장음표시 사용
111쪽
Sergius in editionem II Donati p. IS 3 P: item Quirites dicit
numero tantum plurali. sed legimus apud Horatium hunc Quiritem. vetus nominativuς hic Quiris. idem Horatius 'quis te redonavit Quiritem dis patriis ' cuius nominativus prit hic Quirites, ut dicit Petronius Pompeius in commento artis Donati p. IHIL: nemo dicit hie Quirites' sed 'hi Quirites' licet legerimus hoc. legite in Petronio et invenietis de nominativo singulari hoc factum. et ait Petronius 'hic Quirites' numero singulari
grammaticus de generibus nominum p. 79 Havptii: laetum generis neutri et pluraliter freta, ut Petronius 'laeta Nereidum'
Hieronymus in epistula ad Demetriadem CXXX I9 p. 995 Va Llarsii: cincinnatulos pueros et calamistratos et peregrini muris olentes pelliculas, de quibus illud Arbitri est non bene olet qui bene semper olet' quaSi quasdam pestes et venena pudicitiae virgo devitet XXV Fulgentius mythologicon II9 p. 80 de Prometheo: quamvis Nicagoras ... primum illum formasse idolum reserat, et quod vulturi iecur praebeat, livoris quasi pingat imaginem. unde et Petronius Arbiter ait qui vultur iecor ultimum pererrat et pectus trahit intimasque si bras, non est quem lepidi vocant poetae sed cordis mala, livor atque luxus'
sic contra rerum naturae munera nota corvus maturis frugibus ova resert.
sic format lingua fetum cum protulit ursa, et piscis nullo iunctus amore parit. 5 sic Phoebea chelys vinclo resoluta parentis Dissilirco by Corale
112쪽
Lucinae tepidis naribus ora soVet. sic sine concubitu textis apis excita ceris servet et audaci milite castra replet.
non uno contenta Valet natura tenore,10 sed permutatas gaudet habere vices
primus in orbe deos fecit timor, ardua caelo fulmina cum caderent discussaque moenia flammis atque ictus flagraret Athos. mox Phoebus ad orius lustrata roiectus humo, lunaeque senectus 5 et reparatus honos, hinc signa effusa per orbem et permutatis disiunctus mensibus annus, proiectum vitium thinet atque error iussit inanis agricolas primos Cereri dare messis honores, palmitibus plenis Bacchum vincire, Palemque 10 pastorum gaudere manu. natat obrutus omnis Neptunus demersus aqua, Pallasque tabernas vindicat: et voti reus et qui vendidit orbem, iam sibi quisque deos avido certamine fingit
nam citius staminas mortales ore tenebunt quam secreta tegant. quidquid dimittis in aula, effluit et subitis rumoribus oppida pulsat. nec satis est vulgasse silem: simulatius exit 5 proditionis opus famamque onerare laborat. Sic commissa verens avidus reserare ministerfodit humum regisque latentes prodidit aures; excepit nam terra sonos calamique loquentes invenere Midam, qualem narraverat index
saliunt nos oculi, vagique Sensus oppres Sa ratione mentiuntur.
nam turris, prope quae quadrata surgit, detritis procul anguli S rotatur.5 Hyblaeum refugit satur liquorem, et naris casiam frequenter odit. hoc illo magis aut minus placere non posset, nisi lite destinata pugnarent dubio tenore sensuS
113쪽
somnia, quae mentes ludunt volitantibus umbris, non delubra deum nec ab aethere numina mittunt, sed sibi quisque lacit. nam cum prostrata sopore urguet membra quies et mens sine pondere ludit
5 quidquid luce fuit, tenebris agit. oppida belloqui quatit et lianimis miserandas eruit urbes, tela videt versasque acies et funera regum atque exundantes prosuso sanguine campos. qui causas orare solent, legesque sorumque 10 et pavidi cernunt inclusum corte tribunal. condit avarus opes delassumque invenit aurum. venator saltus canibus quatit. eripit undis aut premit eversam periturus navita puppem. scribit amatori meretrix. dat adultera munus. 15 et canis in somnis leporis vestigia latrati in noctis spatium miserorum vulnera durant
non est sorma satis, nec quae vult bella videri, debet vulgari more placere sibi. dicta, sales, lusus, Sermonis gratia, risus vincunt naturae candidioris opuS.5 condit enim sormam, qiiicquid consumitur artis, et nisi velle subest, gratia tota perit
non satis est quod nos mergis, furiosa iuventus, transversosque rapit fama sepulta probris 'anne etiam famuli cognata saece sepulti in testa mersas luxuriantur opes 5 vilis servus habet regni bona, cellaque capti deridet Vestam Romuleamque casam. iccirco virtus medio iacet obruta caeno, nequitiae classes candida vela ferunt
nolo ego semper idem capiti suffundere costum nec toto stomachum conciliare mero. taurus amat gramen mulata carpere valle, et fera mutatis sustinet ora cibis. Diuitiam by Cooste
114쪽
5 ipsa dies ideo nos grato perluit haustu, quod permutatis hora recurrit equis XXXIIII uxor legitimus debet quasi census amari:
nec censum vellem semper amare meum
XXXV inveniat quod quisque velit. non omnibus unum PSt quod placet. hic spinas colligit, ille rosas XXXVI
nam nihil est quod non mortalibus adserat usum: rebus in adversis, quae iacuere, iuvant. sic rate demersa lalvum deponderat aurum, remorum levitas naufraga membra vehit. 5 cum sonuere tubae, iugulo stat divite ferrum, barbara contem tu proelia pannus habet
linque tuas sedes alienaque litora quaere, o iuvenis: maior rerum tibi nascitur ordo. De succumbe malis. te noverit ultimus Ister, te Boreas gelidus securaque regna Canopi, b quique renascentem Phoebum cernuntque iacentem: maior in externas Ithacus descendat arenaS
iam nunc ardentes autumnus Degerat umbras, atque hiemem tepidis spectabat Phoebus habenis: iam platanus iactare comas, iam coeperat uvas adnumerare suas desecto palmite vitis: 5 ante oculos Stabat quicquid promiserat annus
sic et membra solent auras includere venis, quae penitus mersae, cum rursus abire laborant, verberibus rimantur iter. nec desinit ante frigidus adstrictis qui regnat in ossibus horror, . 5 quam tepidus laxo manavit corpore Sudor Diuili do by Corale
115쪽
haec ait et tremulo deduxit vertice canos consecuitque genas, Oculis nec defuit imber. sed qualis rapitur per valles improbus amnis, cum gelidae periere nives et languidus auster 5 non patitur glaciem reSoluta vivere terra, gurgite sic pleno lacies manavit, et alto insonuit gemitu turbatum murmure pectuS
Indica purpureo genuit me littore tellus, candidus accenso qua redit orbe dies. hic ego divinos inter generatus honores mutavi Latio barbara verba Sono. 5 iam dimitte tuos, Paean o Delphice, cycnos: dignior haec vox est quae tua templa colat
naufragus eiecta nudus rate quaerit eodem percussum telo, cui sua sata legat. grandine qui segetes et totum perdidit annum, in simili desset tristia sata sinu. 5 sunera conciliant miseros, orbique parentes coniungunt gemitus, et facit hora pares. nos quoque confusis seriemus sidera verbis, et fama est iunctas sortius ire preces
aurea mala milii, dulcis mea Marcia, mittis, mittis et hirsutae munera castaneae. omnia grata putem, sed si magis ipsa venires, ornares donum, pulchra puella, tuum. 5 tu licet adportes stringentia mala palatum, tristia mandenti est melleus ore Sapor. at si dissimulas multum mihi cara venire, Oscula cum pomis mitte: vorabo lubens
si Phoebi soror es, mando tibi, Delia, causam scilicet ut fratri, quae peto, verba seras: marmore si quando struxi tibi, Delphice, templum
116쪽
et levibus calamis candida verba dedi, 5 nunc si nos audis atque es divinus, Apollo, dic mihi, qui nummos non habet, unde petat '
omnia quae miseras p0SSunt finire querellas, in promptu voluit candidus esse deus. vile Olus et duris haerentia mora rubolis pugnantis stomachi composuere samem. 5 flumine vicino stultus silit, effugit euro cum calidus tepido consonat igne rogus. lex armata sedet circum fera limina nuptae nil motuit licito lasa puella toro. quod satiare potest, dives natura ministi at, 10 quod docet infrenis gloria, sine caret
militis in galea nidum fecere columbae: adparet, Marti quam sit amica Venus
Iudaeus licet et porcinum numen adoret et caeli summas advocet auriculas, ni tamen et serro succiderit inguinis oram, et nisi nudatum solverit arte caput, 5 exemptus populo Graiam migrabit ad urbem et non ieiuna sabbata lege premet una est nobilitas argumentumque coloris ingenui, timidas non habuisse manus
lecto compositus vix prima silentia noctis carpebam et somno lumina victa dabam, cum me Sae VUS Amor prensum sursumque capillis excitat et lacerum pervigilare iubet. 5 tu famulus meus' inquit fames cum mille puellas, Solus, io solus, dure, iacere potes 'exsilio et pedibus nudis tunicaque soluta omne iter impedio, nullum iter expedio. nunc propero, nunc ire piget, rursumque redire Dissiligod by Cooste
117쪽
PΕΤRDNII 10 poenitet, et pudor est stare via inedia. ecce tacent voces hominum strepitus lue viarum et volucrum cantus turbaque sida canum: solus ego ex cunctis paveo Somnumque torumque et sequor imperium, magne Cupido, tuum
sit nox illa diu nobis dilecta, Nealce, quae te prima meo pectore composuit: sit torus et lecti genius secretaque longa,
queis tenera in nostrum veneris arbitrium. 5 ergo age duremus, quamvis adoleverit aetas, utamurque annis quos mora parva tenet. sas et iura sinunt veteres extendere amores fac cito quod coeptum est, non cito desinere L.
parvula securo tegitur mihi culmine sedes. dant rami cerasos, dant mala rubentia silvae, uvaque plena mero secunda pendet ab ulmo, Palladiumque nemus pingui se vertice frangit. 5 iam qua diductos potat levis area fontes, Corrcium mihi surgit olus malvaeque supinae et non sollicitos missura papavera Somnos. praeterea sive alitibus contexere fraudem seu magis imbelles libuit circumdare cer os, 10 aut tereti lino pavidum subducere piScem, hos tantum novere dolos mea Sordida rura. i nunc et vitae sugientis tempora vendedivitibus cenis. me si manet exitus, idem hic, precor, inveniar consumptaque tempora p0scar
o litus vita mihi dulcius, o mare: felix cui licet ad terras ire subinde meas. o formosa dies: hoc quondam rure solebam Naidas armata sollicitare manu. 5 hic sontis lacus est, illic sinus egerit algaS. hic statio est tacitis victa cupidinibus. illic alternis depugnat pontus et aer, bic rivo tenui pervia ridet humus. Diuiti oste
118쪽
PRAGMENTA illic divisas complorat navita puppeS, 10 hic pastor miti perluit amne pecus.
illic immanes mors obvia solvit hiatus, hic gaudet curva falce recisa Ceres. illic inter aquas urit sitis arida fauces, hie dat periuro basia multa viro. 15 naviget et fluctus lasset mendicus Vlixes, in terris vivet candida Penelope. pervixi, neque enim fortuna malignior umquam
eripiet nobis quod prior hora deditIII. qui non vult properare mori nec cogere sata mollia praecipiti rumpere fila manu,
hactenus iratum mare noverit: ecce resuso gurgite securos adluit unda pedes. 5 ecce inter virides iactatur mitulus algas, et rauco trahitur lubrica concha sinu.
ecce recurrentes qua versat fluctus arenas,
discolor adtrita calculus exit humo . haec quisquis calcare potest, in litore tuto 10 ludat et hoc solum iudicet esse mare
Petroni carmen divino pondere currit, quo iuvenum mores arguit atque Senum.
quare ille praesa gaudet lasciva puella, at quoque delicias frigida sentit anus. 5 nam rhter diri scripsitque Neronis amictu arbiter, arbitrio dictus et ipse suo.