M. Antonij Mureti ... Variarum lectionum libri 4. Et Obseruationum iuris lib. singularis. Nusquam unquam antehac editi

발행: 1600년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

aa a M. ANTONII MURETI

tra quem excedere debereiar, quod si per

contumaciam diutius mansissent, neque sententiae paruissent, relegatio in deportationem mutabatur. l. q. ta de poenis. Deportatorum autem bona sisto, ut notum

est, applicabantur. Hoc igitur dicit Iurisco-sultus, si quis relegatus, in urbe per contu maciam moratus iit, ac deinde servo suo libertatem dederit, eam dationem non valere : neq; competere libertatem servo, qui jam una cum ceteris bonis fiscalis effectus

est. Deportatus enim manumittere lao potest. L. a : de interd : & releg : dc deportet Sed & ad illam constitutionem de sepulchro violato aeque facilis responsio est. Noenim legendum est,iservus, ut vulgo, sed, siquis, ut in codice Theodosiano. Quod si quis dicat hac mutatione nihil effici: cum domini mentio, quae statim sequitur, ape te ostendat de servo agi: respondeo, non eius qui sepulchrum demolitus est, dominum, sed dominum sepulchri accipi debere. Neq; me movet, quod Graeci hoc aliter interpretantur: quos ipsos saepe labi,& magno judicio adhibito legendos scio. Haec ego non tanti esse duxissem ut in hos libros

referrem, nisi etiam Bristonium in libro singulari

242쪽

singulari de adulterijs ad hunc scopulum impegisse vidissem. Emendatur rescriptum M. Antonini, ct L. Verti In L. I. D. de quaestionib. Accursib error.

IN L i. D. De quaestionibus,vulgo ital

git .Divi tres Labano Langino rescripserunt de servo heredum;non esse habenda quastionem an res hereditarias: quamuis suspectu uisset, quod imaginaria venditione dominium in eo quaesivisse heres videretur. Vbi Accursius comminiscitur, servum illa ex alia causa, quan hereditaria, heredum communem fuiste, & venditionem exponit emptionem: quorum quidem mihi nihil probari potest. Neque dubito, quin locus corruptus sit; a quo, non dico, fortassis enim antiquior error est, quam ut librarijs tribui debeat. Sed moveor primum, quod eum servum heredum dixerit, mox unius tantum heredis mentionem faciat. Deinde, quod in hunc aut in illum torqueri servos quid sit, scio: at servum torqueri in res hereditarias quid sit, plane no video. Nam

si hoc

243쪽

si hoc quaeretur, utrum, jacente adhuc limreditate, & mota aliqua controversia super rebus hereditarijs, servus hereditarius ea de causa in quemlibet eorum, qui instituti sunt heredes torqueri posset: sine ulla dubitatione responderem posse torqueri. l. Hoc quod placet. C: eodem tit : Neque enim videretur torqueri in caput domini: Cum heres ante aditam hereditam heres non sit. l. et: D. eod: tit: l. liber homo.

D. ad i.inquit: Adde quod genus hoc loquendi , suspectum fuisset quod videretur.

homini Latinae linguae intelligenti, non Q-

spectum esse non potest. Venditionem denique pro emptione qui accipiat, etiam aubum pro nigro, accepturus videtur. Neque sum nescius, ubi venditio est necessario eL se emptionem, δc contra, esseq; unum & undem contractum emptionis & vendit, onis, sed certe aliud est emere,& aliud vendere. Ne plura: multa hic esse, quae emendatione indigeant, arbitror: de totum hunc locum ita legendum censeo. Divi tres Lesiano Longino rescripserunt deservo her ditario non esse hobendam quaestionem in emptorem hereditatis Huamvissuspectum: quod imaginan a venditione dominium in eo quae

244쪽

ΟBsERVAT. IVRIS LIBER. 223 Isse videretur. Spero 'hanc mutationem G- ruditis & intelligentibus probatum iri, de caeteris non laboro.

De Miratur incogitantia eorum, qui librospandectarum con

i eis narunt. CAP. IIII

MVtra insgnia vestigia impressa sunt

in libris pandectarum, eius incogitantiet,qua usi sunt ij quibus cos I stinianus concinnandos mandaverat: dc re periuntur tamen, qui eos pertinaciter defendant, quasq; non ipsi modo coeci sint, sed &alijs quoq; eruere oculos velint, contendunt, nihil in eis libris repugnans, nihil frustra repetitum posse reperiri. Sed utriusq; generis tam multa notata sunt ab hominibus eruditissimis, ut non modo stulti, verum etiam impudentis jam sit, ulterius in illa jampridem labefactata & profligata opinione velle petiistere. Ac quoniam eo plaerumq; decurrunt, cum idem sine causa saepius indicatum ostenditur, ut dicant, uinnam, eandemq; sententiam interdum ad diversos juris articulos peronere, ideoque P nece si

245쪽

22 M. ANTONII MVRETI

necessario saepius repetendam fuisse : libet . unum eis objicere, in quo certe hoc perfugio uti non queant. Nam si sub eodem titulo, eiusdem Iurisconsulti, eadem verba ex eodem libro sumpta, bis posita esse ostendas, valde duram frontem habeat oportet, si quis id quoq; certo, & vero judicio, non supina quadam negligentia factum esse contendat. Sub titulo igitur dere judicata, legis sextae principium hoc est Vlpianus libro sexagesimo sexto ad edi tum. Miles quissub armata militia stipendia moruit, condemnaim, eatenus qua facerepotest, cogitursolvere, Lex autem 18. sub eodem tutulo haec est, V ianus libro Lxv I. adedi tu.

Miles qui sub armata militia stipen dia moruit condemnatus, eatenus, quatenus, facere

potest cogitursolvere. Concurrat hic omnes columnari j Magistri, & capita inter te conferant, nunquam, quanquam acuti sunt, ullam idoneam causam, cur haec tam exiguo interjecto spatio repetenda fuerint, comminiscentur. Eodem modo peccatum

est in l. si constant: f si vir.&in l.quod si vir. D. sol: matrim: simile quiddam meminis se videor notatum & ab Antonio Augustino, etsi id nunc reperire non possum. Nec

246쪽

non illud quoq; magni stiis oris indicium

quod, quae verba, sub tit: ad leg: Iul: de vi publica, ad finem. l. qui dolo malo, citaverant ex Vlpiano lib. LxvI. ad edictum eadem repetunt sub illo titulo, qui proxime sequitur,& tribuunt Scaevolae libro quarto regularum. Video tamen hoc posterius e cusari aliquo modo posse.

Vnde ductum sideatur dictum iEud AL piani. Heri vus, hodie liber.

FErendi non sunt, qui cum ab egestate

ad pinguiorem fortunam repente pervenerunt, ita delicias faciunt, ac si a puero in magnis opibus educati forente Cuiusmodi multos non semel vidimus, qui cum paucis ante diebus, panem cibarium, ι

rent, neque nisi festis diebus vinum, idque, mi acescens, aut mucidum, aut fugiens, biberent : confestim nullo suo merito divites facti, omnia fastidiebant, ad omnia nausea- ιbant: ut ego quidem videre mihi videor asinos,qui diu lappis ac tribulis & verberibus pasti, repente immutati, coliculos praedu

i P a ros,

. ai

247쪽

M. ANTONII MUR ET I

ros, lactucas non satis teneras esse quererentur. Neque ullos videas, qui saepius in ore nobilitatem habeant, qui plebem, cuius ipsi nuper Lex erant,insolentius despiciant, qui magis indignentur, tecumquemquam ex aequo loqui. Quia enim ut & vere, & u bane scripsit Aristoteles, nondum didic runt divites esse, omnem divitiarum, & iulius subitae nobilitatis fructum, in contumelia &superbiloquentia postum putant. Talium insolentiam cum coercendam ac comprimendam diceret Vlpianus in hΡra tor edixit. D. de injurijs. enim ferre, 'inquit, debet Prator heri servum, hodie liberum, conquerentem, quod dominus ei convicium dixerit, vel quod leviterpulsaverit. φbi illud, heri seroum, hodie liberum, urbanissime dictum est, & simile illi, quod Cia cero in Philippicis citat, e vetere quopiam

mimographo. Modo egens, repente dives. Vtrumq; autem eflictum videtur ex illo lopidissimi Poetae Aristophanis:

Eodem resipexit&Seneca declamator. lib. 3 Cum protero repente dives: dicent omneqsuu est iste quem metu ortuna non decet i

248쪽

Sed & hqc prope omnia,& aliquot eiusΘem generis alia notavit doctissimus Culacius in novellam v I. ut perparum afuerit, quin ego, ubi primum id animadverti, totum, hoc caput deleverim. Quia tamen jamprudem scripseram perire nolui.

Gordiani resicriptum, vulgo male acceptum, explicatur.

CAP. VI.

PEssime aecipitur ab Accursio, & ab il

la sordidorum Interpretum colluvie rescriptum Gordiani, quod legitur libro quinto Codicis subiit. De pactis conventis, tam sirper dote, quam uaper don vione ante nuptias, & paraphernio, in haec verba. Pactum dotale quo matrem convenis ρ cum patre tuo proponis, ulsi in matrimonio decessisset, tibiostatribus tuis dos restituer tur ipulatio ex persena vestra, cum in potestatvatris constituti non essetis, minus legia rima intercessit: defuncta ea in matrimonio, actionem vobis quarere non potuit, si obligatione verborum, rite intercedente, dotis petitionem habere potuisti, maximes adhuc vinculispotestatispatria non attingeris, pel P 3 tionem f

249쪽

118 M. ANTONII M v RETItionem exequi non prohiberis. Fingunt enim dotem constante jam matrimonio datam;& eos filios, de quibus reddenda dote mater pacta dicitur, cum dos daretur jam emancipatos fuisse. Quae utraq; commentitia sunt & nugatoria.Si enim jam emancupati erant, cur illud in extremo ab Imperatore additur, Maximesi adhuc vinculis potestatis patriae non attingeris. Nisi forte somniant, hunc, qui pridem emancipatus fuerat, postea casse aliquo recidisse in potest rem patris. Quod cum vix fieri posse con- .stet: &absurdum sit talia comminisci: pra stat utram facti speciem proponere, quae omnem scrupulum eximat. Est autem haec, Mulier cum ei nuptura esset, ex quo jam antea naturales liberos susceperat, in danda

dote, pacta est, si in matrimonio decessiLset, eam filijs communibus restitutum iri. Postea nupsiit; atq; eo modo liberi, qui

prius in potestate patris non erant, in ea eL se cceperunt. Moritur mater, Quaeritur an

si iij actionem ad dotem repetendam ad- . Versius patrem habeant 8 Et respondet Imperator, si minus intercesserit legitima stupulatio ex persona ipsorum, id est, nisi ipsi met stipulati sint a patre, dotem sibi eo castixestu

250쪽

testitutum iri: quod facere legitime poterant, cum in eius potestate non essent: ex materno pacto eos habituros non esse actionem. Sed si stipulatio ex parte ipsorum in-rerposita est, maxime, id est, ita demum eos habere actionem adversus patrem,si jam ex illius potestate exierint. Nam si adhuc in potestate sint, nemini dubium est,inter eos&patrem judicium constare non posse. In eo igitur rescripto si minus, idem valet. quod, nisi, & maxime, idem quod, utis: ut sepe alias. Neque reticendum est, ubi legitur attingeris, media littera detracha, legendum videri, attineris, Sic enim & apud T citum vinculo servitutis attineri, & apud Gundem attineri custodia publica.

nfudere, ludificari, ludibrio habere.

CAP. VII.

II ludere, ludificari, ludibrio habere, O

pe apud antiquos turpitudinis & obscoenitatis significationem habent: ut apud Graecos Suetoniaus in Tiberio ineminarum quos,qquidem illustrium, capitibus quantopere se litus sis illudere. Tacitus, tradunt piarim eorum tem-

SEARCH

MENU NAVIGATION