Satirarum reliquiae Adiectus est liber Priaperorum

발행: 1862년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

PETRONII ter purgare. Servio ego imperio granaque sordidissimis putaminibus vestita curiosa manu segrego. at illa inertiam meam accusans improba tollit dentibusque solliculos pariter spoliat atque tu terram veluti muscarum imagines despuit

mirabar equidem paupertatis ingenium singularumque rerum quasdam artes: non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, nec iam calcato radiabat marmore terra muneribus delusa suis. sed crate saligna impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae

5 pocula quae facili vilis rota linxerat astu. hinc molli stillae lacus et de caudice lento vimineae lances maculataque testa Lyaeo. at paries circa palea satiatus inani fortuitoque luto clavos numerabat agrestis 10 et viridi iunco gracilis pendebat harundo. praeterea quae sum o suspensa tigillo conservabat opes humilis casa, mitia sorba inter odoratas pendebant texta coronas et thymbrae veteres et passis uva racemis 15 qualis in Actaea quondam suit hospita terra, digna sacris Hecate, quam Musa loquentibus annis Baccineas veteres mirando tradidit aevo

36 dum illa camis etiam paululum delibat

et dum coaequale natalium suorum sinciput in camarium surca reponit, Dacta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super laculum mitti L frangitur ergo cervix cucumulae ignemque modo convalescentem restinguit vexat cubitum ipsa stipite ardenti faciemque totam excitato cinerelaecludit. consurrexi equidem turbatus anumque non sine risu erexistatimque, ne res aliqua sacrificium moraretur, ad reficiendum ignem in viciniam cucurrit itaque ad casae ostiolum processicum ecce tres anseres sacri qui, ut puto, medio die solebant ab anu diaria exigere, impetum in me faciunt laedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem, atque alius tunicam meam lacerat, alius Vincula calciamentorum resolvit ac trahit; unus Duilirso by Go rate

102쪽

SAURAE

etiam, dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu. oblitus itaque nugarum pedem mensulae extorsicoepique pugnacissimum animal armata elidere manu. nec satiatus desunctorio ictu, morte me anseris vindicavi: tales Herculea Stymphalidas arte eoactas ad caelum fugisse reor, peneque fluentes Harpyias, cum Phineo maduere veneno sallaces epulae. tremuit perterritus aether planctibus insolitis, confusaque regia caeli 5

iam reliqui revolutam passimque per totum effusam pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque thaci vindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto diluo. deinde convitium verens abeundi formavi consilium, collectoque cultu meo ire extra casam coepi. necdum superaveram cellulae limen, cum animadverto Oenoui eam cum testo ignis pleno venientem. reduxi igitur gradum proieetaque veste, tanquam expectarem morantem, in aditu steti. collocavit illa ignem cassis arundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare eoepit moram,

quod amica se non dimisisset nisi tribus potionibus e lis siccatis. quid porro tu' inquit 'me absente secisti, aut ubi est laba Τ' ego, qui putaveram me rem laude etiam dignam secisse, ordine illi totum

proelium exposui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensationem anserem obtuli. quem anus ut vidit, tam magnum aeque clamorem sustulit, ut putares iterum anseres limen intrasse. consusus

itaque et novitate lacinoris attonitus quaerebam, quid excanduisset, aut quare anseris potius uam mei misereretur. at illa complosis l37manthus scelerate' inquit etiam loqueris' nescis quam magnum sagitium admiseris: occidisti Priapi delicias, anserem omnibus matronis acceptissimum. itaque ne te putes nihil egisse, si magistratus hoc scierint, ibis in crucem. polluisti sanguine domicilium meum ante hunc diem inviolatum, secistique ut me, quisquis voluerit inimicus, sacerdotio pellat'

rogo' inquam ' noli clamare: ego tibi pro ansere struthocamelum reddam)

dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque satum complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere occiso sciscitata caussam tristitiae et ipsa stere vehementius coepit meique misereri, tanquam patrem meum, non publicum an-

103쪽

90 PETRONII

Serem, occidissem. itaque taedio fatigatus rogo' inquam expiaromanus pretio licet. . . si vos provocassem, etiam si homicidium fecissem. ecce duos aureos pono, unde possitis et duos anseres emere.' quos ut vidit 0enothea, signosce' inquit 'adolescens, sollicita sum tua caussa. amoris est hoc argumentum, non malignitatis. itaque dabimus operam, ne quis hoc sciat. tu modo deos roga, ut illi facto tuo ignoscant.' quisquis habet nummos, secura naviget aura sortunamque suo temperet arbitatio. uxorem ducat Danaen, ipsumque licebit Acrisium iubeat credere quod Danaen. 5 carmina componat, declamet, concrepet omnes et peragat causas sitque Catone prior. iurisconsultus 'paret, non paret' habeto atque esto quicquid Servius et Labeo. multa loquor: quod vis, nummis praesentibus opta, 10 et veniet. clausum possidet arca Iovem.

infra manus meas camellam vini posuit, et cum digitos pariter extensos i orris apioque lustrasset, avellanas nuces cum precatione mersit in vinum, et sive in summum redierant, sive Subsederant, ex hoc coniecturam ducebat. nec me fallebat inanes scilicet ac sine medulla ventosas nuces in summo humore consistere, graves autem et plenas integro fructu ad ima deseri i

recluso pectore extraxit sartissimum iecur et inde mihi sutura praedixit. immo, ne quod vestigium sceleris superesset, totum anserem laceratum verubus confixit epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit volabant inter haec potiones meracae.138 prosert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano meo hoc crudelissima anus spargit subinde humore semina mea

nasturcii succum cum abrotono miscet perfusisque inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere

104쪽

SATIRA E

aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent, eandem viam tentant et per aliquot vicos secutae fugientem' prende. larem' clamant. evasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis

Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel cum periculo capitis persequi destinat'

quid huie sormae aut Ariadne habuit aut Leda simile quid contra hanc Helene, quid Venus posset ipse Paris, dearum libidinantium iudex, si hanc in comparatione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas. saltem si permitteretur osculum capere, si illud caeleste ac divinum pectus amplecti: sorsitan rediret hoc corpus ad vires et resipiscerent partes veneficio, credo, sopitae. nec me contumeliae lassant: quod Verberatus sum, nescio; quod eiectus sum, lusum puto. modo redire in gratiam liceat

torum frequenti tractatione vexavi amoris mei quasi quandam 139 imaginem

' non solum me numen et implacabile fatum persequitur. prius Inachia Tirynthius ira exagitatus onus caeli tulit, ante profanam Iunonem Pelias sensit, tulit inscius arma Laomedon, gemini satiavit numinis iram 5 Telephus et regnum Neptuni pavit Vlixes. me quoque per terras, per cani Nereos aequor Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi'

quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me quaesisset. nemo' inquit 'hodie. sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuam intravit, cumque diu mecum esset locuta et me acce sito sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque serviles poenas, si laesus in querella perseverasset'

nondum querellam finieram, cum Chr7sis intervenit amplexuque effusissimo me invasit et teneo te' inquit 'qualem speraveram: tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam sinies hunc ignem, nisi sanguine extinxeris'

unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi dominum ira-Diuiti so by Corale

105쪽

PETRONII tissimum esse affirmavit, quod biduo iam ollicio defuissem. recte

ergo me facturum, si excusationem aliquam idoneam praeparassem. vix enim posse fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret

l40 matrona inter primas honesta. Philomela nomine, quae multas saepe hereditates ossicio aetatis extorserat, tum anus et noris extincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc Successionem artem Suam perseverabat extendere. ea ergo ad Eumolpum venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique . . . credere se et vota sua. illum esse Solum in toto orbe terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset. ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut illum loquμntem audirent, quae sola posset hereditas iuvenibus dari. nec aliterfecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda. Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non distulit puellam invitare ad pigiciaca sacra. sed et podagricum Seesse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere. itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet supra commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavi- monto manibus dominum lumbis suis commovereti ille lente parebat imperio puellaeque artisicium pari motu remunerabat cum ergo res ad essectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur Coraca, ut spissaret osticium. sic inter mercennarium amicamque positus senex veluti oscillatione ludebat. hoc semel iterumque ingenti risu, etiam suo, Eumolpus secerat. itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi tentaturus, an pateretur iniuriam. nec se reiciebat a blandi sis doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit

dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum. Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi, quod manus irata praeciderat, ut Scias me gratiosiorem esse qi Iam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.' haec locutus sustuli tunicam Eumolpoque me totum approbavi. at ille primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum benescia tractat

Socrates, deorum hominumque ..., gloriari solebat, quod

106쪽

nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris concilio oculos suos crediderat. adeo nihil est commodiusquam Sena per cum sapientia loqui.' omnia' inquam ista vera sunt; nec ulli enim celerius homines incidere debent in malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. unde plani autem, unde levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere saccellos pro hamis in turbam mitterent' si ut muta animalia cibo inescantur, sic homines non caperentur nisi spei aliquid morderent'

ex Africa navis, ut promiseras, cum pecunia tua et familia 141 non venit. captatores iam exhausti liberalitatem imminuerunt. itaque aut salior, aut fortuna communis coepit redire ad poenitentiam tuam

omnes qui in testamento meo legata habent praeter libertos meos, hac conditione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint'

apud quasdam gentes scimus adhuc legem Servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam laciant peiorem. his ammoneo amicOS meos, ne recusent quae iubeo, sed quibus animis devoverint Spiritum meum, eisdem etiam corpus consumant'

excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque miserorum ΦGorgias paratus erat exsequi.

de stomachi tui recusatione non habeo quod timeam. Sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. operi modo oculos, et singo te non humana viscera sed centies sestertium comesse. accedit huc, quod aliqua inveniemus blandimenta, quibus Saporem mutemus. neque enim ulla caro per se placet, sed arte quadam corrumpitur et stomacho couciliatur averso. quod si exemplis quoque vis probari consilium, Saguntini oppressi ab Hannibale humanas edere carnes, nec hereditatem expectabant. Petelini idem secerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant, nisi tantum ne esurirent. cum esset Numantia a Scipione capta, inventae sunt matres quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora'

107쪽

94 PETRONII ISemius ad Vergili Ieri. IIIII: auri sacra lam est sacra id est execrabilis. tractus est autem sermo ex more Gallorum . nam Massilienses quotiens pestilentia laborabant, unus se ex pauperibus os- serebat alendus anno integro publicis sumptibus et purioribus cibis. hic postea ornatus verbenis et vestibus sacris circumducebatur per totam civitatem cum execrationi lius, ut in ipsum reciderent mala totius civitatis, et sic praecipitabatur. hoc autem in Petronio lectum est

Sernius ad Vergili aen. XIII59 de feminino nominum in TOR eaeeuntium genere praecipiens: si autem a verbo non venerint, communia sunt. nam similiter masculina et seminina in TOR exeunt, ut hic et haec senator, hic et haec balneator, licet Petronius usurpaverit ' balneatricem' dicens

Iero ad Horati epod. V 48: Canidia rodens pollicemi habitum et motus Canidiae expressit larentis. Petronius ut monstraret su-rentem, pollice' ait 'usque ad periculum roso'

IIII

Sidonius hollinaris earminis XXIII:145 quid vos eloquii canam Latini, Arpinas, Patavine, Mantuane'

108쪽

FRAGMENTA

155 et te Massiliensium per hortos sacri stipitis, Arbiter, colonum Hellespontiaco parem Priapo

VPriseianus institutionum VIIII6 p. 381 et XI 29 p. 567 H.

inter mempla quibus deponentium verborum participia praeteriti temporis passivam signifleationem habere declarat: Petronius 'animam nostro amplexam pectore'

Fulgentius mythologieon I p. 23 Munckeri: nescis . . . qu3nium satyram matronae formident. licet mulierum verbialibus undis et causidici cedant nec grammatici muttiant, rhetor taceat et clamorem praeco compescat, sola est quae modum imponit iurentibus, licet Petroniana subet Albutia VII. Fulgentius mythologicon III 8 p. I24 ubi me um myrrhae valde fervidum esse diaeu:-unde et Petronius Arbiter ad libidinis concitamentum m Trrhinum se poculum bibisse refert

Igentius in eaepositione Vitassianae contineritiae p. IIθ s: Tricerberi autem sabulam iam superius exposuimus in modum iurgii forensisque litigii positam. unde et Petronius in Euscion ait 'Cerberus forensis erat eausidicus 'VIIII

Fulgentius in eaepositione sermonum antiquorum p. 565 Memeeri: serculum dicitur missus carnium. unde et Petronius Arbiter ait postquam serculum allatum est' X Fulgentius in eaepositione sermonum antiquorum p. citas: valgia vero sunt labellorum obtortiones in subsannatione lactae. sicut et Petronius ait 'obtorto valgiter labello' XI. Fulgentius in eaepositione sermonum antiquorum p. 5θ6: alucinare dicitur vana somniari, tractum ab alucitis quos nos conopas Dissiligod by Cooste

109쪽

PETRO dicimus. sicut et Petronius Arbiter ait ' nam contubernalem alucitae molestabant' XIl. Igentius in eaepositione sermonum antiquorum p. J67: manubies dicuntur ornamenta regum. unde et Petronius Arbiter ait' tot regum manubies penes lagitiuum repertae' XIII Fulgentius in eaepositione sermonum antiquorum p. 567: aumatium dicitur locus secretus publicus, sicut in theatris aut in circo. unde et Petronius Arbiter ait in aumatium memet ipsum conieci'

XIIII

Isidorus originum V 26, 7: dolus est mentis calliditas ab eo quod deludat: aliud enim agit, aliud simulat. Petronius aliter existimat dicens 'quid est, iudices, dolus' nimirum ubi aliquid factum est quod legi dolet. habetis dolum: accipite nunc malum

glassarium S. Dionysii: petaurus genus ludi. Petronius 'petauroque iubente modo superior'. DA MEI.

Petronius 'satis constaret eos nisi inclinatos non solere transire cryptam Neapolitanam' eae s lassario S. Dionysii. DA MEL

XVII

in alio glossario: Suppes suppumpis, hoc est supinis pedibus. Petron. Tullia, media vel regia. Petronius. PITHOEUS XVIII Imbrosius Calvinus in dictionario in voce Cosmus tibi Martialis nereum ep. XI 8, 9 quod Cosmi redolent alabastra focique deorum' perseripsit et a Cosmo nobili unguentario unguenta Co miana dicta esse addidit: Petronius asser nobis, inquit, alabastrum Cosmiani'

110쪽

FRAGMENTA

Terentianus Maurus de metris: Horatium videmus Versus ienoris huius nusquam locasse iuges, at Arbiter disertus 2490 libris suis frequentat. agnoscere haec potestis, cantare quae Solemus: Memphitides puellae sacris deum paratae. 2495 tinctus colore noctis manu puer loquaci'

Terentianus Maurus de metris: mmc divisio, quam loquemur, edet 2850 metrum quo memorant Anacreonta dulces composuisse cantilenas. hoc Petronius invenitur USUS, Musis cum lyricum refert eundem con Sonantia verba cantitasse, 2855 et plures alii. sed iste versus quali compositus tome sit, edam. iuverunt segetes meum laborem .

iuverunt' caput est id hexametri 2861 quod restat ' segetes meum laborem', tale est ceu triplici vides ut ortu Τriviae rotetur ignis volucrique Phoebus axe 286b rapidum pererret orbem'

Diomedes in arte III p. 518 K: et illud hinc est comma quod Arbiter fecit tale

anus recocta vino

trementibus labellis'

Petronii satirae T

SEARCH

MENU NAVIGATION