M. Antonij Mureti ... Variarum lectionum libri 4. Et Obseruationum iuris lib. singularis. Nusquam unquam antehac editi

발행: 1600년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

orationis pro Balbo : Auctoritatis tania, quantam vos in me esse voluistis. Paulo post autem, ubi de Pompeij laudibus dicere ingreditur, Huius, inquit, 'orationis di ilius est exitum quam principium invenire. quae sententia semper mihi visa est efficta ex Lysia: qui principio eius orationis, quam habuit adverbus Eratosthenem, qui unus e triginta Tyrannis fuerat, ita scribit.

Xenophontis locum in Cyri Pae imitatus Salgusius

C A P. XXI.

Tilissimum praeceptum est adole

scentibus, qui exercere se cum a qualibus suis volunt ad facultatem aliquam fitinius comparandam, ne eos potissimum deligant, quibus se superiores ense cognoscunt: sed quo quisque maxime excellit, eo illum potissime provocent: lucta, saltu, cursu, cum eis contendant, qui horum quodque optime facere putentur. Illud enim, ostentare se cupientium est :

hoc eorum, qui progredi quotidie longius, A

232쪽

&semetipsis meliores fieri studeant. Itaq; Cyrus, ut est apud Xenophontem, cum inter Medos jam paulo grandior educaretur, non ijs quae apud Persas didicerat, sed ijs quae melius in Media discerentur, Medorum pueros provocabat. Neque recusabat, quominus ad tempus ab eis vinceretur, eisq; ridiculo esset, dum eo paulatim perVeniret, ut ijs ipsis illos artibus quibus pollebam, aut adaequaret, aut etiam anteiret. Qua de re verba Xenophontis haec sunt.

Xenophontis locum imitatus, ut videtur, erat Sallustius in ornando celebrandoque Pompeio quod e Vegetio cognovimus, cuius haec sunt e libro primo de re militari. De exercitio Pompeij Magni Sallustius hoc 'memorat. 6um alacribus saltu, cum velociabus cursu, cum validis vente certabat. Hoc Sallustianum praetermissimi est ab ijs qui fragmenta Sallusti, collegerunt. ut & hoc ex libro secundo ni storiarum, quod apud Agellium extat. Sardinia in Afico mari,facie vestigij humani, in orientem, quam in occidentem, latior ominet. i

233쪽

274 M. ANTONII MURETI

Sallus, in Catilinario locum e Sophocle expressum videri.

Vod it C. Caesar apud Sallustium

J in oratione, qua dissuadet, ne con- uration, deprehensi interficiantur, in ructu atque miserius, mortem arumnarum requiem, non cruciatum,esse: idem prope dicit apud Sophoclem Antigona his versibus

Vt fortassis illinc hausisse vel Caesar, vel Sal- Iustius videri queat. Eos ego Sophoclis versus ita Latine reddidi. Nam qui uis, ut ego, in plurimis visit

malis,

id uitale mortem Use in lucro puto

234쪽

M. ANTONII

MURETI OB SEM

LIBER SINGULARIS.

236쪽

M. ANTONII M V-RETI IURIS CONSULTI

Observationum Iuris liber singillaris. Defuncto reo,solutasporna, quae ad haeredes non pertinet, quid de re pecunia

Maria judex cognsere debeat. mmendata in eam rem L. Defuncto eo. D. depub.jud.

CAP. 1. Otum est quaedam esse crimina, ob quae, praeter eam poenam, quae nisi ab ipso reo exigi no potest, cuiusmodi est relegatio,. -- -ldeportatio, damnatio in metallum, & similes : eripitur etiam convicto & condemnato pecunia scelere pamia: quam, eo mortuo, etiam haeredes exigi solent, exempli causa in crimine repetundarum non tantum infamia, exilium, poena

capitalis interdum reo irrogatur, sed & pe- O s cunia

237쪽

Siὸ M. ANTONII MUR ET Icunia aufertur quae expilatis provincialibus reddatur. illam igitur poenam certum est perimi,destincto reo, l. 3. D. de publ: judic: quam enim poenam exigas ab eo qui jam mortuus est λ praeter pauca quaedam crimina, in quibus &accusatio mortuo jam reo institui potest, & a mortuo quantum

natura patitur, exigitur poena, ut cum cineres, & ossa eruu litur,ac projiciuntur in minre, cum cadaver ipsum suspenditur, cum memoria damnatur, statuae dejiciuntur, nomen e fastis eraditur; sed pecunia, accusato in reatu mortuo, exigi etiam ab haeredibus solet. Quaeritur ergo desuncto reo, extinctaque ea poena, quae ad haeredem devenire nullo modo potest, apud quem j dicem de re pecuniaria agi debeat. Et vulgo putant, non apud eum qui cognoscere instituerat de crimine, sed apud eum cuius

de causis pecuniarijs notio est, idq; probari censent, i. desuncto eo. D. de publ: judic-

quam eriam Graeci eo modo interpretaniatur, sed mihi plane contra videtur. Constat enim, ab ijsdem antiquitus aestimatam litem, qui de repetundarum crimine cognoverant. & vero quis, quanti sit aestimanda

lis, cognoscere melius possit, quam is ipse

238쪽

qui totum crimen cognovit λ Immo veroeam ipsam legem Defuiscto eo, puto id dicere, si emendate legatur. Nam quomodo nunc legitur, nullam videtur idoneam sententiam continere. Censeo igitur legendum hoc modo. Defuncto eo, qui rem fuit

criminis reparna extincta, quicunque in cauissa criminis extincti debuit cognoscere, eius de pecuniaria re cognitio est.Proin quacumque., Lego, quicumque in, Pro debet is, lego δε- luit. Vbi legitur Curius, lego eius. quae m rationes neq; contortae ac violentae sunt, dc ad veram sententiam elicienda' nece II riae videntur.

Servum nec relegari nec deportari: Emendata in eam rem lex.

Vemadmodum exi* nomen in lubris nostris sepenumero mitius accinitur, & relegationem tantum significat: ut quoties exilium temporarium dicunt: non enim si proprie loqui velimus, potest quisquam ad tempus exulare, neque omnino ad tempus capite minui: sic & nomen relegationis aliquando durius ac gravius

239쪽

aiῖ M. ANTONII MUR ET Ivius accipiendum est: ita ut deportationem significet. Et ita intelligi debet in l. Hos accusare. g. omnibus autem. D. de accus: &inscript: quod& Accursius notavit. Alioqui ne ea quidem relegatio quae in perpetuum est, inter capitales poenas numeratur l. CVr-piralium. D. de poenis. Quare inepto ad iaquod agebatur exemplo Iurisconsultus usus esset. Deportatio igitur capitalis quidem poena est, sed in servos non convenit. Nam quomodo eum capite minues, qui caput non habet aut quomodo bona, ciavitatem, libertatem adimas ei, qui neque quicquam habet in bonis, neq; civis, neque

libet est 3 Nihilo secius ne relegatio quidem proprie dicta servile esse s appliciu in potest. Duriora enim & acerbiora supplicia in se

vos constitui solent: non molliora, cuiuia modi relegatio est. Et cum relegatus retineat civitatem, potestatem patriam, bona,

testamenti factionem; quis non videt haec in servum convenire non posse Θ Quod etiam, si fingamus servum relegari posse, id est, alio amandari, & urbe provinciave prohiberi, beneficium istud fuerit, non poena, amovere eum ab oculis domini, eiq;

sugiendi necessitatem imponere, quod servi

240쪽

servi lapius quam domini voluissen t suapte

sponte faciebant: & poenae loco eum genere quodam libertatis donare.Itaq; si cui se vili admisso proposita fuisset relegatio, nuhil arbitror cupidius facturos fuisse omnes servos, quam ut in eam poenam quamprimum inciderent. Neq; opus fuisset accusatore, ipsi se ultro detulissent, atq; indica sent,vehementerq; recusassent,si quis ipsos defendere, & tam optandam condemnationem impedire voluisset. Adversari ramen videtur huic sententiae l. a. D. Qui &a qui b. man: lib: non fiant: ubi ita legimus. Servo competere liberim nonpotest, si relegatus moratussit in urbe. Quid enim apertius, quam ibi relegati servi mentionem fieri 3 obstat & Lex a. C. de sepul: violato. Cuius haec verba sitiat. Siservus in demoliendis se

pulchris fuerit deprehensus si id sine domini

scientia faciat, metallo addicatur. Sin versaomini auEtoritate veliussione urgetur, rei gatione plectatur. Ad nodum hunc solvendum Accursus ea comminiscitur, quorum

vel meminisse pigeat. Ego ad i. a: Qui&a quibus, ita respondeo. Relegatis dies plar- rumq; aliquot ad componendas res suas d bantur, praescribebaturq; ijs certus dies in-

SEARCH

MENU NAVIGATION