Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

AD absolvendam eam, quam inchoarimus, de realitatibus creatis investigationem, tractatus tres in hoc Volumine, sicut in priore, coniunxi. Primus est de spirituali mi tantia, de qua separate agere, quamquam non est mos philosophis, dignum tamen atque utile in primis visum est secundus agit de homine tertius de aeridentibus substantis sive materialis, sive

spiritualis, sive compositae. Coactus sum autem, ne moles voluminis ultra modum Xcresceret, quaestiones

de passionibus, de habitibus, de oeconomia animali hominis inter caetera omittere systemata etiam ideologica, de quibus nemo tacere solet, praetermisi, eo quod non pulmerim me posse singula breriter exponere atque discutere quamquam solida, opinor, ideologiae principia constitui, ad pleraque eorum systematum refellenda. De ordine quem in singulis tractatibus pro opportunitate secutus sum, nihil dicam, quum ex indice ad calcem voluminis posito unusquisque possit eius rationem cognoscere sed Volo lectorem statim monitum

12쪽

esse iudico enim esse palam fatendum quod non poenitet fecisse), me in quibusdam rerum capitibus evolvendis quaestiones nonnullas novas nunc primum Proposuisse, quae non leve in philosophia momentum habere videntur in quibus propterea discutiendis et examinandis maiorem quamdam diligentiam impendi maxime velim ab iis, quos profundior scientia, aut olfactus quidam philosophicus certior et acutior, iudices fecerit et pro communi, vel etiam speciali,

benevolentia monitores meos. Atque ut unum Vel alterum exemplum proferam, tota nOVa recensque est

inquisitio de essentiatim constitutima Matantio vir tinglis, in ea praesertim parte, qua de ultimo eiusdem substantiae complemento agitur hanc autem inquisitionem deprehendi minime utilem esse tum in solvenda celebri de principio individuationis quaestione, tum in origine spiritualium facultatum exploranda. ΝοVa pariter est, opinor, tractatio de composito eae spiritu et materia generatim, in qua reliquis circa hominem quaestionibus praelusi nova item de fontib assidensium investigatio, ex qua accipio divisionEm accidentium in simplicia seu primitiva, et complexa seu resultantia nova quoque consideratio exdynamica corporum constitutione, iuxta doctrinam in primo volumine expositam, derivata, et ad reddendam de qualitatibus ratio iniquod semper difficile visum est) perspicue ac breviter accommodata. Haec igitur et pauca quaedam alia hoc nomine nova sunt, quod de iis nemo, quem sciam, directe et specialiter egerit: in quibus parem labori meo indulgentiam lectoris exopto. Sed alia quaedam hoc nomine nova sunt, quod agitatis

13쪽

hinc inde opinionibus contradicant, et magnis philosophorum litibus, quae per tentatas hactenus vias visae sunt semper ad componendum dissicillimae, novam concordiae occasionem facile Parent. Accidit enim nonnumquam, ut qui serventibus aliorum certaminibus frigidus ipse assistit, quid utrinque peccetur

sacilius pervideat, discatque ex ipsis contendentium argumentis, ea quae alii contra alios proserunt, si levis huc accessio fiat, levis inde detractio, ad unam i quendi rationem trini posse, quae iura utriusque partis conciliet, et pleniorem expressionem veritatis exhibeat. Atque hoc praesertim conciliationis studio in duabus

magni momem quaestionibus usus sum quarum unam do discinctio Nasi Μnlitatis a Maiam , ex qua pendet possibilitas reddendi rationem de accidemtibus eucharisticis altera est de determinatione ac volitivi, ex qua pendet possibilitas defendendi liberum arbitrium. Videbit autem lector in ipso fine viam

minis, me accidentia absoluta non solum tenere squamvis aliter explicata cum Scholasticis, sed etiam ita

vindicare a physicorum obiectionibus, ut nihil causae supersit, cur accidentia sacramentalia ad purum phaenominum redigi cum quibusdam recentioribus velimus. In altera vero quaestione libertatem ita assero, ut et concedam haberi in actu volitivo determinationem quamdam ex iudicio practico proVenientem, et Ostendam actum illum non ut sic esse liberum, sed ob formalitatem tali determinationi superienientem, quae tota est in potestate volentis Hanc quaestionem inveniet lector in tractatu de hominem. 66 et seqq. Sunt vero alia quaedam, minus fortasse notanda, in

14쪽

VIII

quibus propriam sententiam habeo, ut circa modum

explicandi sensationem, circa existentiam sensu agentis, circa relationes mutuas et non mutuas, Circa

idem entis universalissimi circa specificam spirituum distinctionem, et in paucis aliis quaestionibus in quibus omnibus spero, lectorem, visis atque discussis probationibus, mecum sacile concordaturum. Quae omnia explicite hoc loco monere Volui, non ea mente, quasi Vellem ex inventis meis laudem captare, ut quidam solent, qui, quae praeclariora putant, Ostentant lectoribus Vix enim non contrarium timerem, qui rem periculi forsan non minus, quam laboris plenam suscepi praesertim quum Videam, me propter scribendi festinationem in hoc quoque Volumine quaedam improprie et inordinate dixisse): sed ut, quoniam

ratiocinando in ea quae enumerari adductus sum, sciat quicumque se parem ferendo iudicio credit, circa quae rerum capita diligentiam acuat. I. B.

17쪽

I. ΟΡΙRΙΤUΑΙ ΕΜ substantiam dicimus eam, cuius proprius actus est intelligere est autem increata, vel creata. De increata seu Deo agitur in theologia : de creata non solent philosophi aliquid dicere, praeterquam in psychologia, in qua considerant naturam ac iacultates animae humanae, prout ex operationibus hominum cognosci possunt. Nihilominus tractatus specialis de puro spiritu vel ante ipsam psychologiam non modo non inutilis, sed etiam valde opportunus mihi videtur, ut ex cognita substantis spiritualis non minus quam materialis natura, ad ipsam naturam compositi humani commodis transitus inveniatur. Fatendum quidem est cum S. Thoma contra gent. lib. III. c. 46 quod de substantia intellectuali nullo modo eo iationem accipere possemus, nisi hoc ipsum, quod est inteliseruiae,

anima nostra ex seipsa cognosceret unde et scientia de intelleoruanima oportet uti ut principio ad omnia quae de substantiis separatis cognoscimus. Sed cognito semel ex nobis ipsis quid sit esse intellectuale, iam nihil obstat quominus de substantia spirituali secundum se considerata inquiramus, quid sit, quibus attributis gaudeat, et qua ratione operetur. Haec inquisiti quum mihi, ut dixi, non mediocrem utilitatem habere videatur ad scientiam de anima amplificandam, illustrandam et perficiendam, hune de B 2

18쪽

4 DE UBaTANTIA SPIRITUALI. CAP. I.

substantia spirituali tractatum digessi tribus divisum capitibus.

In primo quaeruntur essentialia substantis spiritualis constitutiva in secundo naturales eius facultates in tertio considerantur talium iacultatum naturalium operationes.

DE ESSENTIALIBUS COΝSΤITUTIVIS SUBSTANTI SPIRITUALIS.2. Quaerere constitutiva essentialia alicuius substantiae est conceptum illius adaequatum in plures conceptus inadaequato resolvere, et separatim accipere, et mutuam eorumdem habitudinem ad se complendos investigare et talis inquisitio fit per analysin. Potest tamen etiam alio modo procedi, quotiescumque posito uno aliquo, quod in tali substantia primo concipitur, caetera, quae ad illud unum in suo esse complendum necessaria sunt, ex illo ipso uno inserri possunt; tunc enim, cognito aliquo primo constitutivo, deteguntur caetera, et per synthesin coniunguntur in unam essentiam. Utraque methodo usi sumus in tractatu de principiis rerum naturalium ad explorandam essentiam substantiae materialis; nam et resolvimus conceptum illius adsequatum in duos inadsequatos principii activi, seu actus aut sormae, et principii passivi, seu potentiae aut materiae, quos etiam separatim expendimus et ex eo quod substantia materialis habeat vim loeomotivam, intulimus eam habere centrum directivum actionis, quod ostendimus esse ipsam passivitatem substantiae materialis. Atque haec methodus derivandi omnia ex uno cognito in hac etiam tractatione locum habere potest; nam quamvis substantia spiritualis omnem materiam proprie dictam respuat, habet tamen et ipsa potentialitatem passivam, ut videbimus, analogam materiae, quum intelligem sit quoddam pati, ut saepe repetit S.Ihomas cum Aristotele et ideo quae dicta sunt de sorma et materia in tractatu de principiis rerum naturalium, habere possunt convenientem applicationem in consideratione substantiae spiritualis.

19쪽

CAP. I. DE SUBSTANTIA PIRITUALI. 53. Ad cognoscendam naturam entis intellectivi, notetur primo non posse dari intellectum sine intelligibili, quod per se patet, et prius natura aut saltem ratione esse intelligibile quam intellectum. Secundo notetur, quod etiamsi infinita sint intelligibilia, non

tamen sequitur ea esse actu intellecta ab intellectu creato et ideo quaerenda est aliqua ratio, cur ex omnibus intelligibilibus quaedam actu sint in intellectu, quaedam vero non Terti notetur, quod haec ratio desumenda est ex applicatione quadam iu-telligibilis ad intellectum et intellectus ad intelligibile, propter

quam applicationem et habeatur intelligibile praesens in intellectu, et intellectus versetur circa intelligibile ut praesens est. Haec tria evidenter sunt necessaria ad habendum actum intel lectivum, qui propterea definiri potest aetus terminatus ad intellis bile,utpraesens est in interuem. Et haec definitio convenit non solum actui intellectivo accidentali, sed ipsi etiam actui quo intellectus in se ipso primo et simpliciter constituitur, ut patet quia nullus omnino concipi potest actus intellectualis, sine tribus praedictis. 4. Quaeritur ergo primo, ad quid terminetur et , quo primo

intellaetus constituitur in esse. Respondeo, terminari ad suum esse ut sibi actu cognoscibile est. Nam actus, quo primo intellectus constituitur in esse,

quum sit id, quo primo intellectus est in actu, debet terminari ad id, quod primo praesens est in intellectu Atqui primum

quod praesens est in intellectu est suum proprium esse, Secundum quod simpliciter est. Ergo actus, quo primo intellectus constituitur in esse, terminatur ad suum proprium esse. Huius argumenti maior est evidens e numero praecedente, quum praesentia intelligibilis in intellectu sit conditio essentialis omnis omnino actus intellectivi in tantum enim habetur cognitio, inquantum cognitum est in cognoscente. inor quoque est evidens nihil enim est magis aut prius praesens alicui, quam ipse sibi caetera enim accidentaliter fiunt praesentia, dum contra intelligens sibi ipsi praesens est identice et essentialiter. Concluditur ergo, actum, quo primo intellectus constituitur in suo esse intellectivo, esse actum quo scit se ipsum esse et hic est per-

20쪽

seetissimu eognoscendi modus, quo et Deus seipsum in seipso cognoscit. 5. Quaeritur secundo, utrum aerua interuetistia termi tua ad Woprium eas ut sibi aetu evnoaeibi recte comparari possit -- substantiali materiali ter nata ad materiam primam. Respondeo assirmative. Nam sicut materia prima non est

nisi pura potentia terminativa sermae, ita esse intelligibile, quotiescumque agitur de creatura, dicit puram potentiam terminandi actum intellectivum, quum intelligibile sit in potentia ad esse intellectum et sicut materia habet primum esse actu per sormam, et non aliud esse quam ipsum proprium formae, ita intelligibile habet primum esse actu intellectum per actum intellectualem, et non aliud esse, quam proprium esse eiusdem actus.

Similiter sicut Drma materialis nequit existere nisi terminata ad suam materiam, ita nequit existere actus intellectivus nisi terminetur ad suum esse intelligibile sic enim ordinatur actus intellectualis ad suum terminum intelligibilem intrinsecum, sicut

ordinatur sorma substantiae materialis ad suum terminum materialem. Denique, ne plura persequar, sicut ex materia et forma habetur unum ena mobile, metaphysice quidem compositum, sed

physice simplex, ut alibi probavimus, ita ex actu primo intelligentis, et termino ad quem terminatur in actu secundo, habetur unum metaphysice compositum ex actu nempe et potentia sed physice omnino simplex, id est intellectus in actu. Quare sub-ουtantia spiritualis, in quantum simpliciter sibi intelligibilis est, recte comparari potest materiae primo informabili eadem substantia, in quantum actu intelligit suum esse simpliciter, id est

suum actum essendi, recte comparari potest formae primo actuanti suam materiam et eadem substantia, in quantum est intelligibile sibi intellectum, recte comparari potest materiae actuatae sua sorma: sicut enim materia non fit in actu nisi in forma,

ita intelligibile non fit in actu nisi in intelligente.

6. Quaeritur tertio, utrum in substantia spirituali necessario habeatur interuetus agens et inteructus patiens. Respondeo assirmative. Quum enim actus, quo primo intel-

SEARCH

MENU NAVIGATION