Hermanni Noordkerk De matrimoniis, ob turpe facinus, quod peccatum sodomiticum vocant, iure solvendis, dissertatio

발행: 1733년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

M DE MATRIMONIIS,

Ex hoc capite , ut monere incepi, plures singulis civitatibus vocati sunt, & quia nullus fere obediret, ad perpetuum condemnati exsilium: Quaeritur autem, inque judicium deductam vidimus quaestionem , an uXor innocens jure petat, matrimonii vinculum , quo damnato olim jungebatur , dissolvi, sibique liberam alteri nubendi concedi facultatem p Et varias haec caula procul dubio tulerit 1e tentias , prout vel rigor ruris, vel criminimindignatio mentes occupatas tenet. Sed male Verum examinat, quicumque partium studici aut affectibus suis praereptus erit: nec excandescere adversus scelera, nec precibus inlacrimari, judicis dicitur, L. I9. I. I. D. de osse. praesd. Facile autem intelligis, rei cardinem in eo verti, an condemnati ex hoc edicto pro confessis ac convictis sodomiae haberi debeant, ideoque primo loco experiundum esse, hac de re quid thatuendum fuerit. Si enim turpi d licto deprehendantur obnoxii , jure merit

102쪽

IURE SOLVENDIS 8s

easdem, quae crimen sequuntur, poenas o eant. Sin vero ad omnia alia respiciat gravis sanctio , ut sceleris damnatos censeas, quos nulla serit sententia, nec jus patitur , nec

ratio.

II. Et primo intuitu vix ambigendum videbitur, quin is, quem fama publica delicti arguit, quem diri conscientia facti in fugam

se proripere coegit, ic, vocatus ut suspicionem aboleret, qui latere, eoque modo poenam evitare , quam aequo judici innocentiam probare maluit, criminis merito habeatur convictus.

Quid enim p nonne constans fama quasi publicum civitatis testimonium est i Eleganter Martialis Lib. 7. Epigr. D. Certus abest auctor, sed vox hoc nunciat omnis: Credo tibi , verum dicere, Fama, soles.

Inter argumenta , quae probandae cuique rei sussiciunt, ipse Imperator Hadrianus Consentatientem numerat famam, eaque aliquando rei,

de qua agitur, confirmari fidem, testatur L. 3. I. a. D. datesib. Nec Graecis aliam se. disse sententiam patet e celebri exemplo, quod in eadem causa, de qua nos agimus, prudens Atheniensium respublica olim praebuit. Cautum erat legibus Atticis , ne muliebria passus ad populum oraret, quin cuivis e populo integrum esset, dicam ei scribere, quam

103쪽

86 DE MATRIMONIIS,

μοιςἰ- V arunt. Hoc igitur Judicio Timarachum accusabat,Aeschines testemque criminis citabat,uni verium populum Atheniem sem, provocabat ad famam publicam: & licet facundissimus mortalium, Dcmosthenes o b IereIur , damnatus fuit Timarchus. Legem videbis explicatam, veterumque adducta testumonia , apud Meursium Ibem. Attic. Lib. I.

cap. 6. Petitum Comment. ad M. Attic. Lib. rit. 3. pug 26 l. Keckermannum Poli1. Atheniens. Lib. 2. cap. IE. num. 4. Neque sola

tamen fama est, quae delinquentes hosce incu-iath accedit culpae index, fuga. An is, qui integer vitae scelerisque purus est, sibi suisque tanti sceleris inuri notam videbit, & turpi fuga poterit delitescere ' Homini verecundo ait Calpurnius Flaccus o clamat. 3I. in hujusmodi crimine longe gravior es fama, quam pρε- . Infelix ipsa Dido , conjecturis quoque

non raro aberrans; vere tamen dixit, degeneres animos timore argui : cum e contrario

qui nihil deliquit audacem esse soleat, atque ipsi Pentheu dicere audeat,

Rector Thebarum , quid me perferre patique Indignum, coges trirum quid multist Nonne is , qui solemni more vocatus non ierit jure nostro Pro constab habetur Ita certe Imperator Carolus: quin-

104쪽

IURE SOLUENDIS. 8

quintus celebri sanctione, quae Instructio Curiae Hollandicae dicitur, artis. Iho. Constituit I ar γ dat in crimineele zaalen , of materievan excellen, de gene die tot veretoe e vanonzen Procureur Generaal gedachvaari ZaI Mn oppone van ban ende con carie van goederen, δε- de vire de ulten acbter een volgende , Zoo Zalde de illaηρ gebouden morden pro confesso Sc. Et quamvis Caroli successor Philippus horrenda lege, quae vulgo dicitur &γI Uan processieran in crimineele ZIa en artis. 17. regulam hanc non uno . modo constrinxerit, ejusque

limitationes Simoa van LeeuWen in not. ad d. art. I. recte videatur probasse s ussirmat nihilominus Clarissimus Get ad rit. D. de re quirend. vel absentiri damnand. num. 2. confise mant alii, contumaces in criminalibus etiamnum pro consessis haberi. III. Sin tamen integram causam ad juris exigamus regulas , Vereor , ut haec omnia, quae tanta Cum Ostentatione proferri solent, legitimae probationis vicem sustineant: neque juris Canonici supersit locus regulae, Probatione cessante, vindictae ratio conquiescet. cap. risiana 23. cau 3 d. quas. F. Ad famam certe quod attinet, Hugo Donelius Lib. 2s. Comment. jur. civiL cap. α aliique interpretes Hadriani verba recte explicant de casu, quo consentiens fama aliis adjuncta argumentis

siem comprobat : facere sdem, si sola sit, F 4 nullo

105쪽

q8 DE MATRIMONIIS:

nullo modo posse, ipse monet Baldus ad L. Proprietatis 4. Cod. de probatioηib. num. 3 Scilicet non adeo Deus rer O. M. aut justi in terris legum conditores aversi fuerunt a salute hominum , ut vitam , existimationem , bona ab arbitrio & aura ejus, quae tam ficti pravique tenax quam veri nuncia est,

pendere voluissent. Narrat vetus commentator Alexander in L. De minore IO. I. tor

menta 3. D. de quaestion. quendam Guillelmum de Trenno respondisse, quod lassiciat , si decem testes de fama , etiam sine causis scientiae deponant; & celeberrimos eo tempore jurisperitos consultationi, ut vocat , subscripsisse. Nae ut meliora sapiat Fabius, qui Lib. s. Institui. Orator. cap. 3. tradit, Sermonibus sine ullo auctore dispersis malignitatem saepe initium dare, credulitatem incrementum'. quod nulli non innocentissmo possit accidere raude inimicorum, falsa vulgantium. Plura idem suppeditat auctor Declamat. I 8. cap. 6.ω seqq. quae contulisse juvabat. Exemplum petunt dissentientes ex imperatoris Probi rescripto , quod Tribonianus L. f. C. de nuptiis exhibuit : sed infeliciter admodum. En verba: Si micinis vel aliis SCIENTIBUS, uxorem liberorum procreandorum causa domo

habuisti, N ex eo matrimonio flia suscepta

est et quamvis neque nuptiales tabulae , neque

ad natam sβam pertinentes factae sunt s n.

- idest

106쪽

IURE SOLUENDIS.

ideo minus veritas matrimonii , aut susceptae Iliae suam habet potestatem. Viden ut famae ne quidem mentionem faciat Caeser , sed viacinorum aliorumque exigat scientiam ' Ρulcra sane constitutio est; verum cui immorari, nunc non vacat : qui juris Quiritii notitiam habent, mentem Ρrobi perspicient facile, & recte exponit clarissimus Noodi ad tit. D. de ris. nuptiar. pag 486. Caeterum justas nuptias fama haud probari, praeter juris auctores, prudentissimus quoque docuit Tacitus Lib. I Σ. --nal. cap. inter matrimonium fama confrmatumae celebratum solemniter, Clare distinguens. Pactum, ait, inter Claudium cst Agrippinam matrimonium jam fama dam amore illicitosrmabatur 3 necdum celebrare stamnia nuptiarum audebant , nullo exemplo deductae in domum patrui fratris iliae. Eodem modo narrata oscula aviss discernit Papinius, epithalamio, quod in Stellae & Violantillae nuptias condidit, Lis. 1

Fama tace , subiit leges N Irena momordit Ille solutνs amor: consumpta es fabula vulgi

Ei NARRATA diu VIDERUNT Ucula cives.

Sed finis, quem hac dissertatione intendimus non patitur, ut vastum aequor ingrediar ;de fama , qua justae probationis modo late agam. Si quis plura videre cupit, adeat Frotarum eleganti tractatu De fama publica. E

107쪽

DE MATRIMONIIS,

verhardum De te s. para. 6. ωρὰ ι num. σο, ω seqq. p. m. 288. Mastardum Do misationis. eon c. 7lo. θ' seqq. aliosque,auctores , qui hanc sibi elegerunt provinciam. Etiam e priscis heroibus consuli poterit Bartholus ad L. IO. l. F. de quaestionibus. IV. Majoris momenti videtur iuga, quae ab omnibus Doctoribus inter probandi modos referri solet ; nec sine auctoritate. Parum enim est, quod ipse imperator Novems 3. cap. q. testetur, reum per fugam sui pene a

cusatorem existere; tutorem, qui, ne alimenta decernantur , copiam suam non secere perseverat , sententia Da s spectum reddi assirmat Ulpianus L. 7. g. 2. D. de θηρσα. tutor. curat. Nec dubitat Florentinus, hunc, qui metu accusationis mortem sibi consciv rit, &eum , qui fugerit, eodem loco habere , pro damnatis scilicet, L. 28. I. I. D. debon. liberi. Sed prudens monuit Celsus L. 17. D. de legib. Scire leges non hoc est, verba earum renere , sed vim ac potestatem. Dudum Ohservarunt eruditi , singulas hasce sanctiones, &quae similes produci solent, ad suas restringi debere species ; nec probare , quod inde elicere volunt. Idque ex ipsis practicis agnoscunt, praeter laudatum 1upra Mascardum conclus. 82I. N seqq. Vigelius ad Consitur. Criminat. Caroli V. cap. 4. quaest. I. & seqq. Remus in Nemesn Carolin. cap. as. f. 7. alii

quea

108쪽

JURE SOLUENDIS.

que. Accursiana quidem familiae verbis Iustiniani multa infert; quae & populis quibusdam, ob summam hujus sectae auctoritatem, olim placuere: sed ei, qui rerum causas dignoscere didicit. latere non potest, omnino aliam fuisse Caesaris sententiam. Recte observavit

Fernandus Vasquius Lib. s. Isustr. controvers. cap. 26. num. 3. ac ψ. Observavit ante V a

quium Bartolus ad L. Admonendi s i. D. de jurejur. multum interesse , alterius delicti suspectus aufugiat, an vero ipsa fuga pro deli-dho habeatur : & hac distinctionc omnes superare licebit dissicultates. Agitur enim de il

lo, qui judicio sisti juravit, & nihilominus au

fugit. Hunc latitando sui existere accusat

rem, nemo dubitare potest, quod jurisjurandi religio , qua sistere se promiserat, ipsa fuga

violetur , adeoque omne crimen in fuga consistat, eaque sola delinquat. Verum par ra tio erit eius causae, qua cum fuga nihiI comis mune habeat facinus p Ideone homicidium commiserit Titius, quod absit Neque alias poenas constituit Caelar , nisi in hunc casum qui conveniant: ut nempe profugus non cite tur, sed requiratur, sed ducatur; utque satis- dare debeat, licet antea ex juris dii positione ad satisdationem cogi haud potuisset , quae etiamCujacio observata sunt. Cum quoque tutoreo ipso , quod copiam sui non faciat, su 1 p ctus reddatur , merito dicitur , tua damnarisen

109쪽

ι,1 DE MATRIMONIIS,

sententia; id est, suo facto, per ipsam fugam,

qua unice peccavit, uti Glossa bene explicat, ac pluribus illustrat Radulphus Fornerius

Lib. 6. Rer. quotiae cap. I. r. Et ad rem ipsiain quod attinet, nihil interest , sententia te. gas , an absentia. licet nullum , qui quidem alicujus momenti est, deprehendere potui codicem , in quo το absentia appareat ; sed valde suspicor, interpretationis gratia margini ad linitum fuisse ; indeque a Russardo , ejusque

sequacibus , Charonda , Pacto , translatum. Eodem modo caeteras etiam dissicultates tolli posse, vel Voetius noster ad tit. D. de proba rion. sum. 7. observavit ; ideoque omnes securus transeo. Nec hisce fuissem immoratus, nisi magni viri Criacius Lib. 7. Observat. cap. αε. & Raevardus Lib. I. Consen. cap. I P. cum minus distincte loquantur, erroneae sententiae auctoritatem attulissent. Qui ratione

agunt, ad plura attendi jubent, quae forte vocatum latere cogant. Sunt homines adeo meticulosi, ut expavescant si in judicis, quantumvis aequi, venire debeant conspectum; nec innocentiae sibi proponunt defensorem , sed vel levissimae culpae severum animo concipiunt vindicem. Sunt alii , qui carcerem horrent, di hunc si cogitant, omnes sibi proponunt poenarum facies. Audi Calpurnium Declamat. 4. Video c cerem publicam , saxis ingentibus fructum ς angustis foraminibus tenuenlucis

110쪽

IURE SOLVENDI s. 93

lucis umbram recipientem. In hunc coniecti robur Tullianumque prospiciunis quotiens jacentes ferrati postis stridor excitat, exanimantur. Sonant verbera; recusantibus spurca manu carnificis ingeritur. Sedet janitor inexorabili pectore, qui matre sentesccos teneat oculos. I

luvies cor s exsuperat 1 manum catenae premunt.

Sunt denique, & novissime vidimus exempla illorum ; qui aufugiunt, nec ipsum adeo delictumi cujus metu percelluntur, satis habent compertum. Ut recte igitur ac prudenter egerint, qui & fugam , qua fugam, e probationum numero eximi jubent. U. Superest contumacia , in cujus poenam constitutum aiunt, ut contumax pro conseta habeatur: idque legibus, praecedente g. 2. alleg tis, probari; probari etiam Variarum gentium institutis, de quibus Mynsingerus Lib. 2. Obsim vat. 88. aliique monent. Scilicet longe aliter apud Romanos se habuit judiciorum ordo, aliter apud nos habet. Quiritibus in possessione libertatis constitutis, dc imperante etiam Trajano, recepti juris erat, absentem in criminibus non condemnari , quia idem scelus

existimarent, absentem damnari'. atque inauditum. vid. L. I. pr. D. de requir. vel ab eurdamn. ad quam Grotius in Flor. spars plurima collegit; quibuscum conseras, quae apud

Fornerium tLib. F. Rer. quotii cap. I. notata

reperiuntur. Studio dixi, recepti juris fuisse: scio

SEARCH

MENU NAVIGATION