장음표시 사용
21쪽
sum: eum ambo quidem in homine simul esse
nolint: alterum autem eorum si quis pers quatur ac capiat, alterum quos fere capere cogatur: tamquam ex eodem utras capit
apta, accolligat lat. Neq; tamen omnino Verum est, voluptatem, &molestiam stinui in eodem esse non posse: multae enim sunt voluptates, quibus aliquid molestiae admistum est: ut ea ipsa quam tum sentiebat Socrates :& plaeraeq; eorum, quae ad corpus pertinent: quae propterea purae ac liquidae
esse non possunt; ut sapientissime disputatur ab Aristotele, libro decimo Ethicoruo Et ut in tepido, remissi caloris, ac frigoris
quidam quasi cinnus est: ita multae stat voluptatis ac doloris permistiones. ut cum alibi, tum in amatoria levitate. Propterea enim Musaeus Grammaticus stimulum amoris vocavit Et Catullus a V Dere dulcem amaritiem curis misceri ait. Neq; vero aut detracta molestia, ne stario in locum illius subit voluptas, aut detractam voluptatem statim consequitur dolor. Media enim inter utrumq; indolentia est :& si eam Epicurus no voluptatem mo-
db, sed summam voluptatem esse dicebar. Multum tamen inter voluptatem, & doloris
22쪽
V AR. LE CT. LIB. Xur, 3 Hs vacuitatem interesse, & Cicero multis locis docet, & multis ante eum sarculis in Phileto docuerat Plato.
tu nimiata in igne degentia. Plinius cor igitur.
CVm varia animalium genera caelo,
terra, mariq;, ut poetae loqui solent, nascantur, solus ignis nullum ex se animal procreare dicitur : ideoque veteres cum Vestae nomine ignem intelligerent,&ipsam virginem fecerunt, dc ei virgines co-secrarunt. Ovidius.
Nee tu aliud Nam quam puram in- rellige flammam alas de flamma corpora nulla viden Aristoteles tamen libro quinto de historia eanimalium,in Cypro,ubi lapis chalcites e coquitur, in medio igne bestiolas quasdam alatas nasci ait, quae per ignem saltant, atq; ambulent, morianturq; simul atq; ab igne abscesserint. Ad eas respexit Seneca libro quinto naturalium Quaestionum, ita scribens, Ignis qui omnia consumit, quadam et arara creat: quod videri non potests iis A a veri,
23쪽
veri, sed tamen verum est, animalia igne g xerantur. Plinius autem libro undecimo. Aristotelis verba prope ipsa interpretatus est, hoc modo. GIGNIT aliqua ta contrarium natura eleuentum. Siquidem in C pri arariisfornacibus ex medio igni maiores musica magnitudinis volat pennatum quadrupes: appellatur Urales, a quibus Drausa. suam diu est in igne, vivis: cum evasit longiore paulo volatu, emoritur. Plinij verba leviter depravata esse constat: legendumq; aut,maioris musica magnitudinis,aut maioris musicae magnitudine. Aristoteles enim alli
Terentidi Adelphi locis aliquot, castigantur
REpuerascere me cogit amor in meos. Itaque qui jam pridem & Comoedi
as, e cetera ludicra posueram, ut graviora, & huic aetati convenientiora curarem, nunc ut consulam studiis M. Antonii, qui natura fratris mei filius est, caritate,& benevolentia meus, Terentium, amores
olim ac delicias meas, sumo interdum in
24쪽
manus, eiusq; fabulas, cum optimae spei
puerulo, magna cum animi mei voluptate percurro. Reperio autem ad oras librorum meorum notata nonnulla, quae fortassis no
ingrata fuerint illius poetae amatoribus. Quaedam igitur, ut fors seret, ex illis in hos libros referam, si cui forte, aut usiit, aut Oblectamento esse possint. Ac alia quidem alias: nunc ex Adelphis haec pauca, quae ad
manum sunt. Demea cum audisset ex H
gione de Pamphila gravida, conturbatus, neq; habens quid aliud responderet: trem, inquit, conveniam Hegio. Is quod mihi de hac re dederit considium, id uariSed quomodo ait, secuturum se id consiliaum, quod super ea re frater dederit ' An nesciebat quicquid libidinose & intemperanter faceret Aeschinus, de Mitionis, si non consilio, at certe permissit illius ac voluntate fieri 3 Deinde diceret potius, se auctorem ac suasorem fratri fore, quid ipsum
e re nata facere oporteret: non secuturum,
quod ille seasisset. Neque enim Demeae, sed Mitioni de illo negotio statuendi potestas erat. Neq; is qui negotij alicuius praecipuus est arbiter, solet aliis consilium ilare,
25쪽
quod sequantur: sed ipse potius alioruni
sententias exquirere, & quod optim v m f stu uisum fuerit, sequi. Quae cum ita sint, non dubito, quin totus ille versus, Is quod mihi, ex hoc loco expungendus sit: ut tota responsio Demeae contineatur his tribus verbis, - atrem conveniam Hegio. ut sententia sit. Ego tibi hic aliud nihil pra stare possum Hegio, nisi ut cu fratre colloquar. Scis enim Aeschinum non in mea potestate esse, sed in illius. Hoc & Donatus confirmat: cuius haec verba sunt. Vultuose pronunciandum hoc quod addidit, NE GIO. quasidicat, In manu statris est constitutum, non mea. Tralatus autem huc est versus ille
ex Phormione, ubi ita loquitur Demipho. ater est expectandus mihi. B, quod mihi de hac re dedit consilium, idsequar. Ita enim plane illic quoq; legendum videtur. In illo autem, quod paulo post sequitur, colloquio Ctesiphonis & Syri, ubi legitur: Nunc eum maxume operis aliquid fa
Prorsus legendum est, HUNC CUM
26쪽
MAXUME. quo modo & Plautus, & Cicero, & Seneca, & Tacitus de alij optimae notae scriptores saepe locuti sunt. Quod autem, cum adolescens patri, qui voIuptates suas ab eo impediri nollet, triduanam perpetuam lassitudinem precatus esset, subjucit Syrus,
Tum Ctesipho, Ita. nam hunc diem a Miseere nimisperpetuum, ut coepi, cupio in laetitia degere: Videri in eo poterat poeta non satis diligens servandi decori fuisse, qui improbo servo, non lassitudinem, sed mortem Demeae precanti, ingenuum adolescentem ac sentientem fecisset. Sed totum huius loci artificium subtilissime aperuit elegantissimus Grammaticorum Donatus: qui verba
haec duobus modis accipi posse ostendit: quorum utrovis posito, id quod alioqui poetae objici poterat, diluatur. Aut enim negabimus mortem a Syro intelligi: neq; illum quidquam aliud precari dicemus, nisi ut ad illum triduum aliquid praeterea addatur, sitq; aliquanto longior lassitudo: aui,si mortem significare voluit, quod mihi quidem in servo, & in tali servo, verisimilius A videtur,
27쪽
videtur, dicemus eum, cum illa diceret, UR
ISTOC, SI Q VID POTIS EST RECTIUS,
avertisse se a Ctesiphone, ita ut ab eo non audiretur. Prior illa expositio sicui magis probabitur, ISTOC, non sextus casus erit, sed adverbium antiquum, pro, ISTUC. Et haec quidem ex Donato hausta sunt: sed intelligi ex eo non queunt, nisi verba ipsius prius emendata fuerint. Legenda igitur sunt ad hunc modum. ν
CTI v s. Deest, ad i. nam si mortem significaret, non conveniret, adolescentem, ITA, dicere. Videtur ergo plus temporis optasse languori. Vel ET IsTOC SI Qv ID POTIS EST RECTI us) ut moriatur scilicet. Et hoc aversus servus debet dicere: ne indecorum adolescentis personae sit, ITA, dixisse. quamvis eiusmodi adolescentes in ducant Comici. Vt Naevius in Tribasilo, Deos quaeso, ut adimant Ipatrem S ma
Haud magni pretij haec esse, dicat aliquis
licet. ego ea nunquam pro pretiosis vendi. cabo: ut ne illud quidem, quod illius versii culi, qui non ita multo post legitur, Quem ego modo puerum tantillum in m
28쪽
nibus gestavi meis. tanta est similitudo cum illo Euripidis ex Cyclope,
ut si illa Euripidis Satyra perij sset: & hic u
nus versus non expresso auctoris nomine, citatus ab al iquo vetere Grammatico reperiretur, facile suspicaturus fuerit aliquis. eam esse ex Adelphis Menandri. Tale enim quiddam in alijs evenisse scimus.
Hippolyti Card. Esensis prudens deseveritate sermo.
SAEpe mihi obversatur ante oculos Hippolytus Cardinalis Ferrariensis; sepe de illo vigilans, saepe etiam dommiens cogito: & magna causa est, cur id facere debeam. Primus ille fortunarum mearum, quantulae illae tandem cunq; sunt, auctor atq; incceptor fuit. Quindecim annos, & eo amplius cum eo familiarissime vixi: cum optimus δc humanissimus Princeps, sua mecum gravissimis de rebus consilia saepenumero communicaret: nonnunquam etiam eodem plane modo quo ma-
29쪽
ict M. ANTONII MUR ETIgistri discipulorum ingenia interrogando
experiri solent, meam super eis sententiam exquireret: a se interdum dissentientem aequissimo animo ferret: errantem amantis. sime redargueret, multarumq; rerum ad vitam pertinentium, pro singulari prudentia, qua praeditus erasi admoneret. Praeclupue autem cum Tibbr secesseramus, ubi ille quotannis aestivos menses transigere solebat, nullus fere abibat dies, quin, per studiorum speciem, alijs omnibus exclusis, horas aliquot una jucundissimis sermonibus consumeremus. Vtinamq; eorum,quae quotidie ab illo audiebam, commentarios& confecissem diligentius, & studiosus conservassem. Sed hominum incogitantium more, qui, quorum in praesens copia est, ea sibi perpetuo parata fore confidunt,& e plurimis paucissima seligebam, quae memoriae caula, consignarem litteris, &eas ipsas scidas in quas illa conjeceram, postea ita negligenter habui, ut earum bona, magnaq; pars perierit. Incido autem
nonnunquam in earum nonnullas,quae me
acriore reliquarum desiderio incendunt. Vt haec est, quae nunc aliud agenti venit in manus. Habitus erat in prandio sermo de, simmo
30쪽
V A L L E c T. LIB . xv c ii summo quodam, & potentissimo Princiape, qui cum in omnibus aetatis partibus admirabilem quandam integritatem, & innocentiam praestitisset,jam senex ad imperium evectus, peccata hominum ferre non
poterat; eaq; durioribus,ac severi oribus legibus, quam inveterata saeculi licetia pollulare videretur,coercebat. Multi acvarij se mones fuerant, alijs, ut sit, rigidam illam &praefractam severitatem comendantibus. neque aliter vitia resecari posse dicentibus rquibusdam modice culpantibus, cum dicerent ab illis repentinis mutationibus natu ram quoq; ipsam abhorrere, quae nos non statim ab hieme ad aestatem, aut ab aestate ad hiemem, sed interjecto inter illas vere, autumnoq; perduceret. Abscessus quoque& vomicas in corporibus nostris a medicis, lenibus primo fomentis ac cataplasmatis
molliri solere, neq; prius incidi, quam suppuraverint. Cardinalis cum. & blande omnes ad dicendum invitaret, neque patienter modo, sed & libenter audiret, dicebat, in ijs reprehendi posse severitatem,qui ad formula vim on viverent, sed alia facerent ipsi, alia publice faetenda praestruberent: in eo non posse qui nullam alijs legem