장음표시 사용
311쪽
CCIX ad credendum insita persuasione, quae doctrinae vim longe exsuperat impellimur rebus undique circumstantibus
impellimur assectibus, qui in nobis gignuntur. Iec alius sane disciplinae egebat hominum genus, ut finem sibi a conditore propositum impleret Frustra vero Sceptici sensuum sallacias plurima oratione persequuntur. Quid enim si non tam ipsi in culpa versantur, quam mens, quae rectissima eorum iudicia secus interpretando, salsa insert ex veris 3 Suus quippe sensibus propemodum Sermo est; tunc autem decipimur, quum
voces a Vocibus parum scienter et accurate distinguimus. Quod tu pueris videmus accidere, qui cominus, eminus posita perinde gestiunt arripere, sed accedente usu melius atque uti par est, intervalla corporum metiuntur. Qui usus
312쪽
CCX nos etiam edocet, ut pluribus sensibus admotis, unius testimonium altero comprobemus, unde experiendi ars orta est,
quae si rite adhibeatur, quis neget e litudinis apicem in physicis nos posse attingere An somniorum ludibria nobis obiicient, quod per quietem volitantibus rerum simulacris non minus quam ipsis
rebus asscimur At uino sanus On- sopita vinctamque mentem cum X- perrecta et libera comparaverit. Nec
suci quod vigilando interdum sallimur. Certitudo enim ex rebus, non ero XPerverSO quorumdam iudicio aestimanda est. Fieri autem potest, ut quae verissima sunt, aliter aliis videantur. Quod cum aliorum illustrium virorum , tum in primis Thomae Hobbesii exemplum declarat, qui in geometricis theoremalis omnium evidentissimis, adeo a vero
313쪽
CCXIdeerravit, ut mentis vitio id prorsus contigisse appareat. Ex his veluti philosophiae carceribus egressus Calusius, contentis viribus ad metam decurrit. Sed principiorum memor, ad ea identidem redit disserentias
autem verborum solertissime persequitur, ut genuinam et doctam significatio-uem a commentitia et populari distinguat. Nec vero, quod plerique faciunt, in coacervandis ingeniosis magis quam veris desinitionibus laudem quaerit, sed in philosophando id unice cavet, ne quis ambiguitati locus supersit. Ita sit, ut
mulla ad eam diem perobscura, Suo nunc in lumine posita, lucem non amplius desiderent. Talia sunt quae dis putat de tempore et spatio, quorum alterius infinitatem, alterius interminatam in omnes partes magnitudinem,
314쪽
CCXII non iam reapse exsistere, sed mentis conceptus esse ostendit. Eiusmodi etiam est ipsius doctrina de substantia et anima, cuius incorpoream naturam ab omni concretione remotam, ex ipsa intelligentia et voluntate evincit. Nam si intelligere et velle omnino individua res est, qui id potest ad dividuum corpus transferri Si enim demus corpus velle, de singulis ipsius elementis id dici oportet,
quod in humanam cadere voluntatem, quae, ut omni cogitatione celerior, sic etiam unum quiddam ac maxime simplex est, nemo arbitrabitur. Nonne vero et ipse intimus sensus nos admonet, duo
in nobis esse principia inter se diversissima alterum quod velit et imperet, alterum quod pareat acrius illud ac divinius, tardius istud atque delerius 3 Tania porro est praestantioris illius
315쪽
CCXIII naturae vis, ut sola physicam mundani cursu necessitatem abrumpat iam pelli vicissim et pellere, itidem nasci et interire, seu uti malebat armenides, in alias sermas indesinenter mulari, aeternale corporum est; at animus non modo ultro et per se agit, sed in ipsas res obnititur, easque sibi subiicit, ex quo infinita nec praevisa oritur eventuum varietas Permagnum O Sane, nec tamen illud minoris faciendum, quod solus humanus animus pulchritudine assicitur, unde hominum generis causaliunc naturae ornatum exstitisse, quiS- quo facile conficiat. Nam nisi essent qui tanti operis specie ruerentur, cur Deus tam solerter ludere in ordinanda materia voluisset ΤΡlatonicis assinia haec sunt, ad quae tamen nova quadam via et ratione per-
316쪽
CCXIV venit. Erunt sortasse qui mirentur per-
nobilem locum de dearum origine ab eo fuisse omissum quod quidem non sine consilio arbitror secisse, ne videlicet in illam Carybdin philosophorum tot naufragiis insignem, incideret. Nam in ceteris inquisitionibus, ut in quibusdam
Graecorum ludis, alii aliis facem praebent, et humanum ingenium progressu temporis auctum, multa eliciter conatur, quae superioribus suerant negata;
ut recte admodum Fontenellius doctorum successiones hominibus comparaverit, humeris se mutuo sustentantibus,
quo longius videant. At ubi animus de se ipso quaerit, nullus experientiae locus relinquitur, et quaestio Saepe tentata, saepe deposita, eadem remanet, atque antea suerat. Vnde enim lux erumperet Ut igitur in Graecis ionica
317쪽
CCXV et italica secta, sua quaeque dogmata et disputandi modum perpetuo retinuerunt, sic in explicandis ideis recentiorum scholae disserunt inter se, nec minus
Cartesiani Lockio et Lockianis dissimiles sunt, quam Stoici Epicuro. Quid magis distans quam Malebranchius et Leibnitius ab iis, qui omnes ideas ab humani corporis descriptione repetentes, in visceribus mobiliter palpitantibus, fugientis, ita dixerim , cogitationis vestigia quaerebant Z Nonne istos a pueris audivimus,
quum dicerent externas rerum imagines in mentem commeantes, nerVorum Pee corporeis incorporea fieri, quasi, ut in Velleio redarguit Cotta apud Tullium, aliquid corpus et non corpuS SSO
possit Quo quid obtusius Nunc si
eadem serme opinionum portenta utrObique invenimus, ut investigationis, non
318쪽
CCXVI investigantium vitium id esse appareat, nonne praestat rem plane omittere, Newtoni exemplo, qui repertis gravitatis legibus, ab eius causis inquirendis abstinuit Quem vero sciscitandi modum statuemus, si e re ad rem perpetuo ascendimus An evidentissima principia demonstrari possunt At quis nescit nullam tam firmam et stabilem doctrinam eSSe, quae alicui enunciationi communiter receptae non innitatur ZNec tamen in his controversiis hospes erat Calusius, utpote qui Neapoli, uti erant tempora, in Scholasticorum pugilatu se exercuerat. Olum et Gorgiam ullosque antiquiores Sophistas hi mihi videntur referre, tum acumine, tum versuta ingenii dexteritate, quam in solvendis nodis ostentabant, cum ille callide quaestionem poneret, hic calli-
319쪽
CCXVII dius responderet ille argumentandi sorma, hic verbo adversarium captaret. Sed contentiosa haec philosophia suos habuit lacertos, et optime de posteris merita dicenda est, cum per tria et amplius seeula a summis viris post Lanseancum
et Anselmum nobilitata, quidquid doctrinarum a barbaria et vastationibus reliquum erat, infestissima aetate servaverit. Ita sentiebat Calusius , qui enim Verulamium laudabat, quod homines ad meliora studia revocasset, non minus aequum in Scholasticos se ostendebat,
Aquinatis et aliorum opera digito plus
semel indicando, unde complura deriva- Verant recentiores. Ab iis, credo, id etiam habuit, ut adstrictam Aristotelis dialecticam latiori praeponeret, quam Plato adamaverat. Quocirca Iacobum
Facciolatium laudabat, qui Aristotelicos
320쪽
CCXVIII argumentationis locos et formulas, Tullianis plane verbis latinas fecisset. Summae contentionis opus philosophica haec Calusii fuerunt, contractioris ver curae minuta quam plurima, quae
ipsi in otio excidebant. Quotidiani plerumque sermones scribendi occasiunculam dabant; nec ver fieri poterat, ut tam actuosa mens in tanta meditandi assuetudine aliquid interdum non sereret. Amicorum laeta vel tristia versiculos suggerebant. Eminent in his praecipue
latini elegi in obitu Iosephinae Lotharingiae, crudeli morbo ante senium absumtae Excultissimis eius moribus et argula comitate prorsus tenebatur Calusius, ipsa vero moriens iam illustria de Calusio ultimis ceris mandaverat, ut mirum non sit, si exstinctam doluerit, et soluta ac vincta numeris oratione