Johannis Seldeni Angli Liber de nummis. In quo antiqua pecunia Romana et Graeca mensuratur pretio eius, quae nunc est in vsu. Huic accedit Bibliotheca nummaria, sive Elenchus auctorum, qui de antiquis numismatibus, Hebraeis, Graecis, Romanis; nec non

발행: 1685년

분량: 868페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

cturam sub cardine nostro gerere existimemur, prorsus cabsit in. uidia vel bo ut ieiunia indicere finitimis, vittiarnque abstemium cum libuit possimus, quum sumen ut ita dicam Occidentis arate videamur, si in uniuersum fiat aestimatio. Adde animorum alacritatem ad res omneis inceptandas, dum dexteritatem corporum impigram atque eximiam ad vicies obeundas: quibus similitatis disciplina constantiam addidisset nihil esset utique quod in nobis ab exteris requireretur, nam nostris quidem satisfacere nullo Hodo possumus, ut antea dictum est, qui nos in ordinem nuper Barbarorum coegisse dicuntur, nec disciplinas nobis politi- 'cas, nec prudentiam concedentes. Equidem proborum hominum esse non puto, ingenitam simplicitatem in Francis improbare, quae in latebris mentis insidias condere non didicit. Atqui nisi Genius Francici diadematis inde ab incremento sceptrorum ita serme semper tulisset, ut oculis & auribus alienis uti, decus esse regium crederetur, sicque saepe fierent imperii magni potentes, semisses,quincunces atque trientes, ut fortuna tulit,homines, qui imperandi vetandique impotentes esse in actu rerum deprehenduntur: qua sumus rerum omnium instrusti commoditate, . Persici quodammodo regni nunc instar obtineremus. Cui enim tandem prouinciae itidem datum est, omnia ut pacis bellique subsidia, & sua,& quod dicitur in numerato habereti Ita nO- his copiae nostrae equestres stato perpetuoque stipendio descriptae, in turmasque centenarias quinquagenariasque centuriata, non dico praesto sunt, si ad delectum edictumque citenturio, sed etiam in procinctu, dc arrectae ad bellicum exaudiendum: ex quibus centurias habemus cum ad praesidia regni omni in par- 'te collocatas, tum vero ad incerta casuum stationes agenteis, in i quascunque partes incubuerit tumultus,protinus coituras .Quod iu dc alias quoque succenturiari oporteat, abunde est iuuentutis ad sacramentum paratae, imperiaque manentis. Propter has aliasque prouinciae prastantias, Francia ab externis inter mimas prouinciarum libentissime & visitur Sc habitatur: quippe visen. dam eam singularis praeterea hospitalitas facite incolendam auatem, omnium rerum inpetendarum exteris commoditas. Sed

di si milite externo accersitoque uti libeat, pecunia large superest

472쪽

PARTIBUS EIUS LIB. IV. 37

& annona, vii de a late copias,& autorare perenni stipendio pos. simus quanquam per holce annos infeliciter id experiri statuimus, ut fere omnia agi praepostere coepta sunt fatali dementia, siqui- ae...isis dem eo errore quem Graeci Xenomaniam appellant,id est nimium S inconsultum externorum studium, luculenta clades illata rusticam plebem assiixit. Cernere erat & nostrum it externum militem plebeculae penu saginatum,ultro etiam temulentum illudere quasi uictis : quum interim miselli,5c egentes Sc sicci, aliis superialias collationibus in desidis stipendia militis omnia corradere atque eo amplius corrogare cogerentur, & quod sine gemitu meminisse nemo potest interdum nexum inire, ut est formula exigendi tributi, si pignora capi nequeant. Sed sic est visun L. diri temporis interregibus , quibus ipsis placere patrium nihil potest, quique ante pedes positos transilientes, in Colchos nobis aut Basternas petendos viros putant; ob quod eos non dubie biennii epinicia manent, ab iis cui opinor) decantanda, qui eorum olim actui supererunt. Sed enim co miram vim numinis sic libitum est prouidentiae quae res & vires mortalium temperat, omniaque a se facta pro potestate moderatur: cuius rei raritionem inire mortales non nisi consusam aut ambiguam po sunt ut tantae rerum nostrarum competentiae consilium perim ' .

de publicum non suppeteret: ne si bonis in rebus Franciae & c pioiis , bonam quoque mentem reipub. circumspectamque dedisset, finitimos ibitasse Gallia longissime summoueret. Priuatim antem nostros consilio S solertia defici ego certe non censeo, ac ne eos quidem ipsos qui in medium consulere nobis existimari volunt, ut quos in augenda re priuata & strenue di λ- Ierier operam nauare videamus. Hinc illi subiti penates imaginum nouarum , luminibus nunc ossicientes antiquissimae ciniusque domus di generosissimae. Scilicet hic est ille orbis sat rum stitorumque prouidentiae, quo genus humanum de digito& nutu dei vertitur : in quo emergenteis alias in solem familias, alias sidenteis in tenebras videmus, inuicem inter se sursum deorsumque impellentes ec summouentes: quae vicissitudo facit ut alternis floreant exolescantque interiturae tandem stirpes tumvriuatae, tum principes. . Verum hoc ridiculum, quod qui ad

473쪽

centesimum se nepotem animi destinatione propagant, illustrem sibi famam in omne aeuum pollicentes, saepe intra primos nepotes stirpitus exolescunt : & tam friuola spe homines, certam & diuinitus oblatam atque expositam mutabunt aeternitatem t Caeterum quidnam in causa esse dicemus quamobrem qui suis commodis suorumque consulere bene ac feliciter norunt, iidem rebus ipsi publicis prospicere non perinde videantur 3 Nempoquod aulicis institutis cauetur, ne quid e republica esse videatur aut principis, quod non idem cessurum in rem priuatam paucorumque manifesto intelligatur : nec rursus aliquid publice turpe, quod priuatim aut honorificum esse possit. aut luculenter compendiosum. Non item viceversa, quicquid publice aut honestum aut utile sit, id ut ad singulos quoque eorum pertinere videatur. Nihil enim moribus huius aetatis publicum praeter aerem di pluuiam censetur, caetera non tam publica esse, quam exposita existimantur, in eorum utique praedam cessura, iqui anteuertere verecundis S probis, ac praeripere possint. Sic . aulica vigilantibus strenuisque opitulari iura serunt, virtutisque praemia concedere improbe saepenumero procaciterque occupanti. Proinde nulli iam in Gallia publica commoda domum su. Iam auertisse fraudi fuisse Breque existimatur, aut noxam publice, quanta sit illa cunque,nocuisse, qui quidem ipse, eiusue amici in lidras damni dati, unciolis decidere singulis non gravetur, &ea sit solertia, ut uti soro norit. Quo fit ut tam maxime se- te actui summo praepositorum diuitiae circumfluant, quam maxime vires opesque publicae & priuatorum facultates exhauriuntur : sicut in aegris corporibus lien & venter pellacia duo membra, tum maxime redundare dicuntur, quum caetera exucta desectaque videntur. Quod siquando nonnulli, ut trudines di-' stentae, caput in sorptu popularis sanguinis visi sunt reliquisse, Ionso iam interuallo rediturum id exemplum non timetur, praesertim quando quod olim capitale censebatur, nunc impulsis legibus atque amictis, non tam criminosum ipsum, quam contumeliosum esse caepit. Contumeliosum l imo vero ingeniosum inter istos beatos ec sortunatos, atque etiam palmarium, utpote latet quos nihil ignominiosius egenti innocentia aut ridicul sius

474쪽

PARTIBUS EIUS LIB. IV. 43s

sitis esse credatur. Simul enim hominum fidem atque existi

mationem cum re & censu concidere arbitrantur. Iam vero

quum hoc semper habuit Gallia, ut bona sua interdum ipsan seiret, interdum stire nollet, tum vero illa praegrauat indignitas, ct optimum quemque enecat si id effari fas est , quod nequit

non expectorari, ut eo verbo utar quod amplissima familia domini beati & copiosi , atriensium paucorum regitur arbitratu equi accepti expensique paginas luculentas habentes in potesta te, in rem priuatam iuxta atque publicam versa, publicae rei expensare licenter impuneque videntur, necessitudini & obsequius ratiose ea tribuentes , quae virtuti ossiciosae & industriae debebantur ; unde factum est ut ad summum dedecus res nostrae paucis annis non semel deuenerint. Quid enim per deum rerum nostrarum olim fortunatorem , quid inquam non modo

iniquius, sed etiam ad speciem maiestatis huius regni indignius ac foedius esse potest, quam quod inertes quidam homines, atque ab omni actu memorabili seriati, in Prytaneo cui ita dicam exuberante saginantur cum suis clientelis, tanquam de republica aut principe meriti praeclarissime ' Quid perniciosius, quam quod ii nunc demensum unicuique pro potestate statuunt , qui meritos ab immeritis , dignos ad indignis, lectores seruos a mediastinis, non magis internoscere didicerunt, quam aliterarum nescii doctos ab imperitis 3 Qui etiam si id facere

quoquo modo nouerint, tamen frugi bonae homines, aut aliquo artificio commendabiles, nunquam aut nequitia praeditis aut verberonibus seruis censeant praeserendos, quorum quidem Opera non in rebus dominicis, sed peculiaribus, arbitratu suo uti possint. Ita dominicum ipsum nomen tantarum indignitatum inuidiae obiiciunt. Omnia enim imperasse dominus dictitatur, quae paucis dispensatorum commoda fiant, vel utcunque complacita. Horum praecipue interest id quod quidam nuper a-muxisse dicuntur a solertes & cordatos in Francia non esse, ut qui hac via gras tibus ad peculium augendum ultra modum

seriailem, fastigiumque priuatum . perinde conniventiam non Possent patientiamque accommodare. Verum enim ex hoc

iam instituto eo ventum est, ut quam optime quisque dereζu-

475쪽

blica meritus est, tam pessime plerumque de eo principes me. reantur. Quippe aliter fieri non potest, quum huiusmodi administri non modo dispensationibus , sed etiam admismonibus in praetorio praesint. Quod si pauci interdum ad aulae penetralia non exoratis istis admissionalibus euasere, virives doctrina praediti di solertia, vel grauitate 5c probitate la dabiles di eximii, dicere ausim, vel maioribus eos fatis eousque euasisse, ve quod aeque rarum est benigno aliquo sidere imsinuatos, vi maioris ingenii fortunam sibi finxisse. Ex ea fere

nota vidimus Petrum Cothardum summae curiae Lutetianae prii cane stari 'cipem,&Guidonem a Rupe sorti Cancellarium Franciae. Legum

tutorem, morum ordinumque censorem, ac togatorum verti.

cem, hoc nomine significamus, quem si pleniore ec feliciore nimine Nomophylacem appellare possemus, si aures hodie hane vocem non respuerent. Horum autem duorum potimimum , ideo meminisse me iuuat, quod eorum nominibus appellandisruum in memoria feliciorum temporum acquiescere mihi .vbeor, inanique praeteritorum meditatione recreari, tum vero assentationi sc gratiae nihil dedisse dicar: utpote qui nee ab ipsis iam mortuis, nec ab eorum sequacibus, qui ferme iam nulli sunt gratiam inire sperem. Quos autem vivos colebamus, omnique. obseruantia dignos esse censebamus, Vtinam memoriae perpetuae vel nunc vel in posterum consecrare possemus, viros quidem illos diuersissimis ingeniis aeque de literis ferme literatisque meritos. Ille miro lepore studiosos exosculans, nostros Scexternos benigne adiuvabat, festiuus, facetus, beneficus, comitate, iucunditate,& morum facilitate nulli hominum secundus: ut uno verbo absoluam, praesidium subsidiumque omnium qui Mineruae sacramento dixisse profiterentur; nam ec ipse miro lepore inter ingeniosos literatosque praeditus erat. Hunc illi asuersam per diametrum genituram habuisse diceres, ut Democrito Heraclitum ex aduerso stetisse produnt, sed sub vultuosa illa fi cie, di prope dixerim truculenta, summa omnia latebant etiam ad humanitatem pertinentia. Nihil autem amplius in eo cognouimus quum omnia essent amplissima quam quod aequabilem animi pr*stantiam in aula imperiosa, versabili atque m

476쪽

ros a seruauit ad extremum, non ut in eo trucem animum, auci,

vitae infensum este diceres, sed citra ignauiam circumspectunta, sc generose cautum, tempori ita cedentem, ut consertis quod aiunt i manibus integritatem retentaret. mo temperamento in loco sane lubrico, non sine optimatum plausu stetit, qui mire increbuit eo de medio sublato : posteritatiis enim dissimilitudine desiiderium eius in dies magis ac magis sensimus. Hic adhuc unus numeros omneis implesse gerendi iam summi magias ratus existimatur. Fuit ingenio summo, doctrina ut intecta prudentes praestantissima. memoria longe aequalium tenacissima, animo sibi semper instanti, voluptatum vel nescius, vel con. temptor. In illa celebritate ac strepitu aulico hominem apud sese dixisses semper esse. Reprehensus fuit a mustiis ne ab omni eum culpa videar vindicasse) quod dicerenx eum ad remis paulo auidiorem ut seculo adhuc verecundiore suist e, tum irae praecipiti non satis temperas e, S nihilo secius omnes probum afuisse eum virum non negant, ii quidem certe qui a vero non aberrant priuata simultate perciti. Equidem ut iram in eo praecipitem expertus sum, qui cum eo saepe negocium habui in munere publico, ita contendere ausim, omnium iracundorum ma-

laticam ipsum minime habuisse iracundiam. Fuit enim huiusmodi, ut mira animi aequitate verba propemodum iurgiosa re- dirascentium ferret, duntaxat liberaliora, etiam si in re praesenti re serre admodum videretur. Videlicet vir ingenui ec Catoniani spiritus, nemini fraudi esse voluit generose libertatem in quenquam usurpasse, eorum quidem certe, quos male sibi conscios non esse intelligebat; alioquin vero suis negat nemini unquam homini mores undique absolutos suilla ρ Atque haud stio an laudi id overti debeat, virum natura biliosum, it irae in.

temperantem, nunquam tamen irae ad vindictam usque obsecutum fuisse. Eidem quum comitas in seueritate tristioris naturae culpa defuit, omnium tamen quos quisquam hodie meminit, gratiosus ic suffragator veracissime suit. Neque enim, ut shodierni homines, aut sumos venditare solebat, aut saepius appellari de pollicitatione aut promista serebat. Nec ut veteratores aulici dc nexiloqui solent, ancipites postillatores&suspen- Κ c

477쪽

442 G. BV D. DE ASSE ΕΤ sos ambitu Iustrali tenebat & enecabat. Semel suragium

um aut spondebat aut negabat, fronte ut tristi, ita minime au lica Si fallaci. Opitulator non modo benignus tempore imp tiosissimo, sed etiam strenuus di pervicax: tanta animi acrimo, ni a & solertia, ut nullum sere moribus commendatum, tuendum susceperit, quem non Sc pertulerit ad finem destinatum. Hie ut ita dicam Corculus in summa talis imit, ut quum mnaneis flexus aulicos occasionesque memoria teneret, minime a

tamen aulicus esse voluerit & versipellis: eorum dissimili mus, rimos quos hodie hoc nomine versari decimo quoque verbo atqu rs ut obsolescere in ore vulgi non pudet, homines perstitiae frontis, imo planos improbissimos, quos imposturam factitare ore iuuat renidenti, eosque petitores frustrari lc ludere, quos ablicae versutiae rudimentum non posuisse sentiunt. Alios ex Chrestologorum natione nouimus mellito & medicato sermone assicientes animos flagitantium, ut gaudio persusos ab eis discedere sa-pe videas, & spe bona lactatos & gestienties, sed post intellectam tandem ludificationem, diras iisdem imprecanteis, quibus quidam obaudientes co improbum sermonem, fortunari sese obitant. En artes 5c disciplinas quas aulica philosophia prostetur et quibus praediti iam nonnulli domesticis pridem institutis clarissimi, nunc aduerso rumore inter aulicos agunt, etiam

si se suosque secundis numinibus aulicis euasisse gratulantu Qui autem eius academiae decretis iam perimbuti sumant, eos ad frugem aliquam bonam ciuilis di aequabilis vitae redire perquam rarum est. Huiuscemodi autem apud nos aulicastri degentes in oppidis vocitantur a populo, quo verbo tam Aristi'. Iidi, ab peos quam Ephecticos veluti philosophos Scepticosque signin-mis sen- cant: illos salutigeros, & verborum comitate morigeros, ii νρr m Rege cunctatores ec haesitatores appellitantes, nulli vel amicitiae ipsos 2--ἡ- unquam addictos, quin statim cum sortuna tran i. . ., ire parati sint. Sic enim homines Tolidae, vel tiles ad omnem

mutarisn. aulicam auram animos aiunt sapientum esse debete. Quo fit δέ ntur ut municipes inuicem admonentes, vulgo eos in cornu scenumr ditatent, ut inquit Poeta lepidissimus. At Guido ne in Iri' id, isti quidem conuentu dissimulator luisse dictus est quod quili

478쪽

summouens, ut tum opinio fuit constans. Cuius utinam sublurnitas non etiam luminibus posteritatis obstruxisse videatu Eam enim socinam summi honoris inchoaverat, cuius praestriaptis qui succederet,propiusue accederet, nemo adhuc repertus est: Vt Veneris quondam Coae tabulam iisdem lineamentis quir absolueret, Apellis saccestar nusquam potuit inueniri. Etenim qui ei proximus fuit, sextus aut septimus magis quam secundus ei tuit. Mortuus autem est virtutis commendatione sera cognitus, quum tristitia S seueritate popularis esse coepis et . Quare illi ex aduerso ac succeshri contigit; neque enim ipse

ut Phidiae signum quod aiunt statim aspectus Sc probatus

est, sed primore aduentu nec plausibilis nec gratipsus, decedens tandem omnibus non iniquis desiderium sui non modicum, teliquit: maiusque olim fortasse in dies id futurum est. Alater contra magna hominum expectatione exceptus, praesumptaque ex praeterito opinione gratus , ineundo etiam magistratu vibrans ac coruscans extitit, sed illico a sese desciscens, evanido splendore etiam cessit in prioris gloriam. Quippe ut inclusa in funda annuli bratteola sulgentem suapte vi carbunculum flagrantiorem reddit : sic succe re prouinciae longe inferiore atque obscuriore subiecto, decestaris illustris gloria intentius resplendescit: quo maiore contentione animi adnitendum erit iis qui in posterum eum honorem gesturi sunt. Heroicae ei in virtutis exuuias gestare, non cuiusuis est capitis, etiam primae notae. Sad sunt qui a sortuna quouis modo sublati, cum in digitos aisurrexerunt, suam ipsi stupide mirantur magnitudine utinam autem illi Herculi Theseus aliquis me vivo suboriatur, qui monstra Reip. ab eius obitu enata, praestantissimae virtutis eius amulatione tollat. Eius mors publice haud dubie acerba. mihi priuatim quoque luctuosa, omnibus iis incomi dissima fuit, qui honestarum rerum studio fortunam sibi facturi videabantur. Quod genus hominum quum maxime placitu: um in aula speraretur, frigere statim ubique eo mortuo coepit. Si-ouidem tantvim momentum supremih in i cibus esse iam n . Kkk 1 tum

dem ipsi verti a quoquam vitio insat alioquin ingenii ci d

inae S seueritatis maiestate maiores aequalesque longissinae

479쪽

tum est, ut quam in partem mores eius vergant qui eum honorem gerit, eiuscemodi bona ex parte primarios ordines sortiramur. Nam quum in eius sodalitio & comitatu velut semin rium antistitum it magistratuum habere Francia iam coeperit, ni vi ea in officina politos vel viros vel homines venerari quoi re quaque iniuria cogamur. Quare si diutius illi viro ex sinu ut ita dicam probae beneficentiae edito inter vivos esse superstitesque licuisset, ic literatos utique viros, di de meliora nota in scenam producios aulicam ciuilemque vidissemus. Hoc enim nemo Vnquam a bonorum causa, quos quidem comperisset ες explorasset, aut firmus aut animosus stetit, quanquam sibi quidem ipse certe di gloriae satis, studiosis & pudentibus qui productore 3c commentatore ad tyrocinium indigent, parum, periinquam, parum vixit, ipse vero reipublicae paululum ; tam salubris enim fideris occasu, saeua mox orta tempestas, turbinibus rapidis res Gallicas in omneis coeli plagas diuentilare coepit: qui qui duorum hominum spiritibus immodicis excitati, quum eo--r φη - quoque obitu consopiti esse viderentur, ingenti stupore limminum extiterunt inauditae calamitates et quibus quum par nemo iam in aula superesset, Gallia tum primum animos despondete visa est , retuso etiam illo mucrone ineundi strenue certaminis, genti peculiari , id est primore Martis impetu, quo maxime valere nostri existimantur. Simul rei summae gubernacula

Iaurea partim excussa, partim emarcescente, omnium ordinum

ore rediisse ad triarios dictitabantur. Verum ille a Rupe sorti. saustum cognomen sortitus, eum semper animum circa hone-- statis studiosos, modestiaeque tenaces praestitit etiam si remit- tere frontem atque supercilium ne iis quidem ipsis videreturio vi eius obitus diem atrum & funestum semper habere debeant. Qui autem eius institutis insistere noluerunt, iam inde eo vivo virtuti eius insensi, huiusmodi fuerunt, partim ut priuatis studiis summi rerum actus fastigium inclinasse, magistratuumque censuram ut ita dicam delumbasse videantur ripartim ud , ex suo contubernio literatos & doctos exegisse iudicari debeant, eorumque affines, ambitionis assentationisque nescios:& sie quoque viri improbi delectuseiuscemodi hominum is

480쪽

delectari sese dicere consueuerunt, ut omnia ferme viri qm lici' diuersissima aftionibus suis animique sententiae prolo quuntur, impudentia quorundam tam putida,ut aures desecatae, harumque rerum insolentes, haurire haec mendacia sine nausea quadam stomachosae indignationis nequeant. Nihil autem

indignius, quam quod sic quoque fallere sperant ipsi nos, intra

pomo ria dc natos Sinstitutos. O stultam diridiculam opinionem, si qtudem ita putant: impudentem & capitalem sermonem, si non putant. Sed illudete proterve atque improbe eorum gaudent conniventiae, quibuscum colloquuntur ae quum interim ne tantulum quidem ipsi commouere se in illo regni agtheatro extra numeros possint aut probitatis aut honestatis,quia motu, ιι aut risu statim acrium spectatorum, aut aduerso murmure eκ- 'ἔρνη cipiantur omnium cuneorum, usqueadeo qui suspici se supra alios volunt, ves agentes ipsi vel loquentes latere nosme queunt. ad Nonne quae in adytis aulae, quasique intra scenam ac polivetums,icti erant aguntur, quae illic numina, quibusque sacris victimisque colantur, solenne est nobis anniuersariis ludis velut ex proscenio audire satyricisque actibus ita in rem praesentem perduci, ac firmducto velo opertanea sacra introspicere permitteremur 3 Qui

igitur fieti id posse dicamus 3 Nempe quod Aius ille ut ita dicam Locutius arcanum nihil esse sinit eorum quae in aula geruntur,aguntur,aut summussim dicuntur. Quod enim ad uniuersos pertinet, id palam quoque vult & facit omnibus ordinibus esse. Sed beatum illud diuersorium, illi tantum qui intus sunt, rimis perlucere nesciunt. Proh superi immortales num quisquam sodali it contubernali vel etiam familiae notior esse

Potest, quam omnes eorum mores oc habitus, omnes status,flexus, affectiones, motus corporis animique, omnes Vultuum

species & aspestuum, omnibus nobis notae sunt istorum, quis se dc nos & omneis pulchre latere putant Τ Quanta igitur cautione, quam circumspecte, quam religiose in silo se actu gerere, vel alieno inferre debent, qui acribus oculis theatri amplissimi sese circum Pici sentiunt 3 1ed quis eos hoc sentire credat, quibus in re sibi gerenda satagentibus omnibusque sensibus Occupat , consulere famae non vacat ' Atqui si oculis cuneorum

SEARCH

MENU NAVIGATION