Digestorum seu Pandectarum iuris ciuilis libri quinquaginta, nunc primùm ad fidem Pandectarum Florentinarum sexcentis locis emendati, supra Gregorij Haloandri editionem. .. 1

발행: 1548년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

Digestorum lib. IX. Tit. I.

actio cessabit, damnique iniuriae agetur. Sed & si canis, clina duceretur ab aliquo,asperitate sua euaserit , de alicui damnum dederit: u contineri firmius ab alio potuit, vel per eum locum induci non debuit: haec actio cessabit, & tenebitur, qui cane tenebat. Sed &si instigatu alterius fera damnum dedit, cessabit haec actio. Et generaliter locum habet haec actio, quoties contra naturam fera mota pauperiem dcdit. Ideoque si equus dolore concitatus, calce petierit: cessare istam acti nem . sed eum, qui equum percusserit aut vulnerauerit, in factum magis,quam lege Aquilia teneri: utique ideo, quia non ipse suo corpore damnum dederit. At si cuni equum permulsit quis, Vel palpatus est, calce eum pe euiscrit: crit actioni locus. Et si alia quadrupes aliam geoncitauit,ut damnum daret: eius, quae concitauiti nomine agendum erit. Sive autem corpore suo pauperiem quadrupes dedit, siue per aliam rem,quam tetigit quadrupes:hscactio locu habebit: viputa si plostro bos obtriuit aliquem,vel alia te deiecta. In bestiis autem propter naturalem feritatem , haec actio locum non ha- Dei. & ideo si ursus fugit,& sic nocuit, non potest quondam dominus conueniri: quia desinit dominus esse, ubi sera euasit. & ideo & si eum ursuin occidero, me um corpus est. Citim arietes vel boues commisissent, ct alter alterum occidi Tetr intus Mutius distinxit, ut siquidem is perisset, qui aggressus erat: cessaret actio. Fsi is, qui non prouocauerat: competeret a stio. quamobrem eum ibi aut noxiam sarcire . aut noxam dedere

oportere.

Norales actiones se 1μάtur possessorem. animal debet dari o

noxa umum ratione mendaciiperditur beneficium. Baldi.

Et cum etiam in quadrupedibus noxa caput sequituri aduersus dominum haec actio datur, non cuius fuerit quadrupes,ciam noceret,sed cuius nunc est. Planosi ante litem eontestatam decesserit animal, exstincta erit actio. noXar autem dedere, est animal tradere vivum d pium. Si commune plurium ni animat: aduersus si pulos erit insolidum noxa lis actio, sicut est in homine Interdum autem dominus in hoς non c9nuenitur , ut

noxae

632쪽

Si quadrupes pauperie fecis e dicetur. as

noxq dedat, sed etiam insolidum: utputa si in iure intes 1 rogatus , an sua quadrupes esset, responderet non esse suam. nam si constiterit eius esse: insolidum condemnabitur. Interitiueri- non est in Obligatione ,sed in beus Osbia uendi: mn liberat debitorem post litem contestatam. Baia: u. Si post litem cotestatam ab alio sit animal occisum: quia domino legis Aquiliae actio competit, ratio in iudicio habebitur,quod noxae dedendae facultatem dominus amiserit. ergo ex iudicio proposito litis aestimationem offeret: nisi paratus fuerit actionem mandare aduersus eum, qui occidit. Hanc actionem nemo dubitauerit haeredi dari,caeterisque succci ribus. item ad- , uersus haeredes caeterosque succei res no iure succes sonis,sed eo iure,quo domini sunt,competit.

HAec actio non soldiri domino, sed etiam ei,cuius interest,competit: veluti ei, cui res c5modata est. item fulloni,qui eo,quod tenetur, damnum videtur pati. Si quis aliquem euitans magistratum sorte in tabe nam proximam se immisisset, ibique a cane feroce laesus esset: non posse agi canis nomine,quid ni putant. at si solutus fuisset: contra. i II. C Ar v s lib. vir. ad edim prouinciale. EX hac lege iam non dubitatur,etiam liberarum pes sonarum nomine agi posse: foric si patremfamilias, aut filiumfamilias vulnerauerit quadrupes: scilicet ut non deformitatis ratio habeatur cum liberum corpus aestimationem non recipiat sed impensarum in curati num factarum,& operarum amissarum, quasque amissurus quis esset,inutilis factus.

HAec actio utilis competit,& si non quadrupes, sed aliud animal pauperiem fecit.

V . A L F E N V s lib. II. Digestorum. AGaso com in tabernam equii deduceret, mulam quus olfecit.mula calcem reiccit,&crus Agasoni fregit. consulebatur. posset he cum domino mulae agi

633쪽

Iuxtabae legem quod Hippodamus

de trib' iudieium da

Digestorum lib. IX. Tit. II. AD LEGEM AM ILIA M.

Titulus II.

Ex Aquilia omnibus legibus, quae ante se dedano iniuria locutae sut,derogauit: siue duo. decim tabularum,siue aliae quq fuerunt: quas nunc referre non est necesse. Certe lex Aqui-

bat, dano, ita plebiscitum est: clim eam Aquilius tribunus plebis a

iniuria .ca plebe rogauerit. de.Arisdi. Nota quod quando alternatiuaponitur intcr gemu Osteriem, et . Politi. exponitur pro id est. Iis ponitur restrictiueaaldus. cap. 6. II. C Α I V s lib. v II. ad edictum ouinciati. Ege Aquilia capite primo cavei. Q v I s E R. V V M

MINO DAMNAs Εs To. Et infra deinde cauetur, ut aduersus inficiantem in duplum actio sit. Vt igitur apparet,seruis exaequat quadrupedes,quae pecudum numero sunt,& gregatim habentur: veluti oues,caprae,boues,equi,muli,anni. Sed an sues pecudum appellatione continentur,quaeritur. & recte Labeoni placet contin ri. Sed canis inter pecudes non est. longe magis bestiae in eo numero non Hint: veluti ursi,leones,pantnerae. Elephanti autem & cameli, quoniam mistisiint nam &iu-' mentorum opera pr stant,& natura eorum sera est ideo primo capite contineri eos oportet. III. VLPIAN Us lib. x v iii. ad edictum. SI seruus seruaue iniuria occisus occisave fuerit:lex Aquilia locum habet. i N I v R I A merito adiicitur. non enim sufficit occisum , sed oportet iniuria id esse factum. IIII. CAIVs lib. v r i. ad edictum prouinciale. Taque si seruum tuum latronem insidiantem mihi oe cidero, curus ero. nam aduersus periculum natura-plicat Cici lis ratio permittit se defendere. Lex duodecim tabularia in orat. o furem noctu deprehcsum occidere permittit : ut tamen Nilone. id ipsunt 1 Hii ' lo

culate ex

634쪽

Ad legem Aquiliam. ass

id insum eum clamore testificetur. Interdiu autem de- A prehensum ita permittit occidere, si is se telo defendat:

ut tamen aeque cum clamore testificetur. Furem nonumum licere occido δεω etiaran diumirose telo d...pndat. Bamis . v. v x P r A N v s tib. X v iri. ad edictum.

SEd&s quemcunq; alium ferro se petentem quis occiderit: non videbitur iniuria occidisse .& si metu quis mortis furem occiderit: non dubitabitur,quin lege Aquilia non teneatur. sinautem cita posset adprehedere, maluit occidere: magis est, ut iniuria secisse videatur. ergo & Cornelia tenebitur. Iniuriam aute hic accipere nos oportet, non queam dinodu circa iniuriarum B amonem,contumeliam quandam: sed quod non iure factum est,hoc est,si contra ius,& culpa quis occiderit. Et ideo interdum cocurerit actio legis Aquiliae & iniuria- eum: sed duae erunt aestimationes,alia damni,alia contumeliae. Igitur iniuriam hic accipiemus, damnum culpa datum etiam ab eo, ut nocere noluit. Et ideo quaerimus,si furiosus danu dederit, an legis Aquiliae amo sit Et Pegasus negauit,quae erit in eo culpa si,qui suae mentis non est & hoc verissimum est. cessabit igitur Aquilia actio: quemadmodum si quadrupes damnum dederit,aut tegula ceciderit. Sed & si infans damnum dederit: idem erit dicendum. Quisd si impubes id fecerit: Labeo ait, C quia furti tenetur,teneri & Aquilia eum. & hoc puto verum,si sit iam iniuriae capax. si magister in disciplina vulnerauerit seruu, vel occiderit: an Aquilia teneatur, quasi damnum iniuria dederiti & Iulianus scribit: Aquilia teneri eum, qui eluscauit discipulum in disciplina. multo magis igitur in occiso idem erit dicεdum. Proponitur autem apud eum species talis. sutor inquit puero discenti ingenuo filiosamilias,parum bene faciεti,quod

demonstratum erat: forma calcei ceruicem ita percussit, ut ocul' puero perfunderetur. Dicit igitur Iulianus,ln- Cer 3. Miuriarum quidem actionem non competere: quia non se De Iulia. eiendae iniuriet caussa percusserit,sed monendi & docen Loca L di caussa. an ex locato,dubitat: quia leuis dutaxat castigatio concessa est docenti. sed lege Aquilia posse agi,

635쪽

Digestorum lib. I x. Tit. II.

non dubito.

P Raeceptorist enim nimia saeuicia culpae adsignatur.

lib. X vir i. ad edictum. retiaQuin Va actione patrem cosecuturum ait, quo minus exi I.li. r. In opera filii Hii propter viciatum oculumst habiastin orato. rurus,& impendia, quae pro eius curatione fe- ωbi disti- cerit. Occisum autem accipere debemus: siue gladio, tutos, es siue etiam fuste,vel alio telo,vel manibus sit sorto strat se Hileri- gulauit eu ,Vel calce petiit vel capite, vel qualiter quis hio resten liter. Sed & si quis plus iusto onerat', deiecerit onus, dos censet. & seruum occiderit: Aquilia locum habet. fuit enim i sus arbitrio, ita se non onerare. Nam & si lapsus aliquis seruum alienum onere presserit: Pegasus ait,lege Aquilia eum teneri: ita demu, si vel plus iusto se onerauerit, vel negligentius per lubricum transierit. Proinde siquis alterius impulsu damnu dederit: Proculus scribit, neque eum,qui impulit teneri quia non occidit neque eum, qui impulsus est, quia damnum non iniuria dedit. secundum quod in factum actio erit danda in eum , qui impulit. Si in conluctatione, vel in pancratio et pugiles,dum inter se exercentur,alius alium occiderit: siquide in publico certamine,cessat Aquilia: quia gloriae caussa & virtutis, non iniuriae gratia videtur damnu datum. Hoc autem in seruo no procedit, quoniam ingenui solent concertare: in filiosamilias vulnerato procedit. plane si cedentum vulnerati erit: erit Aquiliae locus,vt si in certamine seruum occiderit: nisi domino c5mittente

hoc factum sit. tunc enim Aquilia cessat. Sed &s quis seruum aegrotum leuiter percusserit, & is obierit: recta Labeo dicit,lege Aquilia eu teneri: quia aliud alij inortiferu esse soleat. Celsus aute: multum interesse,occiderit,an mortis caussam praestiterit: ut qui mortis caussam praestitit non Aquilia,sed in factu actione teneatur.Vn- , de adserit eum , qui venenum pro medicamento dedit, caussam mortis pr stitisse,queinadmodum & qui fure ii gladium porrexerit. nam neque hunc lege Aquilia te

neri, sed in factum. Sed si quis de ponte aliquem praecipitauit: Celsus ait siue ipso ictu periurist, aut cotinuo submersus

636쪽

submersus est,aut lassatus vi fluminis victus perierit lege Aquilia teneri, quemadmodum si quis puerum Lxo illisisset. Proculus ait:si medicus seruum imperito si cuit, vel ex locato, vel ex lege Aquilia ac ionein compotere. V i in C O V s lib. v i I. ad edim,mprouinciali.

I Dem'iuris est, si medicamento perperam usus fuerit. Sed & qui bene secuit,& dereliquit curationem: securus no erit,sed culpae reus intelligitur. Mulionem quoque,si per imperitiam impetum mularu retinere non pstuerit,& eae alienum hominem obtriuerint: vulgo dicitur,culpae nomine teneri. Idem dicetur,&si propter infirmitatem sustinere mularii impetum non potuerit. nec videtur iniquum,si infirmitas culpae adnumeretur: comassectare quis non debeat, in quo vel intelligit,uel intelligere debet , infirmitatem suain alij periculosam futuram. Idem iuris est in persona eius,qui impetu equi,qui vehebatur,propter imperitiam vel infirmitatem retinere non potuerit.

IX. VLPIANVs Iib. x v i t r. ad edictis, LITem si obstetrix medicamentum dederit, & inde mulier perierit: Labeo distinguit,ut siquidem suis mani-b' supposuit,videatur occidisse: si vero dedit, ut illi ma. lier offerret,in Actum actionem dandam. quae sententia vera est.magis enim causiam mortis praestitit, quam occidit. si quis per vim , vel per suasum alicui medicamentum infudit, vel ore, vel clystere : vel si eum unxit malo veneno: lege Aquilia,queadmodum obstetrix su ponens, tenetur. si quis hominem fame necauerit: intactum actione teneri, Neratius ait. Si seruum meum equitantem,cocitato equo, effeceris in flumen praecipitari,atque ideo homo perierit: in factum esse dandam actionem, o filius scribit: quemadmodum si seruus meus ab alio in insidias deductus, ab alio occisus esset. Sea& s a iaculatibus per lusum seruus fuerit occisus, Aquiliae locus est. Sed si ci in alij in campo iacularentur, se uus per eum locu transierit, Aquilia cessat: quia non debuit per campum iaculatorium iter intempestiue facere. qui tamen data opera in eum iaculatus esto liquo Aqui

637쪽

Digestoriitra lib. I X. Tu. I I.

Ita tenebitur. T. ν Α v I v s lib. xx xx. ad edita .

TAm lusus quoque noxiust in culpa est. - noxii ldi x 1. v L ν 1 AH v s Db. x V III. Medictum. eo x Tem Mela scribit: si calvita quidam luderent, veher sit ludi l mentius quis pila percussa, in tonsoris manus eandem tradit Cic. deiecerit:& sic serui,quem tonsor radebat, gula sit prae-

o. r. GL cisa,abiecto cultello: in quocunque eoru culpa sit, eum lege Aquilia teneri. Proculus ait,in tosore esse culpam.

Et sine si ibi tondebat, ubi ex consuetudine ludebatur, vel ubi transitus frequens erat: est quod ei imputetur. Quamuis nec illud male dicatur: si in loco periculoso sellam habenti tonsori se quis c5miserit, ipsiim de se queri debere. si alius tenuit,alius interemit: is qui Etenuit, quasi mortis caussam pretbuit,in factu actione tenetur. Sed si plures seruunt percusserint: utrum omnes,quasi occiderint,teneantur,videamus. Et si quidem apparet,cuius ictu perierit: ille,quasi occiderit,tenetur. quod si non apparet: omnes,quin occiderint, teneri Iulianus ait. Et si cum vno agatur, caeteri non liberantur.

nam ex lege Aquilia quod alius praestitit, alium non liberat, coni sit poena. Celsus scribit, si alius mortifero vultiere percusserit,alius postea exanimauerit: priorem quidem non teneri,quasi occiderit, sed quasi vulnerauerit quia ex alio vulnere periit sed posteriorem teneri, quasi occiderit. quod & Marcello videtur,& est proba- Fbilius. Si plures trabem deiecerint, & homine oppresserint: aeque veteribus placet,omnes lege Aquilia teneri. Item cum eo, qui canem irritaverat, & effecerat, ut aliquem morderet: quamuis eum non tenuit, Proculus

respondit, Aquiliet actionem esse.sed Iulianus eum demum Aquiliae teneri,qui tenuit & effecit, ut alique morderet: caeterum si non tenuit, in factum agendum. Logis autem Aquiliet actio hero competit,hoc est domino. si in eo homine, quem tibi redhibiturus essem, damnum iniuria datum esset: Iulianus ait, legis Aquiliae actionem mihi competere,ineque cum coepero redhibere, tibi quicquid fuero consecutus, restituturum. Sed& si seruus bona fide alicui seruiat: an ei copetat Aquitiae

638쪽

Ad legem Aquiliam. as

liue actio l& magis in factum erit danda. Eum, cui vestimenta commodata sunt,non posse,si scissa fuerint, i se Aquilia agere,Iulianus ait: sed domino eam competere. An fructuarius , vel usuarius legis Aquiliae actionem haberet,Iulianus tractabat.& ego puto melius,utile iudicium ex hac caussa dandum.

XI I. P A v L v s lib. x. ad Sabinum.

SEd si proprietatis dominus vulnerauerit senium vel occiderit,in quo vlasfructus meus est: danda est mihi ad exemplum legis Aquiliae actio in eum pro proportione usu structus: ut etiam ea pars anni in et stimationem Veniat,qua nondum usu arutius meus suit. X I I I. V L p I A N v s lib. X v i i i .ad edictum.

LIber homo suo nomine utilem Aquiliae habet actionem.directam enim non habet,quonia dominus me-brorum suorum no videtur. Fugitivi autem nomine dominus habet. Iulianus scribit, si homo liber bona fide mihi seruiat: ipsuin lege Aquilia mihi teneri. Si seruus haereditari' occidatur: quaeritur quis Aquilia agat, com ridomin' nullus sit huius serui Et ait Celsus,lege domino damna salua esse voluisse. dominus ergo haereditas habebitur . quare adita haereditate haeres poterit experiri. Si seruus legatus post adita haereditatem sit occisus reompetere legis Aquiliae actionem legatario,si non post mortem serui agnouit legatum . quod si repudiauit: co semens esse ait Iulianus dicere, naeredi competere.

Vod si ipse haeres eum occiderit: dicedum est,dandam in eum legatario actionem. XV. VLPIANV s lib. xv ir i. ad edilliam.

HVic scripturae conseques est dicere, ut si ante aditam haereditate occidatur legatus seruus,apud haeredem remaneat Aquille actio per haereditatem adquisita. Qudd si vulneratus sit ante aditam haereditatem : inhaereditate quidem actio remansit,sed cedere eam legatario haeredem oportet. si seruus vulneratus mortifero, postea ruina, vel naufragio, vel alio ictu maturius periit: non quasi de occiso agi posse, sed quasi de vulnerato. sed ii manumissus, vel alienatus ex vulnere p

639쪽

Digestorum lib. IX. Tit. II.

riit: de occiso agi posse,& Iulianus ait. Haec ita talii varie: quia verum est eum ii te occisum,tunc ci in vulnerabas,quod mortuo eo demti apparuit: at in superiore non est passa ruina apparere,an sit occisus.Sed si vulneratum mortiserti, liberum & hqrede esse iusserit, deinde deces.serit: haeredem eius agere Aquilia non posse. xvi. MARCi Arius lib. 1 Ir I. Regularum. Via in eum casum res perueni a que incipere non potest. x V I I. V L P I A N V s lib. x v et i I .ad edim .

SI dominus seruum suum occideriti bonae fidei pos sori,vel ei qui pignori accepit,in factum actione te

nebitur. x v i II. ν Α V L V s lib. x. ad Sabinum.

SEd&si is,qui pignori seruu accepit, occiderit eum, vel vulnerauerit: lege Aquilia & pignoraticia conueniri potest,sed alterutra contentus me debebit actor.

SEd & si communem seruum occiderit quis, Aquilia

teneri eum Celsus ait. Idem est,& si vulnerauerit. x x. I D E M lib. X v ri I. ad edi m. SCilicet pro ea parte,pro qua dominus est,qui agit. X XI. I D E M lib. xv i I I. ad edictum. AIt lex, AN τι iN EO ANNO PLURI-M r ν Y i T. Quae clausula aestimationem habet damni,quod datum est. Annus autem retrorsum Computatur, ex quo quis occisus est. Q,d si mortifere fuerit vulneratus, & postea post longum interuallum mortuus st: inde annum numerabimus secundum Iulianu,ex quo vulnerat' est: licet Celsus cotra scribat. Sed visu co pus eius soliun aestimamus,quanti fuerit,ciis occider tur: an potius quanti intersuit nostra, non esse occisumt& hoc iure vilinur ,ut eius ouod interest fiat aestimatio. xx II. PAVLVs lib. xx Ir. ad edisti .PRoinde si seruum occidisti,quem sub poena trade

dum promisi:utilitas venit in hoc iudicium. Item caussae corpori cohaerentes aestimantur:veluti si quiς ex com oedis,ant symphoniacis, ut gemellis,aut quadriga. aut pari mularum unum vel unam occiderit. nons itinentin

640쪽

Ad legem Aquiliam. asa

ltim enim perempti corporis aestimatio facienda esti sed, εd eius ratio haberi debet, quo caetera corpora deprecia o risunt.

Nde Neratius scribit,si seruus h res institutus occisus sit,etiam haereditatis aestimationein venire. Iulianus ait,si seruus liber & hqres esse iussus,occisus fuerit: neque substitutum, neque legitimum actione legis Aquiliae haereditatis aestimationem consecuturum, quae seruo competere non potuit.quq sententia vera est.

preci j igitur solummodo fieri aestimationem : quia hoc interesse solummodo sustituti videatur. Ego autem puto nec precij fieri aestimationem: quia si haeres esset,& lih bur esset.

Conditis potesMi quando impeditur rfarum hominis, iis haletur pi o impleta secuin impedireti inperfidium nat rae. Bal. Idem Iulianus scribit: si institutus fuero sub collitii ne SI MANV MIsΕRo sTi CH v M,& Stichus sit occisus post mortem testatoris : in aestimationum haereditatis precium etiam me consecuturum . propter occisione enim defecit conditio. QEdd si vivo testatore occisus sit, haereditatis aestimationem cessare: quia retro sum,quati plurimi fuit,inspicitur. Idem Iulianus scribit: aestimationem hominis occisi ad id tempus referri, quo plurimi in eo anno fuit. Et ideo si precioso pictori C pollex fuerit praecisus,& intra annii, quo praeciderCtur, fuerit occisus: posse Aquilia agi,eoque precio aestimandum,quanti suit prius, qu8m arte cum pollice amisisset. Sed & si seruus, qui magnas fraudes in meis rationibus Commiserat, fuerit occisus: de quo quaestionem habere destinaueram,ut fraudium particeps erueretur:rectissime Labeo scribit,tanti aestimandu,quanti mea intererat, fraudes serui per eum c5missas detegi: non quanti noxa ipsius serui valeat. Sed etsi bonae frugi seruus intra annum mutatis moribus occisus sit: precium id aestimabitur,quato valeret prius,quam mores mutaret. In summa. Omnia commoda, quae intra annum, quo interfectus

est,preciosiorem seruum sacerent: haec accedere ad aestimationam eius,dicedum est. Si infans sit occisus non-

K ij dum

SEARCH

MENU NAVIGATION