M. Antonij Mureti ... Variarum lectionum libri 4. Et Obseruationum iuris lib. singularis. Nusquam unquam antehac editi

발행: 1600년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

H M. ANTONII M v RETIgem poneret,quam non ipse sibi multo an te posuisset. His alijsq; in eandem sententiam sermonibus super mensam habitis, Hippolytus dimissis ceteris, ex more,me in cubiculum ad se vocari jubet. Ibi cum alia multa sapientissime dixit, quibus ne sibi

quidem illam tantam severitatem prorsus probari ostenderet, quam tamen cerib sciaret ab optima mente proficisci : Tum has, quas subjiciam sententias, aspersit orationi suae: quas ego, quod & graves, & eleganter exprellis viderentur, ut primum ab eo diu cessi, in libello, quem tum forte in sinu gestabam, annotavi. Nihil prohibet, esse al quem o optimum virum, ta non optimum Principem. Optandus est medicus, qui alia quando agrotarit. Non satis aptus est ad rogendos homines, qui ab hominibus ea, qua sunt βpra hominem, exigit. Miseros homines, si seola innocentia tutos facit. Cogitet, qui imperat, quomodo sibi olim aLos imperare

voluisset. Deinde, quasi eum ipsum de quo

sermo erat, alloqueretur. odiu, inquit,

aliospraestare nonposse miraris, id te alii pra reposse mirantur. Si quid tu quoque olim talefecisti, ignosce I aliis, ut ignotum est tiabi: Iin nihil: cogita, non eandem a Deo datam

32쪽

VAR. LECT. LIB. X vet. Is

esse omnibuι animi firmitatem. sui ad mi

nora peccata interdum connivere non vult,

saepe ad maiora homines cogit. Aliud ultio est, aliud correctio. Uni ulcissi ιult, iratus e F rqui corrigere, amicus. Ille, eum qui peccavit, non amplius esse vult: hic esse quidem, sed noamplius talem esse. Non sunt ferenda vitia. sed qui nullum vitium fert, nudum hominem feret. Haec optimus, & longo rerum usu exercitatissimus senex: quae tanquam Or cula quaedam fuisse,evemus ipse postea docuit.

y mpro millibus, a Democritopri- mum dictum videri.

Non numerandas, sed ponderandas

esse sententias, siepe a sapientibus dictum est: plurisq; faciendum este unius gravis, & cordati viri judicium, quam imperitam multitudinem, cui probari ac placere, olim a peritis Musicis argumentu habitum est GD- ας. Ex quo proditum etiam est litteris, Periclem, si quando plaudentem sibi coronam videret, metuere solitum, ne quid peccasset, neu quid plus mi-

33쪽

I M. ANTONII MUR ET I

nus ve dixisset, quam oportebat. Et laudatur Antimachus, qui cum grande illud sua

poema recitans, ab om nibus, praeterquam a Platone relictus esset: Legam, inquir, n hilominus. C to enim mihi unus instar est multorum millium. Neque non illud Epicuri generosum ac magnificum est : qui ad Metrodorum scribens, & parvi tum sibi, tum illi, facienda esse vulgi judicia, disserens, Satis magnum, inquit, uterque alteri

theatrum sumus. Sic Cicero dum Catoni probaretur, aliorum judicia non extimescebat, Cato ille noster, inquit, qui mihi unus estpro centum millibus. Et alibi de Peduceo, Tu vero, inquit, se 1 Sexto: eim Oudicium mihiperscribes. Cum autem Graeca illa verba alicuius vel rum esse constet : neque quisquam adhuc, quod sciam, cuius sint, prodiderit: non alienum putavi, testari, quid de illis opiner. Suspicor igitur Democriti esse : cuius hoc dictum refertur a Seneca. Vinus mihi propo- ραώ est: tapopulu pro uno. --

Semi adpedes cenantibuου sabant. Magdalenampedes Domini sando unxisse.

34쪽

Discumbentibus olim cenandi causa,

servi retro ad pedes stare consueverant, qui Dominorum jussa exciperent. Quod vel ob eam causam observatione dignum putavi, ut magis intelligeretur quod in sacrosancto Evangelio scriptum est, Magdalenam, cum in domo Pharisei cenanti communi omnium domino, ingressa esset, retro ad pedes ipsius stetisse. Neque enim adveniens, ulla ratione maiorem animi sum missionem significare poterat, quam cum eum sibi nobilissima mulier locum delegit, qui servis proprie erat attributus, Stant retro, ait S.Lucas, adpedes eius, lacrimis coepit rigarepedes eius. Seneca libro tertio de Benefici j s. Viprimum diluxissem buus, qui cenantia edet steterat rarrat, qua inter cenam ebrius dixisset. Martialis, Omnia cum retro pueris obfinia tradasCur non mensa tibi ponitur a pedibus

Aridam ct Apollidorus tyranni.

Seneca emendatuΥ.

35쪽

rs M. ANTONII M vh ETI

QU*iij x ex me per epistolam homo

eruditus, qui, me auctore, Senecam studios egere et erat, cum ab eo prius, more muliorum,s1h5rruistet, qui fuissent rex Arrhideus, & Apollodorus, qui ab eo inter feros, & crudeles nominaretur. Respondi de Arrhideo quidem ut dubitaret, factum esse culpa librario ru, qui Arrhideum pro Aridaeo scripsissent. Fuisse autem Aridaeum Alexandri Magni fratrem, ex ignobili muliere ortu : cuius m minisset & Plutarchus ad finem Alexandri. Sed & in commentario,Num seniorigeren

Saltatriculam Aridati matrem fuisse legimus apud Athenarum libro tertiodecimo. Apollodori autem tyranni mentionem oste & apud eundem Plutarchum, libro, quo disputat Philog io cum iis qui rerum

potiuntur, vel maximesermonem conferendum esse, de apud Suidam in voce Iερώνυμ .Haec, quanquam recondita non sunt, quod

illi

36쪽

illitam en scrupulum injecerant, putavi, venire pota, ut aliis quoq; molesta essent. Imria Livi' loca numerorum no-

iis depravata.

DEpravata multa in optimis quibusq;.

scriptoribus, cum librarij eas litteras quibus numerus indicabatur comjungerent, atque ex eis vocem aliquam c5ficerent, sepe judicavi. Nunc proponam quosdam e Livii annalibus locos, in quibus eius generis maculam tandiu haesisse miruest. Eorum unus est libro xxi II. ubi agitur de auxilijs, quae Karthaginenses miserunt ad Hannibalem, cum, male pugnato a Romanis ad Cannas, spes esset, bellum brevi tempore perpetratum iri. Itaque, inquit Livius, fit Gnatusconsultum, ut Hannibali XL. IV umidarum millia in supplementum

mitterentur, S XL. elephanti argenti multa talenta. Sed quis non . miretur, cum& militum, & elephantorum numerus senatusconsulto definitus ac certo compre- hensius fuerit, de pecunia ita decretum esse Θ Non immorabor in re perspicua longius. Fuit haec paulo silpra nostram aeta-ώ B tem

37쪽

a u. ANTONII MUR ET Item ab hominibus ineruditis invecta sicia cbendi ratio, ut cum quingenta signincare vellent, ita scriberent vG . Erat igitur scriptum in vetere Liviano libro M. vςxδ. id ei mille quingenta. Quod qui non intellexerunt, inepte lcripserunt MuLTA. Contrario

vitio laborat hic locus e libro xxvi. Eodem tempore septem taberna, quae postea quinque, et argentaria, qua nunc novae appellan rur asere. Numeri notam putarunt elle, quae non erat. Habebat enim antiquus Imber. SEPTEM TABERNAE A E POSTEA VET. ET ARGENTARIAE QV A BNvNC NOUAE APPELLANTUR. Nam, ut novae ita veteres tabernae in foro erant.

Vnde locorum nomina, pub veteribvi, msub novis. At illi, deletis duabus litteris.

quas frustra geminatas putarent, Illud Vnotam esse quinarij numeri judicarunt. Addam & tertium, qui tamen quoto ex librosiit, nunc quidem recordari non queo. ea alicubi extare tam certo scio, quam me Vlvere. Exposito praelio quodam, Livius, ut plerumque solet, subjiciens numerum eo rum qui utrinque ceciderant, ita scribit, ut

vulgo quidem legitur. S ROMANIS CECIDLR1 VICTOR LS. In veteribus erat

38쪽

vAR. LEO T. LIB. xv n is vicTI. Sed qui Romanos ex eo proelio vita derent superiores discessisse, ex victis lac re Erat autem scribendum VICTI. id est, sexcenti. Sexcenta adhuc huius gene ris in scriptis veterum latent: quae aut a me aliquando, aut ab alijs detegentur.

Si sorte. Ciceronis in Miloniana locus inter punctionesnatus.

Apud Ciceronem in Miloniana it l

gitur. Hiscine vir patria natus, usquam, nisi in patria morietur, aut si forte pro patria, huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum se uxchrum essepatieminiὶ sed vitiosa interpunctio vim omnem illius enervat, pulchritudinem delet, sententiam obscurat. Atque equidem putabam id ita perspicuum esse, ut supervacaneum esset monere. Sed cum videam id mendum haerere etiam in ijs libris, qui jure, an injuria, videbimus, sed certe vulgo ceteris emendatiores putantur, praetereaq; animadvertam hominibus ceteroqui non ineruditis in explicanda eius sententia oculos caecutire, potius huius opellae jacturam faciam, quam eos diutius B a err

39쪽

ao M. ANT ONII MURETI

errare patiar. Est igitur ita legendum. Hi rine vir patria natus, usquam, nis in patria morietur, aut,si forte,pro patria ὸ Atque hic subsistendum: ut quod sequitur, sit novae periodi principium. Hoc enim fgnificat, indignum esse, talem virum usquam, nisi in patria mori, nisi forte casus aliquis ita tulerit, ut in aliquo externo bello,mortem, pro patria dimicans, oppetat. Est gentis loquedi Graecum forte, Sic libro primo Epistolarum ad infratrem. Intelliges, nihil esse a me, nisi orationis acerbitatem, ta iracundiam, si forte, raro litterarum missarum indiligentiam reprehensium. Et libro

tertio de oratore. Ex quo vereor, ne nihil

tui, nisi upplosionem pedis imitatin, cs aliquem forte, motum. Sed & Ovidius in

primo Metamorphoseon. Figit. in viridi fors tulit, ancho prato. cuius ignoratione vulgo fecerunt, Asors tulit.

Sueton, de elaias Rhetoribus libe

Im emendatur. c A P. X.

IN his libris conscribendis imitari mihi

videor eorum consuetudinem, qui tesseris

40쪽

ris ludunt. Vt enim illi, quod temere jec

runt, eo uruntur: sic ego pomeridianis horis, dum se calor frangat, in bibliothecam meam iligressus, qui primus liber in manus Venit, eum arripio, & si quid olim a me in , eo notatum sit, inspiciens, unum aut alte- Tum horum capitum concinno. Nunc igiatur, cum sese obtulerit libellus sane elegans Suetonij declaris Rhetoribus, tetabo, num ex ijs,quae pridem in eo notavi,passim qu si corollam aliquam texere. Rhetorica quoque, inquit, apud nos, perinde atque Grammaticdfere recepta est. Ego pro, FERE, non

dubito quin legendum sit; s E R o. Sequitur paulo post, suod ne cui dubium sit, vetus tem Censorium edicti stu iciam. Lego' u rus S. C. ta fensorium edictum seu iciam. Addo & praenomen prioris constilis. ut sit,

C. FANNIO. STRABONE, M. VALERIO.

MESSALLA. Cos. Ac paulo post. v T I. EI. non, ut vulgo editum est, u T. SI. EI. NO-

tum autem est & Senaticontatum hoc &Edictum totidem verbis apud Agellium extare. Quod autem aliquanto post legitur, DV M utilia necessaria, dum perniciosiscit supervacanea ostendere: si locus vitio vacat, illud ovM geminatu, valet, .. A, οὐ n

SEARCH

MENU NAVIGATION