Caroli Boucheroni De Priocca, Vernazza, et Valperga Calusio

발행: 1838년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

CCXXIXtam repugnantibus principiis aguntur ZQuid igitur , prosequebatur, minu constanti et erudito viro dignum, quam praesentia muliebriter queri, praeteritati inculpata laudare An non, si tempora inter se comparentur, adversa necessitatem, Secunda et prospera quasi

interspirationem videria Quae gens, qui populus suis sagitiis et incommodis

caruit Z Vbi non proscriptiones, non caedes, non optimorum civium exsilia, non pessimorum dominatus occurrunt Quae si nonnulli, vel aequalibus sub irati, vel temporum calamitatibus commoti, animo repularent, barbarica ae- lates excultioribus , uti aciunt, haud Praeponerent. Indocle id sane indoctius quum disciplinas veluti exitiosas damnant, quasi remotis bonis artibus,

reditus ad pristinam simplicitatem sit,

332쪽

CCXXX nec potius metuendum , ne degeneres iam mores in gladiatoriam seritatem evadant. An mitiores qui rudes incultique fit non ita sentiebant veteres, qui in gigantum clade et Deorum victoria, hinc coecos immanitatis impetus,li in consilii vim adumbrare voluerunt;

quum autem eundem Herculem et monstrorum domitorem, et Musarum comitem ac ducem sacerent, quid virtus

et ingeniorum cultus ad reprimendam ferocitatem coniunctim possent, pulchre docuerunt. Cuius rei testimoni sunt serre Italorum secula, vel erreis proxima, quae isti laudare non desinunt.

Quae namque cidiis et seditionibus suerunt infestiora, quum homines in urbibus ut in hostico degerent, quum finitimi sibi mutuo insidiarentur, quum

proditiones proditionibus, periuria per-

333쪽

CCXXXIiuriis rependerentur Tunc veneficaruimartes in conviviis adhibitae, et pollutis hospitiis, violata templorum religione, Etruria et Insubria sua Mycenas et Thebas habuere, quae novam lacrymosis poematis materiam praeberent. Quid vero externi militis , quem toties vecordia partium ad praedam vocavit, immodestiam et crudelitatem commemorem Zquid cruenta Neapolitanorum regum

dissidia, quid Borgianas caedes, quibus Ρicenum et Umbria sanguine redundarunt Nec melior erat pacis quam belli

conditio, rarescente sub tyrannis multitudine, intercepto terrestri commea tu, obsesso a praedonibus mari, cum nulla esset desertorum agrorum sertilitas, nulla itinerum securitas. Et adeo noStrarum rerum nos taedet, ut tam luctuosam noctem quam praesentia ma-

334쪽

liinus Atqui maximum, quo illi caruerunt , solatium nobis superest in ipsolium anae rationis incremento. Vt enim dies tenebras disiicit, sic doctrinarum lux sulsas opiniones evertit, quibus sublatis, fieri non potest, qui permulta, quae dolemus, in melius corrigantur. Huiusmodi verbis amicos consolabatur Calusius; ipse vero qui temporibus pareret, non inserviret, neque insensus neque SSentator, suam dignitatem et gratiam sine ulla ossensione retinuit Ila factum est, ut in summis necessitatibus Suis prodesset, deservescente autem rerum aestu, perutilem peram Una cum

Prospero Balbo, viro amplissimo suique studiosissimo, literis navaret. Fuit haec duorum virorum coniunctio Subalpinis perutilis, cum alter, qui nutriendis elegantioribus studiis sorte quadam ualus

335쪽

CCXXXIII videbatur, publice doceret alter integritate vitae et gestis honoribus clarus, Athenaeo praeesset. Tunc Balbi gravitas in primis enituit quo enim tempore omnes serme proiecta adulatione vetera et domestica contemnebant, gallica unice probabant, ipse contra patria instituta laudando verecundiam Gallis imposuit, ne in florente nuper regione deteriora

sacere viderentur Crebrae tunc erant doctissimorum virorum. Lutetia in Italiam itiones reditionesque, ex quibus Georgius uvierius, quem Balbus Florentiam

comitatus est; terno etiam adventu Napoleo iam imperii compos, urbem invisit, qui Calusio una cum intimis et semiliarissimis ad coenam vocato, sic ipsius doctrina captus sertur, ut eum omni honore assiceret. Hisce opportunitatibus Praeclare uterque utebatur ad promo-

336쪽

CCXXXIV venda et ornanda suorum civium ingenia; ex quo acerbius videri debuit , quod postmodum, restitui iam regno, uterque vivus ab Athenaeo abesset Calusium ne in iis sedibus desiderari, quas tandiu honestaveratri quibus vel exstinctus i signe decus esset allaturus la Sed ipsa

Calusii aequitas compluribus invisa esse potuit, qui honesta seculi, nimia tamen et plus quam recta vellent. Quam aequitatem ab iis sibi obiectam dolebat Calusius, quibus saluti fuisset. Sed id semelo in sinu amicorum conquestus est; si quam enim aegritudinem inde contra-Xerat, explicata mox fronte se penitus ex animo abstersisse, aperte ostendit. Hanc nubeculam paucorum acerbitas

Calusii senectuti offudit, cuius reliquam vitam intuens ipse cogitatione beatissimam audeo dicere. Et primo quidem

337쪽

CCXXXV haud parum ad elicitatem id arbitror pertinuisse, quod literas pure et sine

ambitione excoleret, nec tam gloriam, quae sui nimis appetente nonnunquam deserit, sed veritatem, quod in primis decet, ab eisdem quaesierit. Sapientem animum comitabatur praeterea moderatio ab omni contentione aliena , et benevolentia in suos. Qui enim tanta erat in ratrem observantia, ut eius causa nullum Iaborem aut molestiam sibi de- sugiendam censeret, adeo facilis et iucundus propinquis suit, ut in domo illustribus familiaritatibus et hospitibus

assiuenti, ipsius sermo ab omnibus X- peteretur. raeclara vero sunt quae narrant de Carola fratris nepte, quam primos literarum ductus et XpresSam pronuntiationem docuit, omnique postea venustiore cultu peramanter erudivit.

338쪽

CCXXXVI Inerat in eius moribus nescio quid comptum, et puellaris supra aetatem gravitas, qua maxime delectabatur Calusius, eamque sibi superstitem ore sperabat.

Sed heu l Filiberto ostae Trinitatis

in nobilissimam familiam nupta, Cum certos iam deformatosque ingenii fructus Ostenderet, primo elanguit, mox viro et tribus liberis, quos enixa fuerat, erepta est. Huic domi successit Euphrasia Solaria, Caroli Masinii uxor, matrona Iectissima, ob egregias animi dotes Calusio sic probata, ut nesciam, utrum

ipsa plus voluptatis ceperit ex magni

patrui sapientia, an iste ex illius consuetudine. In propinquorum serme loco amicos habuit, quorum studiis gratiorem senectutem effecit. Sed in salis longo vitae cursu alii alios exceperant, et in vetustioribus quidem numerabat

339쪽

CCXXXVII Hieronymum Osascum, Paullum a- claudium, Gerdilium, quicum similitudo quaedam disciplinarum intercesSerat, et Georgium Adlerum Danum, uphicorum numOrum disertissimum interpretem, cui optica rudimenta graeco epigrammate dedicavit horum aetati suppares fuerant Alserius et Augustinus Tana, qui iuvenis decessit, eisdemque Successerunt apionus, Balbus et Alexander Fallettius Barolius, excultae urbanitatis vir, a quo saepissime invisebatur. Cum autem Salutio devinctos necessitudine haberet, ex his praesertim Caesarem equitem dilexit, virum amplissimum, a quo post mortem ornatissimis verbis atque sententiis landatus est, eiusque sororem eodatam Revellam , nobilem poetriam, quae iuveniliteritalicis versibus ludens qua aetate ceteri

340쪽

CCXXXVIIIliterulas ediscunt, viriles Graecorum spiritus ostendit. His postea se adiunxerunt discipuli in quibus eximie cultus est. Fuerunt et alii tenuiores quos ingenii causa in parum lauta re opibus adiuvit. Quod in eius sunere compertum est, quum multorum lacrymae quanta cum liberalitate et quam humaniter in pauperculo lare infelices orbitates ictusque fortunae solaretur, palam fecerunt. Honestissimum sane testimonium, viripietate dignum, qui Deum caste adeundum eiusque Numen non iam silicatis pateris et ostentatione sui, sed benes actis maxime placandum putaret Pietatem confirmabat rectissimum ipsius in omnire iudicium; qui namque ingenii vires

in naturae investigatione acriter vellet expromi, easdem tamen philosophiae regiones nolebat praetergredi, sed iu

SEARCH

MENU NAVIGATION