Caroli Boucheroni De Priocca, Vernazza, et Valperga Calusio

발행: 1838년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

CCXXXIXreligionis studio caule Pudenterque versari. Nullam enim religionem sine auctoritate posse intelligi perverse idcirco sacere qui ititissima hac norma relicta, in libris interpretandis, quos divinos esse fateantur, tum hoc, tum

illud turpi haesitatione admittunt. Non igitur Calusio contigit quod pernobili in Germania philosopho, qui iam seneX,

Cum ex eo quaereretur quid de sutura animorum conditione sentiret, involuta

quaedam de metempsychos per ambages dicitur mussitavisse nam receptis doctrinis firmiter adhaerens, in ipsa stabilitate summam tranquillitatem invenit. Tantam quippe vim inde hausit,

ut inania rerum humanarum non anXie,

non cupide poSSet Spectare. His animi dotibus alia complura non minus oplauda naturae bona accedebant:

342쪽

CCXL optima et integra ad ultimam senectutem valetudo, incolumis aurium et oculorum

vigor, vultus dignitatis pletius, impigrum denique corpus quietis et laborum perinde patiens, cum idem in conclavi diu posSet commentari, idem se arduis et longinquis itineribus dare. Et tantae hac in re alacritatis erat, ut post Lusitanicam peregrinationem , modo Vindobonam, modo Coloniam Agrippinam, et Argentoratum Brunckii visendi causa adiret, tum autem in Etruriam ad Alserium plus

semel se conferret, ac postremo Lutetiam, a fratre accitus, qui in Gallia versabatur. Inde omen provectioris aetatis capiebamus, ipso Calusio repugnante, qui Magocchii calamitatis memor, nihil magis quam imbecillam senectutem pertimesceret, vitam comparans tabulae quae non iam ex magnitudine, sed ex

343쪽

CCXLI depicti operis praestantia sit aestimanda. Αι omnes spes cita mors abrupit. Erat annus seculi XV, et exeunte Martio denicales Christi dies celebrabantur, quum templo egrediens , subito frigore cohorruit. Domum reversus aiebat sibi de via

displicuisse superveniente febri, medici

Sanguinem duxerunt, sed postmodum de eo male narrari coeptum est. Decumbentem vidi, plane serenum. Cum subtristior accederem, Quid, inquit, moereriS, an non et amicorum discessus sunt omiter serendi 8 An oblivisceris ea nos lege natos esse, ut hinc aliquando decedamus 2, Nec amplius Calusium adspexi: nam Nonis April. sanctissimis ritibus peractis, et rebus placide compositis, iam obierat. Propinqui morienti adsuerunt, et spiritum excepit medeus Peyxonus, discipulorum clarissimus.

344쪽

CCXLII Testamentum vix inchoatum, quo orientales libros manu exaratos, Athenaeo legaverat, Carolus Masinius, fratris nepos et heres, ratum esse voluit Signum e marmore et unus publicum a Quinqueviris literis moderandis, ei decretum est. Demortuum italica oratione laudavit Iosephus Biamontius Ligur, optimus optimum, doctus doctissimum Titulos scripsit osephus Vernagga Albensis, non Sallustiana, qua solebat brevitate, sed

lenissimis Tullii verbis, id, puto, Suggerentibus Calusii moribus. Nos tanto viro orbati, eius memoriam tanquam antiquae sanctitatis exemplar pio animo repetimus, quo, si minus laudem, quam maximam adeptus est, consequi possumus, at saltem in huc tanta incuria bonarum artium, quae plerosque tenet, ad praeclara capessenda et virtutem enitamur.

345쪽

INDEX

346쪽

Censorum auctoritate.

SEARCH

MENU NAVIGATION