M. Antonij Mureti ... Variarum lectionum libri 4. Et Obseruationum iuris lib. singularis. Nusquam unquam antehac editi

발행: 1600년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

23 M. ANTONII MVRETI porum scriptoret, crebris ante exitium diebu illusi sepueritia Britannici P eronem. Sic in lib. Iudicum cap. XIx. Quod cernens homo. adduxit ad eos concubinam suam, ta eis tr aedit illudendam GH ἔγνωσαι ocis 6 e Aean ἔρ--τηολί, κώννυ, b. Quod Latinus Interpresimodeste reddidit, tota nocte eos illa abusos fuisse. dicens. Teletius Eunucho. cuinetia

am in si per sciam postquam ludiscatus est

virginem. Idem Hecyra. Sed quam decrerim menonposse diutiuae abere, eam ludibrio habera Farmeno. quem in locum Donatus. Honesto, inquit, verbo, & pleno pudoris usus est, & nove, pro vitiari. Ita hoc postiemo utuntur & I risconsulti, ut Paulus in l. si quis servum. D. de injurijs. Si quis, inquit servum meum, uel ium meum ludibrio habeat,licet consentientem, tamen ego iniuriam videor accipere. Sed his verbis tum demum utebantur, cum talia; non amoris causa, sed contumeliae faciebant. Nam quae per amorem fiebant. mitius accipiebantur. Atq; ed pertinet illa Terentiani adolescentis excusatio. Terent. Eunucho, act. s. unum hoc scito non me contumelia iricisse causa,sed amoris.

252쪽

endatae Insituriones Iusiniam.

IN Institutionibus Iustiniani, sub titulo

de heredibus instituendis, ita legitur:υ

tamen casus, in quo nec cum libertate utiliis ter servus a domina heres instituitur, ut consitutione divorum Severi γ tonins cavetur. cuius hac verba seunt. Servum adult rio maculatum non iure testamento manumissum antesententiam, ab ea muliere via ri, qua rea fuerat eiusdem criminispostulam, rationis est, cuare sequitur ut in eundem a domina collata heredis institutio, nullius m menti habeatur. Eidem constitutio legitur in l. 8. D. de hered. instit: qua ex collatione discimus vocem AEREDIs redundare, quod & per se patere poterat: & in extremo legendum, nihilmomenti habeat. quod

cum librarius scripsisset per sigia, hoc mo

do. N. M. H. ita exposuerunt, nullius momen

ii habeatur. Sed Accursus ostendit se usiam institutionum libro, in quo omnia ad ver bum ita scripta e sient, ut in Pandectis, nisi, quod illic accusatum legitur, no ut hic ma

culatum. Cetera ergo 'eodem modo utru

biq; legenda sunt, sed hoc postremum du- P ue bitain

253쪽

Suei M. ANTONII MUR ET Ibitationis aliquid habet no tantum in veris bis, verum etiam in sententia. Nam Accu sius maculatum quidem legit: sed accusatuinterpretatur, neque dissimulat, esse alios libros in quibus legatur, accustum, cuiuLinodi ego quoq; unum habeo: &, ne dicam

dolo, rectam ac veram esse eam scripturam puto. Eruditissimus tamen huius aevi Iuris. consultus illam alteram tuetur fretus auctoritate Graecorum, qui ita interpretaturi νοχον οντα τη-: & quod alioqui pugnaret haec constitutio cum l. reos. C.ad legem

Iuliam de adult. Sed mihi quidem mirum videtur, quomodo dici possit manifesto is neri adulterij servum pendente adhucjudicio. An forte jam de flagitio ita constiterat,

ut dubium non esset,quin mox damnandus foret, neq; quicquam restabat aliud, nisi ut ferretur sententia λ Immo vero evenire poterat, ut absolveretur : quo ipso casu non tamen con valesceret institutio, quae a principio inutilis fuisset. Nota est enim Catoniana regula. Quomodo autem absolvi poterat s jam flagitii compertus erat Z nisi iam te quomodo absolutus olim dicitur Clodius, cum Bonae Deae sacra violasset. Et ta

254쪽

OBSERVAT. IVRIS LIBER. 233

haberetur. At si legamus, Accusatum,dicat aliquis, certe pugnabit haec constitutio cul. reos. C. adi. Iul. de adult: Quomodo igitur efficiemus ne lex 8. D. de hered': instit. cum eadem illa l. reos, manifesto pugnare licatur Z Sed verius est, nullam inter eas esse pugnam. Quamvis enim simul m rem, & feminam eiusdem adulterij ab eodem reos fieri lex Iulia non sinit : a diversis tamen eos eodem tempore postulari non vetat: l. de nunciatio.* quaeritur. D. eodemtit. quare non dubito, quin, quomodo in pandectis legitur constitutio Severi & A tonini, eodem plane modo, in institutionibus legenda sit.

Emendata lex, Praetor ait. D. de edendo.

CAP. IX.

DEesse aliquid videtur in l. Praetor ait.

D. de edendo. Vulgo enim ita legi- tu . Hatorali, argentaria mense e ercitores rationem qua ad Mertinet edarata adiecto die ta consule. Huius edicti ratio aequissima est, nam cum singulorum rationes

argentaru confriant, aequumsuit, id quod mei

255쪽

23 M. ANTONIL MvRETI mei causa confecit, meum quodammodo λ- strumentam mihι edi. Certe enim ratio,

quae subjicitur, non cohaeret cum ijς edicti verbis quae antecesserunt. Sed vix quemquam dubitaturum arbitror quin in edicto ita legi debeat. Rationem cuique quae ad θpertinet. Ita enim pulchre cohaerebunt mnia. Quod confirmare pluribus verbis, hominis esset otio & abundantis & abu

tentis.

osenditur vera lectis l. Iuro gentium.' Ti. depactis. Contra Accursum.

ctis, ita vulgo legitur. Sive autem ab intatio, dolo malopactum factum est, sive poppactum aliquid dolo malofactum est, nocebit exceptio propter hac verba edicti, nessiat. Quaerit autem Accursius, ubi sint verba illa edicti, &respondet ea non 'extare. Ego autem existimo sigia, quibus singulae voces significabantur, coaluisse in unam vocem: &antiquitus scriptum fuisse. N. QU. C. E. Fiat, id est, riceque quo in cui eorum fiat, quae verba edicti paulo supra recitata erant. Paulo

256쪽

OB SE UAT. IvRIS LIBER. an Paulo autem infra eum locum, ubi legitur: Ergeneraliter quotiens pactum a jure communi remotum est, servari hoc non oportet, nec legari . aberrare a re proposita Accursiaum existimo, propter vitiosam scripturain, legendum enim non, legari, quis enim un-

quam audivit pacem legari 3 sed additis duabus litteris Allegari.

Depravatus locus in Institutionib. de nupti,s restituitur.

IN elegantissimo libello Institutionum,

sub titulo de nuptijs, ubi docemur, quomodo liberi, qui naturales tantum se rant, legitimi essici possint, locus est jampridem corruptus, quem a nemine tot er ditissimorum hominum, qui tanto studio ad eos libros illustrandos incubuerunt, purgatum esse demiror. Vulgo autem legitur hoc modo. Nec non is, qui a muliere libera procreatus, cuius matrimonium minime legibu interdi tu uerat,sed ad quam pater Uuetudinem habuerat. postea ex nostra constistitione, dotalibus instrumentu compo-IPis in potestate patru Uycitur. Quod ta ali

liberu

257쪽

tiberis, qui ex eodem matrimonio postea fuerint procreati similiter nostra con titutio praebuis. Qijd enim, quaeso, est, quod Iu itinianus, non ei modo, qui ante contractu matrimonium procreatus fuerat, sed ijs quoque,qui post matrimonium suscepti essent, sua se constitutione tribuisse, ut legitimi fierent, gloriaturὶ An non hi sine ulla constututione legitimi sunt ξ Quae res ita commovit hominem sane eruditum, sed interdum ingenio suo praefidentem, ut in commentario sito ita ad eum locum scripserit. Hoc ridiculumsuit adscribere, cumsua spontesatis intelligatur. Veteres libri, quod i alis qui ex eodem : ut casium,fnificet, de quo in I. nuper, C. eodem rite nimirum, ut quamvis liberi ex matrimonio contracto nullis cepti sint, quod ex verbis superioris legis requiri sane videbatur, nihilominus tamen siliorum famiabasjus adipiscantur. Haec ille, de cuius sententia & emendatione non agam pluribus: certe quidem, cum satis multos veteres in

stitutionum libros viderim, nullum repperi, in quo ita legeretur, ut ipse legi ait. Neq; tamen hac quidem in re fidem ipsus in dubium voco. Ego id tantum discriminis animadverti, quod in eorum quibusdam vox, . simili-

258쪽

ΟBSERVAT. IVRIS. LIBER. 23 7

similiter, alio loco posita est. Ita enim ha bent, quod I similiter aliis. quid hoc, dicet aliquis, interest Θ Permultum. Etenim si unicam litterulam mutaveris, loci vitium prorsus omne sustuleris. Legendum enim a Puod ei, similiter alijs o cetera. Hoc autem dicit, se illi qui ante nuptias natus erat, sua constitutione tribuisse, ut aeque legitimus esset, atq; θ,qui postea ex eodem matrimonio procreati forent. Sed quia in Latino sermone graecam dicendi formam adhibuerat, ea res non Latinis modo, sed ipsi quoque Theophilo errorem objecit. Dictum est aute militer alijs, ut Graeci dicerent,

ἐμοίως τοις αἴλοις. id est, ex aequo cum alijs: eodem plane modo, quo qui postea geniti essent, Talia sunt apud Tacitum, ut quinqueviris, ἄμα πόντr: apud Horatium, convenienter natura, ο μολογου ἀνως τοῦ φύσει, & eius

generis alia. Sic in s.ceterum, de legit: agnate succession : Laudamus quidem Praetoressua humanitatis, b σφε ρας φιλαν ωαποις simile illi ex sacrosancto Evangelio. Laudavit Dominus villicum in

259쪽

M. ANTONII MURETI

diuomodo legenda videatur Lex TIILD. de probationibus. Eadem Agmstrata.

C A P. XII.

SEmper suspectam habui scripturam le

gis x II i. D. de probationib: semper ita legendum existimavi, ut subjiciam idq; eo magis, quod ipsa quoque cetera exemplaria variare animadverti. Lego igitur eam hoc modo, Cum de statu hominis quaereretur, Caesar noster in haec verba rescripsit. Et durum I iniquum est, cum is statu alicuius quaeritur, o diversa professis-nesproferuntur, eapotissimum stare qua nocet,sed causa cognita, veritatem excuti oportet, I ex eo potissimum anno computari, ex quopraecipuam fidem, in ea re constare credibiluti videtur. Tria sunt hic, in quibus a pervolgatis libris discedo. Primum, quod i

go, cum de tu, ubi vulgo, cum de aetate. Alterum . quod in rescripto Principis lego. quaeritur, non, quaereretur. Sed hoc quidem ipsa orationis exigit. Tertium, quod ad finem lego, anno, non, ut vulgo, annos. ut computari, simpliciter dictum sit, pro eo quod est rationem misi. Sententiam

autem

260쪽

aurem hanc esse arbitror. Mouebatur alia cui qua tio status, id est, libertatis, aut civitatis, quo in genere quisionis, libri censuales, S pi ofessiones maximam auctoritatem obtinebant: maiorem etiam, quam

testes, i. census. D. hoc tit. In hoc igitur judicio proferebantur diversae professiones. Actor quasdam proferebat, ex quibus conis stare videbatur reum professum non esse. Reus alias, in .quibus scriptum erat eum professum esse. Certe autem qui negligentia, aut dolo malo professi non essent, ij sibi aut civitatem, aut libertatem abjudicasse videbantur. Vt enim si servus volente domino census esset, hoc ipso fiebat liberrita liber, qui dolo malo profiteri ac censeri noluisset, libertate multabatur. Itaque incensi olim publice vendi solebant. Res nota est ex Cicerone pro Caecina, in Topicis, pro Archia. In hoc igitur, de quo dicere coeperam, judicio dubitatur Vtris potius tabulis standum esset. Et videri poterat eis

standum, quae reo nocerent : ne monumentorum publicorum subverteretur auctoritas. Nam etiam si apud aliquos censores professus esset, nihil hoc ei proderat, si apud alios idem facere neglexisset. R . spom

SEARCH

MENU NAVIGATION