demetr. cap. i8. Sed longe facilius iis, quas nunquam LX pertae sunt, carere mulieres, quam laboriosa castitate ab assuetis temperare voluptatibus, docet i psa ratio, dc cum profanis sacri quoque affirmant auctores. stuantum est vestis stornamentuml ait Quinctilianus declamat. 368. Viduam facit, qui viro carere , & dulcium oblivisci cogit gaudiorum. Romanis ea fuit Prudentia, ut omnia, quae conjugii impediebant libertatem , mulieribus remittenda Censuerint, bonis adversia declaraverint moribus.

O quantum mutati ab illis , qui omni favori Viam praecludimus, & tactis fortunae injuria

laqueos nectimus , quibus impeditae misere Pereanti Scelus est, priore non solutam vinculo alteri nubere: & ipsius tamen , quocumjuncta erat mulier, interdicitur ei Consortio, Poena graviore proposita , si unquam redire Conetur. Si vera est , quam Augustinus Ley-

serus

130쪽

sems eruditissimis Meditationibus ad Pandeactas Jecim. 3I F. nam. I. tradit regulam, Suid quid omnes tres, propter quos matrimonium m-stitutum est, Desinessectas , mutuum scilicet adistoriam , procreationem sobolis ,i j exsis-dr likidinis pediitur , in per ruam tollas,iae ad matrimonium solvendum se cit; si , inquam, vera erit regula, quemadmodum viris primi ordinis probatam video : ecce Casum . quo nullus eorum locum tueri possit , i sed omnes perimantur simul. Quodnam praesidium, quas spes habebit in latitante, in vaga oberrante fuga 8 Et tamen, si Fabio fides sit, sis mares feminis fumuntur, ut imbetillior sexus praesidium ex mutua docietate sumat. Humanum est , scio , uti rtuitis casibus mulieris maritum , ita quoque & uxorem viri esse participem , L. 22. g. 7. D. Hlur. matrimon. sed eadem jura si constitas, procreandae sobois lis tentae cupidine subveniunt liberaliter ; &integram causiam peroraverit Imperator Iustinianus L. 2. C. de indidit. vi ustar N leg. ut misceli. tollend. VII. Dices sorte, sequatur virum , cujus oblivisci non potest; i dulces quoque sub altero Sole amplexus esse: deportatione non solavi conj rgium. Scilicet ut afflictis addenda sit afflictioi Nonne poenarum ex delicto alterius in eam, quam nulla contingit culpa, xcdundavit satis p sceleratum quoque Per ma- H re,

SEARCH

MENU NAVIGATION