Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

haec mea prosciscatur oratio, id redigam vobis in memoriam quod saepe legistis, Auditores, eo tempore , quo nostrae Fundator saliuis obitus sui diem appetere prouidebat,specie triumphantis , frequentissimo populorum concursu, innumerabili turba cum oleis , palmisque praeeunte, omnibus ciuitatis ordinibus circa plaudentibus, acclamantibus uniueuis, pulcherrimo denique comitatu Hieroselymam ingredi voluisse . . Cum enim de illius aduentu renunciatum ciuibus esset, urbis egressi portis, obuiam procedunt,eumque triummantis habitu spectabilem inaudito ,

tanta laetitia , tantaque Dueneratione institerunt excipere, ut hunc demum esse declarare viderentiir,quem suae ipsbrum salutis auctorem praeistentis ante temporibus,expectarant. Longius equidem oratione proueherer, si innumerabilem peregrinorum turbam, ciuium frequentiam, prinuatorum agmina, principum virorum concursus

uellem hoc loco diligentissime percensere, cum in plenissima populis urbe gens ad spectaculum

effusa propemodum comprimeretur . Dies erat clarissima, atque ad tantum ducendum trium phum accommodata; set iusto calore, hyemis immoderationem fregerat ; aer etiam purissimus M tantam celebritatem ornandam uniuersam scivitatem inuitarat. Omnes itaque,vijs utrinque ιpectatorum ordinibus obvallatis , admirabili

quadam animi si spensione, atque cupidit te

432쪽

Oratio XXVII. ε 3

triumphantem praestolabantur. Cum ecce tibi puerorum incredibilis multitudo , palmarum , olearumque ramis instructa frondentibus, nouum, inauditumque paeana decantans caeteris praeire coepit, qui pompam illam erant ex o dine sequuturi. Explicata est multiplex illa gentium series plaudente plebe, exultante populo , summis denique , medijs, infimisque acci mantibus, Apostolis , illis Ecclesiae Senatoribus, agmen claudentibus. Neque vero in tanta pom-Pa, tantaque laetitia terra ipsa ornatu caruit, &gloria sua : cum illam floribus alii, alij variarum arborum ramusculis, ac sol ijs obtegerent; alij vero suis ipfbrum vestibus operirent. His igitur ossiciis quid aliud sequutos suisie creditis eos Hieroselymae ciues, nili, ut sua illa animi laetitia , & publica gratulatione demonstratenteum esse rerum dominum , quem excipiebant, Cum diuinum hominem , ac plane Deum ; eum de toto terrarum orbe triumphare. Scitum est enim non id modo fuisse in more perantiquo positum apud Hebraeos , ut certis quibusdaῆα sacris, ac festis diebus ad Deum parentem optimum venerandum ex animo , gestarent manibus myrti ramusculos, mali Persici virgulas,summa Palmarum , & quemadmodum ipsa sacrarum literarum monumenta testantur , etiam Thyrsos , hoc est, tela, tortili, vel p-apino , vel hedera conuestita ; verum etiam ut eadem significatione

433쪽

ratione laetitiae victoribus e portis occurrerent, - ω exciperent intra moenia triumphantes. Id

videlicet habeo confirmare de summo illo co-isiarum ductore, ac Principe Simone quem post debellatam, acceptamque in deditionem

Vrbem , cum palmarum ramis, cum cymbalis citharisque persenantibus triumphantem summa gloria ciues, summaque gratulatione suscepe- flarunt. Id de Alexandro Macedonum Rege i δ*iem ubi cum magnis copijs, fortissimorum Hvirorum comitatu , exercitisque sorti sitimo pI pinquare Hieroselymitani cognouerunt, Deum per Sacerdotes consultiisse diduntur, atque abi eo moniti sitisse, ut sertis tantiim, ac Iamis vi- rentibus urbem coronarent, Regique Alexandro gratulabundi, atque acclamantes occurrerent. Id de Marco Agrippa Cai Imperatoriar auo : qui cum Hiero lymam venisset, ac mu tis templum donarijs, pulcherrimisqtie muneribus exornasset, in digrestit cum ramis palma rum a populo incredibili omnium laetitia , ciuitate propemodum ipsa suis excita sedibus est doduetus. Quid vero lignisitabant aliud rami, coronaeque, quibus ornati Syriae, Ciliciaequei incolae Holoferriem illium sertissimum Ducem , Assyliaeqtie potentissimum Imperatorem exce- petunt, nisi victori se dare manus, eumque n Regno, ac ditione iam tradita suo iudicio, acivolimtate collocate Quin hunc eundem deo

434쪽

Oratio XXVII . IF

deo morem ab ijs quoque celebratum , qui a Iudaeorum religione , atque institutis alioqui vehementer absorrebant. Tradit quippe vetullissimus auctor, Pompeium , cum Neapolim.

ingrederetur , a ciuibus fronde coronatis , &serto salutatum esse , in eumque. coronas, alcfores ab occurrentibus fuisse coniectos . Nec, alio sane tradunt honoris genere cohonestatum Athenas intras e Demetrium, cum ex Leucade, Corcyraque victor renei teretur: non alio in x Capitolium ascendisse triumphantem Germ Dycum : cui poeta nolbilis ita pompUa,atque acclamationes adornat. ibis manibus circumplaudere mora Vnaeique iactato flore tegente vias . Neque vero multa necesis est dicere de ve- .

stibiis illis, quas ad publicam demonstrandam

laetitiam, atque obtemperationis studium praesesci cndum tota humo ante praetereuntem explicabant : cum hunc honorem euellententi 1 visio , S eum qui Deo deberetur, aperte de- monitiet antiquorum omnium, tum GraecOEum , tum vero etiam Romanorum notillima consuetudo . Iunoni, enim signum , cum in spompis circumferretur, eo Icuerentiae genere

solitum excipi scriptores longe clarissimi tradiadere , ut quacumque incederet, gentes obuiam estusae, depositis in terram vestibus, viam illi perample iter cent, S simulacium conseris

435쪽

sima populi frequentia prosequerentur. Plinteria vero , hoc est , dies Palladi secros ita coluisse legimus Athenienses, ut pauimenta, viasque pulcherrimis tegerent vestibus, qua nimirum sciebant ex veteri consuetudine transituram esse sublimi suspensam ferculo Deam . Id videlicet etiam Hebraei sequuti sunt , cum Christo Seruatori potentissimo gratulabundi obuiam occurrerunt , cum ei vias depositis humo pallijs contexerunt , cum olearum , palmarumque praetenderunt ramos , cum eundcm denique communi ciuitatis assensis, omnibus acclamantibus , tanta pompa, tantoque apparatu Hieroselymam subetnatem exceperunt . Nec

quicquam sane fieri poterat ad Christi declarandam victoriam, S diuinitatem illustrius . Nam,si lacris imaginibus , ac ferculis pomparum ille praestati l blitus erat honor, qui potius assiciendus erat reuerentia Liberator ille generis linmani diuinus , quem compertum nabemus esse veram , expresSamque aeterni Patris imaginem, rerum auctos em ac domianum , Vniuersitatis moderatorem Si Regibus, ac viris Principibus urbcm ingrestiris ea gratulatio , ac ciuitim concursius exhibebatur, cui potius ea c eberentur argumcnta laetitiae, quam et , qui e caelo in hanc alteram veluti Regiam, i cc eil in orbem tetrarum ingressi, VS erat. Vt nos ex hostium ivisus in cri in manibus eIὶperet s

436쪽

' oratis XXVI - ε 7. .

ret , humanumque genus uniuersiim sto discrimine, suo dolore , sua illa morte turpissimae seruitio liberaret t. Si triumphantes ijs gratulantium acclamationibus , eo populi plauria, at que conuentu deducebantur in urbes , cui potius ille parari, ac praestari debuit triumphus , quam ei, qui gentes uniuersas , qui totum orbem terrarum,non amplisimis copijS, ncm exe'. citu sortissimo, sed paucis limis , ijsque inerm bus, ac nudis militibus expugnauit: Cum enim videtis, Auditores,ubique terrarum veram costi religionem, Christiana usurpari sacra, aras

Christo Deo poni, templa exaedificari mammeentissima , sumptibus piam Regijs instrui, ae exornari; fructum hunc esse victoriae putatui te querit ille periculis periunctus omnibus , &l exutus mortalitate, tandem aliquando legit elaboribus suis. Illa ipsa saluberrimae Crucis gna , quae circumferre solemus, figere in templis , in domibus collocare ubique nobiscum habere, quid aliud sunt, nisi signa victoriae , quam in Caluariae monte, ubi acerbissimuin praelium initum , di profligatum est , Dux ipie fortissimus obita morte comparauit Illul vero carmen, quod Christo Domino quotidie canitur in Templis, quid aliud est, nisi Paean, I hvmnusque illi simillimus, qui triumphanti a Hierosolymitanis pueris fuit hodie decantatus ῆNeque enim putandum est,ntula

437쪽

bella tractata, nulla cum hoste coinissa praelia , qui perduelles,ac transfugas, qui contumaces , . ac seper Sad voluntaria animi demissione tr. xie, qui homines vitiis , ac steletibiis coopercos omnibus ad perfectam vitae sanctitatisque ra tionem perduxit, vix superstulonem obnite rem, ac reluct ntem non vicit modo, extirpauit, qui sanis antiquissimis exturbatis, templa tamita arces, S raesidia hi Christiana Republiea, hoc est in tuo Regno collocavit: qui.

vulneri,is non tam censostus , quam veluti Harissimis gemmis exornatus , qui cicatricibus illis non turpiter obductis, sed . sempitertia per- susis gloria cohonestatus, in eam aeterni Patris Basilicam rediuiuiis, ac victoc aliquando reun tabatur. Iure igitur optuno tam magnae gloriae is debebatur triumphus , qui omnes pom pa, apparatu , ac magniscentia vinceret M ultos quippe legi s lix antiquorum annalibus 'splendide, atque magnisce Capitolium uiumphantes; in primisque Paulum ill Aemilium , cuius pompae ne tres quidem solidi

dies ad arma, signa, tabulo, aurum, argentum' que vehiculis in Urbem , inserendum latis potuerunt. De Magno gutem Ponapeio nihil dicatur : qui ad sui triumphi celebritatem illustrandam , cum ex Africa vitior rediret, cur rum, quo vehebatur,ab Elephantis trahi voluis.

se perhibetur . Nihil de Iulio C esiare et uui

438쪽

Oratis XXVII. 43s

Pompeium secutus, quadraginta diciriir Elephantos duxisse, cum de Gallia uniueisa tritu pharet. , Nihil de Aligusto, feliculimo Princi; qui ad tertium usque diem de triplici victoria triumphum proferre non dubitauit; eumque tam vario, tam eleganti, tam opulento in struxit apparatu, ut tantundem alijs antecelleret pompa, quantum eos felicitate vicerax, atque omnium terrarum imperio superarax

Nihil de Aureliano, nihil de Antonio, qu Tum alter cervos , alter leones edomitos , S cia cures ad triumphalem currum adiunxit. Ah denique proferre possesn, & quidem non paucos, nisi viderem orationem meam plus allat eam esse molestiae , quam admirationis apud Nos habituram . Reueitor igitur ad institutum, utque illud affirmate contendo, nullum qua aumnis splendidivn , atque magnificum ista, rum triumphum cum eo quem hodie dinutille no1 rae libertatis asterior, posse demuntio aliqua ex parte conferri. Nam In imo quid 4i sellam illam curulem intuearis, qua nouus hic Ductor exemplo triumphat inaudito; non auso conspicua, non ebore diiuncta, non sinis

gulari aliquo aitificio spectabilis est , sed ea ' in qua nondum quisquam positus erat, hoci est ea, quae significaret veluti symbolo quodam abdito, ac retrusio, Chiis una Seruatorem inminum gentium , ac popluorum pasidia. λ d d a iam

439쪽

iam animos, quos nemo imperio simili elapsa

ante temporibus occuparat . si comitatu ;quis eo videatur illulbior , quis glorios1or, aut esse Vnquam , aut cogitatione fingi , de comprehendi potuit ' cum illos prudentissimos, elatinimosque Reipublicae Christianae Senatores haberet, eos sanctissimos viros, atque iustissimos, eos sortissimos milites , eos duces sapientissimos , quos ad omnes terrarum prout cim debellandas, quos ad nationes uniuersis rpopulosque in stam ditionem , imperiumqu redigendos, cum mandatis amplissimis allegauit . si spectatorum frequentiam , Si nobilit tem; ea filii, quae non modo populis princia pem Elis orientis urbem, sed quae aerem is , ipsum Caelitibus ad spectaculum undique cir- eumissis expleret. Nulla hic inimicorum sp

lia cernuntur, nulli currus , vel muneribus, . vel praeda prouinciarum onusti, nullae capi ' rum urbium, aut oppidorum imagines, nulli eaptiui Reges, aut populorum Principes triumphantem Imperatorem antecedentes et qui a pompa illa non tam verus erat triumphus, .

quam veri triumphi efficta quaedam species , ac simulacrum . Tum ptolicto eaelestis hie Imperator vere triumphaturus est, eum . Cati

uariae monte in patibulum elatus , nouo illo

triumphali curru caelum ipsem, quasi Capito' vum quoddam ingredietur . Quo tempore

440쪽

Oratio XXVII. a I

neque captiui . neqtie prouinciarum dona , neque hostium spolia , neque alia poteritne viala triumphantium ornamenta desiderari. Nune vero , quoniam in hac illius veri triumphi pro-Iusione , atque apparatu visendo sumus oecup ti, erit religionis, atque ossicij nostri, Imperatorem illum diuinum laetissmis animis excipere, nostrum erit, hunc Regem, ac Ducem colere,

hunc rerum omnium Dominum, ae procreatorem occurrentium habitu summa pietate, ac reuerentia venerari. Neque enim aliud agimus , Auditores, cum diuinis praeceptionibus obtemperamus, eum Dei nutum imperantis intuemur, ac sequimur , cum ipsas animi nostri cupiditates vincimus,ac sedamus. Ille sane verissimus Cnri. sti victoris triumphus est, quo virtutum nostrarum occurrente choro, turbidis omnino motibus iam compressis, in seruitutem abductis cupidit tibus , animum ille nostrum veluti Regiam quandam urbem virentibus ramis,& coronis O natam ingreditur. Nam quem ille triumphum de toto terrarum orbe duxit in caelum, is est non tam expugnandis urbium moenibus, aut populis in seruitutem redigendis, quam admirabili quadam de nostris iobrum animis farta vi

SEARCH

MENU NAVIGATION