Satirarum reliquiae Adiectus est liber Priaperorum

발행: 1862년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

sor convertebat huc illuc obnoxiam ratem, et quod omnibus procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator videreti itaque hercules postquam manifesta ε convaluit, Lichas trepidans ad me supinas porrigit manus et 'tu' inquit Encolpi, succurre periclitantibus, id est vestem illam divinam sistrumque redde navigio. persidem, mi Serere, quemadmodum quidem soles.' et illum quidem vociferantem in mare ventus excussit, repetitumque infesto gurgite procella circumegit atque hausit. Τryphaenam autem prope iam . . . si delissimi rapuerunt servi, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissimae morti

applicitus cum clamore ne vi et ' hoc' inquam 'a diis meruimus,

ut nos sola morte coniungerent' sed non crudelis fortuna concedit. ecce iam ratem suctus evertet, ecce iam amplexus amantium iratum

dividet mare. igitur, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum licet, et ultimum hoc gaudium satis properantibus rape.' haec ut ego dixi, Giton vestem deposuit, meaque tunica contectus exeruit ad osculum caputi et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrunque Zona circumvenienti praecinxit et 'si nihil aliud, certe diutius' inquit iunctos nos mare seret, vel si voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam fluctibus, imprudens

arena componet ' patior ego vinculum extremum, et veluti lecto su nebri aptatus expecto mortem iam non molestam . peragit interim tempestas mandata satorum omnesque reliquias navis expugnat. non arbor erat relicta, non gubernacula, non sun is aut reinu S, Sed

quasi rudis atque insecta materies ibat cum fluctibus

procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad praedam rapiendam. deinde ut aliquos viderunt, qui suas opes defenderent, mutaverunt crudelitatem in auxilium

115 audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri quasi cupientis exire beluae gemitum. persecuti igitur sonum invenimus Eumolpum sedentem membranaeque ingenti versus ingerentem mirati ergo, quod illi vacaret in vicinia mortis poema facere, extrahimus clamantem iubemusque bonam habere mentem. at ille interpellatus excanduit et sinite me' inquit sententiam explere; laborat carmen in fine'. inicio ego phrenetico manum iubeoque Gitona accedere et in terram trahere poetam mugientem Dissilires by Cooste

82쪽

hoc opere tandem elaborato casam piscatoriam subimus maerentes, cibisque naufragio corruptis utcunque curati tristissimam exegimus noctem. postero die, cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, reliente video corpus humanum circumactum levi vortice ad litus deforri. substiti ergo tristis coepique umentibus oculis maris fidem inspicere et 'hunc forsitan' proclamo sin aliqua parte terrarum secura expectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius, aut fratrem utiquo reliquit aliquem, cui proficiscens osculum dedit. haec sunt consilia mortalium, haec Vota magnarum Cogitationum. en homo quemadmodum natat.' adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inviolatum os fluctus convertit in terram, agnovique terribilem paulo ante et implacabilem Licham pedibus meis paene subiectum. non tenui igitur diutius lacrimas, immo percussi semel iterumque manibus pectus et 'ubi nunc est' inquam 'iracundia tua, ubi impotentia tua nempe piscibus beluisque expositus es, et qui paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus habes. ite nunc mortales, et magnis cogitationibus pectora implete. ite cauti, et opes fraudibus captas per milist annos disponite. nempe hic proxima luce patrimonii sui

rationes inspexit, nempe diem etiam, quo venturus esset in patriam, animo suo finxit. dii deaeque. quam longe a destinatione sua iacet. sed non sola mortalibus maria hanc fidem praestant. illum bellantem arma decipiunt, illum diis vola reddentem penatium suorum ruina sepelit, ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit. cibus avidum strangulavit, abstinentem frugalitas. si bene calculum ponas, ubique naufragium est . at enim fluctibus obruto non contingit sepultura. tanquam intersit, periturum corpus quae ratio consumat, ignis an fluctus an mora. quicquid feceris, omnia haec eodem ventura sunt. serae tamen corpus lacerabunt. tanquam melius ignis accipiat; immo hanc poenam gravissimam credimus, ubi servis irascimur. quae ergo dementia est, omnia sacere, ne

quid de nobis relinquat sepultura Τ'

et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus adolebat. Eumolpus autem dum epigramma mortuo facit, oculos ad arcessendos sensus longius mittit

hoc peracto libenter officio destinatum carpimus iter ac mo- 116 mento temporis in montem sudantes conscendimus, ex quo haud procul impositum arci sublimi oppidum cernimus. nec quod esSet sciebamus errantes, donec a villico quodam Crotona esse cognovi-

83쪽

PEΤRONII mus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae primam. cum iistindo diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum, quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis

frequentibus opes, 'O mi' inquit hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite. Sin autem urbanioris notae homines sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis. in hac enim urbe non litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas sancti lue mores laudibus ad fructum perveniunt. Sed quoscunque homines in hac urbe videritis, scitote in duas partes esse divisos. nam aut captantur aut captant. in hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas, non ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. qui vero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos

honores perveniunt, id est soli militares, soli sortissimi atque etiam innocentos habentur. adibitis' inquit 'oppidum tanquam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi cadavera, quae lacerantur, aut corvi, qui lacerant'

117 prudontior Eumolpus convertit ad novitatem rei mentem genusque divinationis sibi non displicere confessus est. iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille 'utinam quidem' inquit sufficeret largior scaena. id est vestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem. non mehercules poenam istam disserrem, sed continuo vos ad magnas opes ducerem. atquin promitto, quicquid exigeret, dummodo placeret, vestis rapinae comes, et quicquid Lycurgi villa grassantibus praebuisset. nam nummos in praesentem usum deum matrem pro fide sua reddituram' quid ergo' inquit Eumolpus 'cessamus mimum componere lacite ergo me dominum, si negotiatio placet.' nemo ausus est artem damnare nihil auserentem. itaque ut duraret intpr omnes tutum mendacium, in verba Eumolpi sacramentum iuravimus: uri, vinciri, verberari ferroque necari, et quicquid aliud Eumolpus iussisset. tanquam legitimi gladiatores domino corpora animasque religiosissime addicimus. post poractum sacramentum serviliter scii dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de civitate Sua mi Serrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie caussam lacrimarum cerneret. accessisSehuic tristitiae proximum naufragium, quo amplius vicies sestertium amiserit. nec illum iactura moveri, sed destitutum ministerio non

84쪽

agnoscere dignitatena sua iii. praeterea habere in Africa trecenties sestertium landis nominibusque depositum . nam familiam quidem tam magnam per agros Numidiae esse sparsam, ut ii ossit vel Carthaginem capere. secundum hanc sormulam imperamus Eumolpo, ut plurimum tussiat, ut sit modo solutioris ... stomachi ciboSque omnes palam damnet. loquatur aurum et argentum landosque mendaces et perpetuam terrarum sterilitatem. sedeat praeterea quotidie ad rationes tabulasque testamenti omnibus mensibus renovet. et ne quid scaenae deesset, quotienscunque aliquem no Strum vocare tentasset, alium pro alio vocaret, ut facile appareret dominum etiam eorum meminisse, qui praesentes non essent.

his ita ordinatis, 'quod bene seliciter lup eveniret' precati deos

viam ingredimur. sed neque Giton sub insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detrectator ministerii, posita frequentius sarcina maledicebat properansibus affirmabatque, Se aut j roiecturum Sarcinas aut cum onere fugiturum. 'quid vos' inquit iumentum me putatis esse aut lapidariam navem' hominis operas locavi, non caballi. nec minus liber Sum quam vos, etiam Si pauperem pater me reliquit'. nec contentus maledictis tollebat subinde altius pedem et strepitu obscoeno simul atque odore viam implebat. ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur

'multos nimirum linquit Eumolpus, ol iuvenes carmen decepit. 118nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse. sic sorensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tamquam ad portum feliciorem refugerunt, credentes lacilius poema extrui posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam. ceterum neque generosior spiritus vanitatem amat, neque concipere aut edere partum mens potest nisi ingenti numine litterarum inundata. refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et Sumendae voces a plebe summotae, ut fiat 'odi

prosanum Vulgus et arceo'. praeterea curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, Sed intsexto versibus colore niteant. Homerus testis et lyrici Romanusque Virgilius et Horatii curiosa selicitas. ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare. ecce belli civilis ingens opus quisquis attigerit, nisi plenus Iitteris, sub onere labetur. non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormpntum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis

85쪽

PETROMIsub testibus fides: tamquam si placet hic impetus, etiam si nondum

recepit ultimam manum

119 orbem iam totum victor Romanus habebat,

qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque.

nec Satiatus erat. gravidis laeta pulsa carinis iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra 5 si qua foret tellus, quae lalvum mitteret aurum, hostis erat, satisque in tristia bella paratis quaerebantur opes . non vulgo nota placebant gaudia, non usu plebeio trita voluptas. aes Ephyreiacum laudabat miles in unda; 10 quaesitus tellure nitor certaverat ostro; hinc Numidae accusant, illinc nova vellera Seres, atque Arabum populus sua despoliaverat arva. ecce aliae clades et laesae vulnera pacis. quaeritur in silvis auro fera, et ultimus Hammon 15 Afrorum excutitur, ne desit belua dente ad mortes pretiosa; sames premit advena classes, tigris et aurata gradiens vectatur in aula, ut bibat humanum populo plaudente cruorem. heu, pudet ellari perituraque prodere sata,

20 Persarum ritu male pubescentibus annis subripuere viros exectaque viscera ferro in venerem Degere; atque ut suga nobilis aevi circumscripta mora properantes differat annos, quaerit se natura nec invenit. Omnibus ergo 25 scorta placent fractique enervi corpore gressus et laxi crines et tot nova nomina vestis, quaeque virum quaerunt. ecce Afris eruta terris citrea mensa, greges servorum ostrumque renidens ponitur ac maculis imitatur vilibus aurum 30 quae sensum trahat. hoc sterile ac male nobile lignum turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis praemia correptis miles vagus resurit armis. ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore merSUS

ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis 35 eruta litoribus vendunt conchylia cenas, ut renovent per damna famem . iam Phasidos unda orbata est avibus, mutoque in litore tantum solae desertis adspirant frondibus aurae. nec minor in campo furor est, emptique Quirites

86쪽

SATIRAE

ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt. venalis populuS, venalis curia patrum. est lavor in pretio. senilius quoque libera virtus

exciderat, sparsisque opibus conversa poteStas, ipsa lite maiestas auro corrupta iacebat.

pellitur a populo victus Cato; tristior ille est, qui vicit, lascesque pudet rapuisse Catoni. namque hoc dedecoris populo morumque ruinalnon laomo pulsus erat, sed in uno victa potestas Romanumque decus. quare iam perdita Roma ipsa sui merces erat et sine vindice praeda. praeterea gemino deprensam gurgite plebem laenoris inluvies ususque exederat aeris. nulla est certa domuS, nullum sine pignore corpus, sed veluti tabes tacitis concepta medullis intra membra surens curis latrantibus errat arma placent miseris, detritaque commoda luxu vulneribus reparantur. inops audacia tuta est

hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem quae poterant artes sana ratione movere,

ni suror et bellum ferroque excita libido

tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes armorum strue diversa feralis Enyo. Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus, Iulius ingratam perfudit sanguine Romam, et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra divisit cineres. hos gloria reddit honores. est locus exciso penitus demersus hiatu Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva, Cocyti perfusus aqua; nam spiritus, extra qui surit, est usus funesto spargitur aestu. non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent serali circum tumulata cupre8Su. has inter sedes Ditis pator extulit ora bustorum flammis et cana sparsa savilla, ac tali voluerem Fortunam voce Iacessit: rem1m humanarum divinarumque potestas, Fors, cui nulla placet nimium secura potestas, quae nova semper amas et mox possessa relinquis 40 45505560

87쪽

121 100

105 110115120

PETRONII

ecquid Romano gentis te pondere victam, nec posse ulterius perituram extollere molem ipsa suas vires odit Romana iuventus et quas struxit opes, male sustinet. aspice late luxuriam spoliorum et censum in damna furentem. aedificant auro sedesque ad sidera mittunt, expelluntur aquae saxis, mare nascitur arvi S, et permutata rerum statione rebellantien μtiam mea regna petunt. perfossa dehiscit molibus insanis tellus, iam montibus haustis antra gemunt, et dum vanos lapis invenit usus, inferni manes caelum sperare latentur. quare age, Fors, muta pacatum in proelia vultum Romanosque cie ac nostris da funera regnis. iam pridem nullo perfundimus ora Cruore,

nec mea Tisiphone sitientes perluit artus, ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus extulit in lucem nutritas sanguine frugesIhaec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram conatus rupto tellurem solvit hiatu. tunc Fortuna levi defudit pectore voces: 'o genitor, cui Locrii penetralia parent, si modo vera mihi fas est impune prosari, vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas. omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi muneribusque meis irascor. destruet istas idem, qui posuit, moles deus. est mihi cordi

quippe cremare viros et sanguine pascere luxum. cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae. iam Dagor armorum trepidantes personat Bures. et Libyae cerno tua, Nile, gementia claustra Actiacos quo sinus et Apollinis arma timentes.

pande, age, terrarum sitientia regna tuarumatitue animas accerse novas. vix navita Porthmeus sufficiet simulacra virum traducere cum ha classe opus est. tuqua ingenti satiare ruina,

pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande: ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.'vix dum finierat, cum fulgure rupta coru8co intremuit nubes elisosque abscidit ignes.

88쪽

SATIRAE

subsedit pater umbrarum, gremioque reducto telluris pavitans fraternos palluit ictus. 125 continuo clades hominum venturaque damna auspiciis patuere deum; namque ore cruento deformis Τitan vultum caligine texit: civiles acies iam tum spirare putares. parte alia plenos extinxit Cynthia vultus 130 et lucem sceleri subduxit. rupta tonabant verticibus lapsis montis iuga, nec vaga passim numina per notas ibant morientia ripas. armorum strepitu caelum furit et tuha Martem sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna voratur 135 ignibus insolitis et in aethera sulmina mitti Lecce inter tumulos atque Ossa carentia bustis umbrarum lacies diro stridore minantur. lax stellis comitata novis incendia ducit sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre. 140 haec ostenta brevi solvit deus. exsuit omnes quippe moras Caesar, vindictaeque actus amore Gallica proiecit, civilia sustulit arma. Alpibus aeriis, ubi Graio nomine pulsae descendunt rupes et se patiuntur adiri. 145 est locus Herculeis aris sacer: hunc nive dura claudit hiems canoque ad sidera vertice tollit caelum illinc cecidisse putea: non solis adulti mansuescit radiis, non verni temporis aura, sed glacie concreta rigens hiemisque pruinis 150 totum serre potest umeris minitantibus orbem. haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto Optavitque locum. summo de vertice montis Hesperiae Gimpos lato prospexit et ambas intentans cum voce manus ad sidera dixit: 155' Iuppitor omnipotens, et tu, Saturnia Tellus armis laeta meis olimque onerata triumphis, testor, ad has acies invitum accersere Martem, invitas me ferre manus. sed vulnere cogor, pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tinguo, 160 dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes Alpibus excludo, vincendo certior exul. sanguine Germano sexagintaqus triumphis eSSe nocens coepi. quamquam quos gloria terret,

aut qui sunt qui bella vetent' mercedibus emptae

89쪽

ac viles operae, quorum est mea Roma noverca. at reor, haud impune, nec hanc sine vindice dextram vinciet ignavus. victores ite furentes, ite mei eo mites, et causam dicite ferro. 170 namque omnis unum crimen vocat, omnibus una impendet clades. reddenda est gratia vobis, non solus Vici. quare, quia poena tropaei Simminet et sordes meruit victoria nostra, iudice Fortuna cadat alea. sumite bellum 175 et temptate manus . certe mea causa peracta est: inter tot sortes armatus nescio vinci

haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales

omina laeta dedit pepulitque meatibus auras. nec non horrendi nemoris de parte sinistra 180 insolitae voces flamma sonuere sequenti. ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe crevit et aurato praecinxit fulgure vultus.123 fortior ominibus movit Mavortia signa Caesar et insolitos gressu prior occupat ausus.185 prima quidem glacies et cana vincta ruina non pugnavit humus mitique horrore quievit. sed postquam turmae nimbos Dogere ligatos et pavidus quadrupes undarum vincula rupit, incaluere nives. mox sumina montibus altis 190 undabant modo nata, sed haec quoque - iussa putares stabant, et vincta fluctus stupuere ruina, et paulo ante lues iam concidenda iacebat. tum vero male sida prius vestigia lusit decepitque pedes; pariter turmaeque virique 195 armaque congesta strue deplorata iacebant. ecce etiam rigido concussae stamine nubes exonerabantur, nec rupto turbine venti derant aut tumida confractum grandine caelum. ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant 200 et concreta gelu ponti velut unda ruebat. victa erat ingenti tellus nive victaque caeli sidera, victa suis haerentia flumina ripis; nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam horrida securis frangebat gressibus arva, 205 qualis Caucasea decurrens arduus arce

Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore cum se verticibus magni demisit 0lympi

90쪽

SATIRAE

et periturorum disiecit tela Gigantum. dum Caesar tumidas iratus deprimit arces, interea volucer motis conterrita pinnis Fama volat summique petit iuga celsa Palati atque hoc Romano tonitru serit omnia signa: iam classes nultare mari totasque per Alpes

servere Germano perfusas Sanguine turmas. arma, cruor, caedes, incendia totaque bella ante oculos volitant. ergo pulsata tumultu pectora perque duas Scinduntur territa causas.

huic fuga per terras, illi magis unda probatur et patria pontus iam tutior. est magis arma qui temptare velit fatisque iubentibus uti. quantum quisque timet, tantum fugit. ocior ipse hos inter motus populus, miserabile visu, quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe.

gaudet Roma fuga, debellatique Quirites

rumoris Sonitu maerentia tecta relinquunt.

ille manu pavida natos tenet, ille penates occultat gremio deploratumque relinquit limen et absentem votis interficit hostem sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant, grandaevosque patres onerisque ignara iuventus. id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum

hic vehit imprudens praedamque in proelia ducit.

ac velut ex alto cum magnus inhorruit austeret pulsas evertit aquas, non arma mini StriS,

non regumen prodest, ligat alter pondera pinus, alter tuta sinu tranquillaque litora quaerit: hic dat vela fugae fortunaeque omnia credit. quid tam parva queror gemino cum consule Magnus, ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem Iuppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus et veneratus erat summissa Bosporos unda, pro pudor, imperii deserto nomine sugit, ut Fortuna levis Magni quoque terga videret. ergo tanta lues divom quoque numina vicit, consensitque fugae caeli timor. ecce per orbem mitis turba deum terras exosa furentis deserit atque hominum damnatum avertitur agmen. Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos 2102lb220225230235 240

245 1 24

SEARCH

MENU NAVIGATION