Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

CAP. I. DE UBRTANTIA PIRITUALI. 27

suinenda est, et ex sequentibus patebit. Unde etiam rectius dixisset S. Thomas, si posuisset, quod ea quae conveniunt specie et differunt numero, conveniunt in formalitate, seu ita ratione formali et distinguuntur materialiter. Ipse vero dixit quod conveniunt in forma et hoc est valde diversum; quia possunt eme plurimae sormae eiusdem rationis ut patet in forma sphaerica mathematica, quae dat esse centro sunt enim innumerabiles somae sphaericae secundum se distinctae, quae possunt dare esse centro sive idem, sive aliae aliis et tamen formae sphaericae continentur omnes mi una ratione formali aphaericitatis. Venio ad paritatem a S. Thoma adductam, per quam fit argu mentum ex tertio e capitibus supradictis, quod nempe formae

separatae sunt universales. Respondeo autem, non esse simile. Nam albedo et humanitas sunt abstractiones, et ideo repraesentant formam in universali, quae nec potest esse ut sic, nec

multiplicari ut sic et idem dicendum de spiritualitate vel de

angelicitate. Sed sicut una humanitas in concreto existens replicari potest sub eadem ratione specifica in pluribus hominibus, ita etiam angelicitas et spiritualitas in concreto existens non impedit, quominus existant aliae angelicitates et spiritualitates concretae. Sed S.Ihomas videtur ponere, quod quilibet angelus sit ipsa sua angelicitas, ita ut totum quod dicitur vocabulo angelieitatis, identificetur cum suo concreto vel a Concreta vero non identificantur cum abstractis, nisi in solo Deo, qui est purus actus et ratio est evidens, quia abstractum, quod praedicatur de Deo, non potest latius patere, quam ipse Deus et sic totum, quod tribuitur Deo per voces abstractas, est in Deo in concreto, et est ipse Deus. Ideo autem abstractum non patet latius, quam ipse Deus, quia Deus est purus actus et infinitus quum enim abstractum ad infinita se extendat, solum infinito aequatur et exhauritur. Quare, quando agitur de angelis, qui sunt actus finiti et mixti eum potentia, non licet abstractum pro eoncreto sumere, et sic nequit confundi forma physica, quae dicitur angelus, cum sorma metaphysica, quae dicitur angelicitas. Ρraeterea, quod attinet ad albedinem, quae non multiplicatur

42쪽

28 DE suBaTANTIA PIRITUALI DAP. I.

nisi Meundum quod est huius, se illius, ut alibi loquitur S. Thomas p. I. q. 75. a. 7), notari debet, hoc mirum non esse, quum albedo sit sorma accidentalia, et indigeat esse in subiecto, et sic nequeat multiplicari, nisi multiplicentur subiecta. Sed forma angelicaea substantia, et non indiget subiecto ad sui multiplicationem, sed per seipsam individuatur; unde non valet paritas. Attamen,

quia ex dictis, angelus non est purus actus, sed mixtus potentia, possumus etiam dicere, angelum non esse puram formam forma enim est id quo angelus eat in actui sed esse sormam terminatam termino potentiali, habente rationem potentiae passivae intellectivae, eodem modo quo ens materiale primitivum est sorma terminata termino potentiali, habente rationem potentiae receptivae motus, qui dicitur materia. Et sic etiamsi verum esset quod materia est principium individuationis, adhuc in angelis haberetur multiplicatio intra eamdem speciem, secundum id quod in eis habet rationem termini potentialis, ad imitationem materiae. Ρotest ergo Deus creare duos angelos aequalis omnino e sectionis naturalis, quum positio unius non sit exclusio alterius: et in hoc casu evidenter erunt duo individua eiusdem speciei. Et potest creare duos angelos inaequalis persectioni naturalis:

in quo casu non est necesse eos esse diversae speciei, quum esse clarius intellectivum, et esse minus clare intellectivum, constituant magis et minus intra eamdem speciem Species enim non desumitur a sorma in concreto, sed a sormalitate, de qua formae concretae eiusdem rationis plus minusve participant, ut supra explicatum St.

26. Obiicit sibi ibidem S. Thomas, quod musis et minus non disera eant speciem. Sed angeli non videntur dissere ab invisem, nisi secundum magis et minus, prout scilicet unu alio est simplicior et perspicacioris intellectus. Ergo angeli non dissemum vine Et hoc ipsum est quod nos hucusque diximus. At ipse respondet dicendum, quod musis et minus, Secundum quod causantur eae intensione et remissione unius formin, non diversi an speciem sed secundum quod causantur eae formis dive orum graduum, si diuersi an speciem: sicut si dicamus quod ignis est per-

43쪽

CAP. I. DE EUBSTANTIA SPIRITUALI. 29fectior aere et Me modo angeli divergiscantur secundum vis et

Iuxta hanc responsionem, dicendum esset, in solis accidentalibus speciem non mutari per magis et minus; nam nulla forma substantialis stricte sumpta intenditur aut remittitur, quum omnis forma substantialis sit invariabilis quoad se, ut alibi probavimus. Similiter dicendum esset, quod si existerent duo homines, quorum animae haberent diversam naturalem perspiaeacitatem, differient specifice anima enim non est Orma, quae intendatur et remittatur; et sic duae animae diversae perspicuitatis essent duae sormae diversorum graduum, quae diversificarent speciem. Responde ergo directe distinguendo magis et minus secundum quod causantur ex sormis dirersorum graduum dive sificant speciem, si hi gradus sint disera naturae ac diversi nominis, conci si hi gradu sint eiusdem nominis, neg. Quinetiam potest negari absolute quod gradus diversi nominis, ut ignis et aer, importent differentiam secundum magis et minus: magis enim et minus debent versari circa homogenea, non circa disparata comparatio enim secundum magis et minus desumitur ab aliquo termino communi, qui accipitur pro mensura disparata

autem non conveniunt in una mensura communi, nisi in quantum cogitantur sub una generali ratione abstracta sub qua non erunt

amplius disparata, ut ignis et aer, sed homogenea. Et sic sempermanet, quod magis et minus respiciunt gradus eiusdem nominis. Dicendum est igitur, quod non solum quando eadem forma intenditur et remittitur, sed etiam quando dantur duae vel pluresso se habentes gradum intensivum invariabilem maiorem vel minorem in eadem linea formalitatis, seu sub eodem conceptu formali, habetur magis et minus sine ulla diversificatione speciei: et sicut actus accidentalis intelligendi ex eo quod sit clarior non differt specie ab alio simili actu minus claro, ita quoque actus substantialis intellectivus praestantior non differt specie ab alio simili minus praestante. Et hoc ulterius potest declarari exemplo elementorum materialium, ut iam saepe innuimus Nam duo elementa diversae

44쪽

intensitatis, non ideo sunt diversae speciei, sed duo individua unius speciei et eorum differentia est individualis, non specifica. Et quidem duo elementa huiusmodi conveniunt quoad materiam, quae est eiusdem rationis in utroque, et secundum quam non dantur nec dari possunt gradus, quum materia principiet per modum termini indivisibilis distinguuntur ver per formam,

non quidem absolute consideratam, et ut dantem esse materiae; nam omnis soma substantialis elementi dat esse materiae eodem

modo, ut dictum est in tractatu de primis principiis; sed per

formam, ut est principium actionis ad extra in quo sensu solum potest esse intensior aut minus intensa Forma autem sic considerata non est ipsa ratio sormalia abstracta substantiae materialis ut sic, sed serma concreta, id est aetus physice terminatus ad materiam; et sic significat ipsum ens materialiter acceptum. Illud ergo, quo praedicta elementa distinguuntur, est ipsa eorumentitas individualis in se constituta, seu aetus completus essendi, ut supra diximus: qui actus essendi completus, eo ipso quod est completus est ratio cur unum non sit aliud. Similiter ergo dicendum est de substantiis spiritualibus, ut quisque facta eomparatione, sacile videbit. Quod autem duo elementa, de quibus supra, non sint diversae speciei patet ex eo, quod non habeant diversam definitionem, sed eamdem et idem quoque de ubstantiis spiritualibus est dicendum, quae omnes eodem modo definiuntur actus intellectivi. Quia ergo non invenitur differentia specifica exhibens diversos gradus substantiae spiritualis, con- eludemus substantias spirituales esse eiusdem speciei, sive sequalem, sive insequalem habeant persectionem entitativam. 27. Dices, explicationem datam n. 25 contradicere alteri doctrinae satis receptae, quae est apud S. Thomam p. 1. q. 50. a. Rubi docet quod in rebus materialtibus invenitur duplex compositio.

Prima quidem forma et materrae, ex qui a constituitur natura aliqua Natura autem sic composita non est suum esse, sed esse est actus eius unde ipsa natura comparatur ad eas siem potentia

ad aerum. Subtracta em materia, et portu quod ipsa forma angelus subsistat, adhue remanet comparatio formae ad ipsum

45쪽

CAP. I. DE SUBSTANTIA PIRITUALI. Iesse, ut potentiae ad actum Nam QUOD Es est ipsa FORMA subsistens, ipgum autem Eas est QVo substantia est, sicut curati est quo currens currit. Itaque . homas ponit ipsum esse habere rationem actus, naturam vero habere rationem

potentiae, id est ponit naturam ut aliquid determinabile ad essendum, et tamquam conceptum materialem esse Vero ut dete minans, seu ut formiam et sic natura dicitur utituyd, et esse ut

quo Explicatio autem a nobis datam. 25 ponit esse ut quod, et essentiam ut quo nam dicitur ibi quod distingui materialiter significat distingui secundum esse actuale physicum, et quod

convenire formaliter est convenire in essentia seu natura. Accipitur ergo a nobis esse ut quod, et natura ut quo contra praecedentem S. Thomae doctrinam. Respondeo, quod, quando eas consideratur ut id per quod essentia seu natura physica existens distinguitur ab essentia cogitabili vel possibili esse dici debet id, quo substantia est, ut recte dicit S. Thomas, cuius verba in hoc loco non videntur posse aliquem alium sensum habere. Sed quando quaerimus distinctionem unius existentis ab alio existente, tunc esse nequit habere se ut quo quum enim esse commune sit existentibus, nequit esse sormalis ratio distinctionis per hoc quod est simpliciter esse. Est tamen ratio materialis distinctionis; nam heet esse inius conveniat quoad hoc quod est simpliciter actu existere cum eas alterius, non tamen sunt idem numero erae, nec idem numer actus, quum unus sit independenter ab alio. Et ideo inter duo eiusdem essentis nulla datur specifica distinctio, sed materialis tantum et numerica eonsequenter, licetissae sit id quo substantia est actu, non.tamen est id quo una substantia

numerie distinguitur ab alia, sed est id quod distinguitur; quum esse substantiale sit ipsa substantia ut existens. Et ulterius confirmatur. Nam distinetis dieit saltem duos terminos eiusmodi, ut actus unius non sit actus alterius Mentire. Ergo negatio identitatis inter duos actus est id, quo formalitre resultat distinctio termini autem ipsi, de quibus negatur identitas, habent se per modum materiae, seu ut quod Sed de his satis.

46쪽

DE FACULTATIBUS SUBSTANTI E SPIRITUALIS.28. Quaerendum est nunc quid sint, et quaenam sint facultates substantiae spiritualis, et utrum ab ipsa substantia et inter se realiter distinguantur. Facultatis autem nomine intelligimus principium quoddam proximum, quo perficiuntur operationes accidentales, seu vim in spirituali substantia existentem, per quam constituitur operativa in potentia. Operationes autem eius possunt esse vel immanentes, vel transeuntes immanentes sunt intelligere et velle, transeuntes sunt movere spiritum motu intellectuali, vel movere materiam motu locali. Si quae sunt aliae operationes diversis nominibus nuncupatae, ad has quatuor reducuntur. Quare facultates quoque substantiae spiritualis erunt quatuor facultas intellectiva, Multa volitiva, iacultas motiva intellectus, saeuitas motiva corporum. De duabus primis nulla est quaestio, quia immediate resultant ex actu intellectivo, et sine illis non possent perfici operationes vitales de aliis duabus constare potest tum per acta authentica, tum ex eo quod spiritus separatus non debet concipi habere minorem virtutem quam anima humana, quae utramque hanc iacultatem

habet. Sed de his plura inserius. 29. His positis, quaeritur primo, quaenam ait origo familiatum

substavium iri sis. Respondeo, quodforma est id, quo age, agit, ut passim inculcat S. Thomasu et ratio est, quia omne vena agit in quantum est in tu est autem in actu per formam ergo per formam agit. Ex quo sequitur, omnes facultates in ipsa sorma primo contineri, ut mox explicabimus. Sed quia substantia creata, etiam spiritualis, non est purus actus, sed actus mixtus potentia, hinc sicut ex actu dicitur habere lacultates activas, ita ex passivitate potentiali habet facultates receptivas utrumque autem comprehendi solet unico vocabulo, dicendo, naturam quamlibet habere

suas proprietates esseratisis.

47쪽

CAP. II. DE UBSTANTIA PIRITUALI. 3330. Quaeritur secundo, unde aeripiatur distinctis formaliffa Llatum.

Respondeo, petendam esse ab obiecto formali earumdem, id est ex ratione sormali sub qua obiectum uniuscuiusque attingitur. Quum autem sorma sit id, quo agens agit, ut dictum est, distinctio facultatum non importat plura principia sed unum, id est ipsam sormam, seu actum substantialem ut aptum habere terminatione accidentales diversae rationis. Quod si curemus attente examinare videbimus vim appetitivam in se spectatam esse actum ut terminabilem ad obiectum sub ratione appetibilis, vim cognoscitivam esse actum ut terminabilem ad obiectum subrationa cognoscibilis, vim lommotivam esse actum ut terminabilem ad obiectum lommobile, etc. In his omnibus unie actus substantialis plures denominationes potentiales accipit, prout diversa est proprietas termini, ad quem comparatur sub ratione potentiae in actu primo existentis ad illum attingendum. Et sic in rebus materialibus, quum materia unius elementi non recipiat actum alterius nisi in ea passivitate, secundum quam capax est recipiendi motum localem actus substantialia elementi, seu eius forma, ut sic terminabilia ad talem potentiam remptivam motus est virtus locomotiva in actu primo, et nihil aliud. Unde apparet nomina potentiarum esse relativa, quia significant actum substantialem non ut sic, sed ut terminabilem accidentaliter, et exhibent illum sub diversis formalitatibus pro diversa ratione formali terminationum, ad quas concipitur mae inpotentia. Sequitur in definitione saeuitatis cuiuslibet tria esse ponenda: 1 actum substantialem ut subiectum cuiusdam relationis. 'terminum potentialem actuandum illo actu. 3' undamentum relationis actus illius ad terminum, seu rationem Ormalem sub qua terminus potest illum aetum terminare. Atque hinc sequitur ulterius, quod facultas quaelibet est relatio quaedam aptitudinalis

actus ad terminum, quae specifice mutatur, sicut omnes aliae relationes, mutato sundamento Consequenter, si volumus definire saeuitatem in genere, subtrahemus disserentiam specificam a

48쪽

34 DE sunsTANTIA PIRITUALI. CAP. II,

ratione formali terminandi desumptam, et disemus saevitatem in genere esse terminabilitatem aetua ubstantialia ad aliquem terminum. Actus autem alicuius iacultatis in genere dicetur: aetu a terminatio a vatis ad rerum terminum. Quae definitiones generiose fient specificae, si in eas introducatur ratio so malis sundans specialem relationem actu ad terminum. 3I. Quaeritur tertio, per quid eo tituatur saevita intellectiva. Respondeo, constitui per terminabilitatem actus substantialis ad obiectum ut intelligibile. Quum enim unumquodque agat in quantum est in actu, et actua intellectivus primo constituatur in actu intellectivus per terminationem ad terminum intrinsecum, mi dat esse, ipse aetus intellectivus substantialis sub adaequata ratione intellectivi Ompleetitur et actum seu sormam dantem esse termino intrinseco, et terminum accipientem esse. Quod dat esse habet se per modum activi quod accipit esse, habet se per modum potentiae passivae, et dat enti eas in potentia ad recipiendum, ut vidimus supra n 63, et consequenter est id in quo substantia habet potentialitatem passivam intellectivam. Sicut ergo actus substantialis eompletur in primo esse intellectivi per primum esse termini substantialis intrinseci, habentis rationem passivitatis intellectivae, ita idem actus substantialis est complebilis in secundo esse intellectivi, seu accidentaliter intellectivus, per secundum esse eiusdem termini passivi, id est per passionem acridentalem receptam in passivitate intellectus. Hanc autem passionem receptam meam operiem intelligibilem impressam. Ergo ratio formalis facultatis intellectivae est terminabilitas actus

substantialis ad terminum per speciem, secundum quam terminus

ipse fit proxime intelligibilis. Hine saeuitas primigenia intelligendi nullo modo diei potest

qualitas, sed proprietas essentialis substantis intellectivae pro . prietas enim essentialis in substantia simplici nihil aliud est quam

ipsa essentia sub quodam sormali respectu praecisim considerata: aetus autem, stantialis spiritus, et eius terminus substantialis, sine ullo dubio sunt saltem imidaequale essentia substantiae spiritualis et potentia utriusque ad actum secundum nequit esse

49쪽

cAP. II. DE SUBRTANTIA PIRITUALI. 35

aliquod accidens superadditum ergo in primigenia saevitate intelligendi nihil est Meidentale. Dico in facultate primigenio,

seu radieali et absoluta nam quum intellectus' possit procedere ad aetus aceidentales mutuum ordinem habentes, aut cire obiecta inrinem connexa, quaedam sunt, quae non intelliguntur, nisi prius quaedam alia sint intellecta. Tune intellectio actualia istorum, quae est actus accidentalis, complet proxime vim intellectivam primigeniam, ut fiat proxime intelleetiva aliorum, quae ab eis dependent. Sed de hac potentia intellaetiva relativa et acquisita hic non agimus aic enim Meepta non diei nisi accidentalem perseetionem intelligentis. 32. Diximus, vim intellectivam in se spectatam non esεeaecidens. S. Thomas videtur contrarium tenere; nam p. l. q.

54. a. 3 sibi proponit hane obiectionem: Si potentia interuetiva

ima ei est aliquid praeter eius ea Miam oportet quod ait aeridem Me enim dirimus esse aeridens alicuius, quod est praeterementiam. Sedforma implea Miserum esse non potest, ut BOetiuo dieit. Ergo avriua non earet forma ei leae. Cui obiectionisi respondet Forma simplam, quin ea aettia puru' nullis accidentispotea erae subieetum; quia obieetum eo aratur ad accidem, ut potentia ad aetum. Et huiusmodi ea solus Deus et is tali fomma pultis ibi Boetius. Forma autem simplex, quae non σι mum erae, sed comparatur ad ipsum, sicut potentia ad actum, potest fas subiectum aeridentia, et praecipue eius, quod consequitur speciem. intinnodi enim aeridens pertinet adformam. Aecide vero quod eat individui, non eo equens totam speciem, eo equitur materiam, quae est individuationis riseipium. Et talia forma simple est angelua. Ex quibus patet S. Thomam considerare potentiam intellectivam angeli tamquam accidens consequens

speciem.

Sed contra hanc opinionem multa obiici possunt. 1'. Si vis intellectiva est accidens angeli, concipi poterit esse angeli sine hoc accidente quaelibet enim res potest concipi per sua constia tutiva, et accidens angeli non est eius constitutivum. Atqui sublata per mentem vi intellectiva, nihil remanet, per quod

50쪽

angeliis concipiatur intellectivus et consequenter ne volitivus,

nee aliquid aliud. Quomodo enim concipiemus ens intellectivum sine vi intellectiva aut actum intellectualem, qui eo ipso quod est, non sit vis intellectuali. Vis enim diei aetum primum: et actus primus se habet ad secundum sicut substantia ad accidens. Ergo vis intellectiva nequit eas aceidens, eo ipso quod est actus primus intelleetionis accidentalis. I'. Ex ipso S. Thoma forma est quo agens agit Sed intellectiva substantia intelligit per vim intellectivam ergo vis intellectiva est sorma ipsa intelligentis Verum eat quod voeabulum δε-- connotat

actum substantialem consideratum absolute et in seipso, vocabulum vero via accipitur relative cum connotatione actus aceia

dentalis ponibilis. Sed haec diversa denominatio non importat diversum principium, quum principium essendi sit principium

operandi, et omne agens agat in quantum est in actu. Verum est etiam, quod forma dicit tantum actum primum metaphysicum substantiae, dum contra uia dicit actum physicum in se constitutum eum sua passivitate intellectiva et ut terminabilem ad terminum accidentalem Sed haec sorma et haec via sunt idem in ordine reali physico licet distinguantur Meundum praecisionea metaphysicas quia realiter sorma non est aliquid in rerum

natura nisi ut eat terminata actu suo termino et sic dicere sormam physice subsistentem ea dicere ipsam substantiam in se constitutam, ut habentem esse a sema tamquam ab actu metaphysteo. Substantia autem ab eo habet agere in actu primo, a quo habet esse et sic, quia habet esse a forma, ab eadem habet agere in actu primo. Sed agere in actu primo ea ipsa vis activa parata ad agendum. Ergo forma, quae dat esse substantiae, dat vim activam ipsi substantiae ergo substantia eo ipso quod est, est vis activa, quin aliquid illi adveniat per modum qualitatis accidentalis. M. Primum quod accidit substantiae non potest eas qualitas, nec aliquid per modum virtutis activae atqui virtus intelligendi, si adveniret substantiae, et in ea reciperetur ut qualitas esset primum quod illi adveniret. Ergo nullo modo aedidit substantiae recipere talem virtutem intelligendi inor

SEARCH

MENU NAVIGATION