Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

CAP. I. DE SUBSTANTIA PIRITUALI.

lectus est, nequeat concipi nisi terminatus ad suum esse ut cognoscibile sibi, quod eo ipso ex cognoscibili fit cognitum, necessario habemus in intellectu aliquid per modum dantia esse, et aliquid per modum accipientis id est habemus aliquid per

modum actus, et aliquid per modum termini positi in esse, seu per modum potentiae primo actuatae, ut constat ex praecedentibus. Atque in hoc undatur ratio intellectus agentis et patientis. Nam quod est in ente per modum actus iacit ena esse in actu : Omne autem agens agit in quantum est in actu ergo quod est in intelligente per modum actus fundat rationem intellectu agentis Similiter quod est in ente per modum potentiae, facitens esse in potentia: omne autem patiens patitur in quantum est in potentia ergo quod est in intellectu per modum potentiae fundat rationem intellectus patientis otandum tamen est, intellectum dici agentem et patientem, vel activum et passivum

in ordine ad actus accidentales, quibus intelligit intelligibilia a

seipso distineta, ut infra explicabimus: et ideo, quamdiu consideramus intellectum ut in se ipso essentialiter constituitur, praestat uti aliis vocabulis, v. gr. actu et potentia, vel intellectu actuante et intellectu terminante, accipiendo haec analogice adsormam et materiam, ut dictum est num praec. Et simile accidit etiam in substantia materiali, in qua dicimus formam pro actu primo substantiali, et virtutem activam pro actibus accidentalibus: et dicimus materiam pro receptivitate actus primi seu substantialis, et passivitatem materia in ordine ad motum accidentalem, qui in materia receptibilis est Ratio est, quia sorma non est principium activum completum, nisi sit terminata ad suam materiam, et materia non est principium passivum, nisi sit primo actuat in esse per sormam. Et simili modo actus primus intellectus non est intellectus activus completus in suo esse activi, nisi sit intrinsece terminatus ad suum esse intelligibile, et constituatur actu sciens se esse et intelligibilitas sui esse non est passivitas intellectualis, nisi in quantum actuatur primo in esse per actum primum intellectualem. Verminus iste primo actuatus, qui, ut actuatus, dicit potentiam passivam intellectus, eat sub-

22쪽

ου DE UBsTANTIA PIRITUALI. CAP. I.

stantialis repraesentatio proprii esse, seu eonaesentia primo actuata in eas mo stulatantiali. 7. Quaeritur quarto, utrum eae terminatione gubstantiali aes primi intelleetis ad auum terminum remittet quidam amor nece8saris sui proprii esse. Respondeo assirmative. Ad quod explicandum necessario pauca praemittenda sunt. Et primo notetur, non posse haberi amorem, nisi praesupponatur obiectum amabile ei in quo habetur amor, immo natura aut saltem ratione prius esse obiectum amabile, quam amorem. Secundo notetur, quod etiamsi sint infinita amabilia, non tamen sequitur illa eo ipso amari ab amante creat :et ideo quaerenda est aliqua ratio propter quam ex omnibus amabilibus quaedam actu amentur, et quaedam non Tertio notetur, quod haec ratio desumenda est ex applicatione quadam amabilis ad habentem potentiam amandi, et eius qui habet potentiam amandi ad amabile propter quam applicationem et habeatur amabile suo modo praesens potentiae amandi, et potentia amandi terminetur ad obiectum amabile. Haec tria evidenter necessaria sunt semper, ut habeatur amor, qui propterea definiri potest eius terminatus ad amabile ut debite praesens secundum suam amabilitatem ipsi amanti. Et haec definitio convenit evidenter non solum actu amoris accidentali, sed ipsi etiam actui constituenti amantem in suo primo esse substantiali, si quis constituatur substantialiter amans nam nullus omnino concipi

potest amor sine illis tribus praedictis. Iam vero applicatio illa obiecti amabilis ad habentem potentiam amandi si per intellectum repraesentantem amabilitatem obiecti ipsi intelligenti unde sequitur quod primus actus anaandi

necessario terminetur ad primum obiectum amabile repraesentatum in intellectu intelligentis. Atqui primum amabile repraesentatum in intellectu intelligentis est primum intelligibile intellectum, id est suum proprium esse intelligentis, ut supra ostendimus, quod habet rationem amabilia non solum absolutam, in quantum est ens, sed et relativam ad ipsum intelligentem, inquantum est ipsum suum esse, quod sibi necessario bonum est,

23쪽

CAP. I. DE SUBSTANTIA PIRITUALI 0

et sine quo nihil boni habet. Ergo primus actus amoris est qui

terminatur necessario ad suum proprium esse, et quidem necessitate essentiali Et minor patet; nam intellectus necessario

amat suum intelligere, quod illi est essentiale et sic primum intelligibile intellectum est primum amabile ad quod terminatur amor intelligentis. am primum intelligibile intellectum est id

quo constituitur primum intelligere intellectus. 8. Quaeritur quinto, utrum actus, quo intelligeri amat auum esse ibi cognitum, ait constitutivum essentiale Matanti inte

lectivae.

Respondeo affirmative. Et probatur facile. am ille actus realiter identificatur cum ipso actu intellectivo essentiali, nec nisi virtualiter ab eo distinguitur. Νam actus amandi, et actus intelligendi, quum procedant ab eodem principio sunt enim eiusdem entis in hoc solum differunt, quod actus intelligendi terminetur ad seipsum ut ad cognoscibile, et actus amandi terminetur ad se ipsum ut cognitum amabile sibi. Terminus ergo realis utriusque est idem realiter, licet diversum respectum induat in primo et in secundo verum enim et bonum realiter convertuntur, et similiter intelligibile et amabile, quamvis dive

sum respectum connotent. Ergo actus, quo intellectualis substantia amat seipsam realiter identificatur cum actu quo intelligit suum esse, licet diversum respectum habeat ad terminum, ut cito explicabitur et per consequens est actus constitutivus substantiae spiritualis. Atque hoc ipsum exemplo rei materialis declarari potest. Νam etiam forma informans materiam, suo modo amat materiam, quum postulet esse in materia. Si autem inquiramus, quo actu amet suam materiam, statim apparebit id fieri per ipsum actum informandi, quo intime inest suae materiae, a quodammodo tenet se illi unitam. Actus autem informativus est ipsa forma ut informans. Ergo forma ut informans suam materiam, amat suo modo per se ipsam suum esse in materia. Similiter ergo intellectus actum repraesentationem seu imaginem sui in seipso per seipsum amat seipsum sic sibi cognitum. Non ergo per diversum

24쪽

actum cognoscit se et amat se, sed unico et eodem realiter actu, qui habet duas diversas denominationes ob diversum respectum termini, ut supra dictum est. s. Quaeritur sexto, utrum intelligens, in quantum ibi mynitus,

amet seipsum in quantum e cun 38centem.

Respondeo firmative'. amens intellectivum, in quantum cognoscens se ipsum est amabile sibi ipsi cognito, et intime praesens sibi ipsi cognito, et quidem praesens sub ratione amabilis ex quo sequitur quod intelligens, ut sibi cognitus, amet seipsum ut cognoscentem. Quod autem ens intellectivum, inquantum cognoscens seipsum, habeat rationem amabilis sibi ipsi cognito, patet ex eo quod cognitum nequeat esse cognitum nisi in cognoscente illud autem, in quo solo cognitum potest habere esse, necessario est amabile ipsi enti ut cognito. Quod deinde cognoscens sit intime praesens sibi ipsi ut cognito, apparet ex hucusque dictis. Quod denique sit praesens sub ratione amabilis, resultat ex eo quod nequeat esse praesens sub simplici ratione cognoscibilis quis en intellectivum, ut cognitum sibi,

non est cognoscens sed cognitum terminare autem actum ad

aliquid ut cognoscibile simpliciter, pertinet ad cognoscentem ut

cognoscentem, non ut cognitum. Ergo intelligens, ut sibi cognitus, non terminat aliquem actum ad cognoscibile, sed est ipsum cognoscibile actu cognitum. Unde relinquitur, ut terminet actum ad se ut amabilem, seu ut ipse sibi cognitus amet

se cognoscentem, et quidem necessario. Rem autem magis declarare possumus per solitum nostrum

exemplum materiae et formae. Nam sicut in ente materiali sorma suo modo amat materiam, quia in ea sola esse potest, ut supra diximus, ita in eodem ente materia suo modo amat sormam, aqua sola habet esse; sicut enim bonum enti est esse in rerum natura, ita bonum est illi id sine quo esse nequit in rerum natura et sicut bonum formae est esse in sua materia, ita, et adhuc magis quodammodo, bonum materiae est esse per formam.

Similiter ergo dicendum de bono substantiali entis intellectivi,

in quo actus cognoscitivus nequit esse sine termino primo ter-

25쪽

CAP. I. DE SUBSTANTIA PIRITUALI. II

minante illum, et vicissim terminus nequit esse quin actuetur actu cognoscentis unde necessario resultat, ut sicut ens intellectivum, in quantum cognoscena suum esse, diligit suum esse

sibi cognitum, ita, in quantum sibi cognitum, amet se ipsum

secundum quod cognoscit actu. 10. Quaeritur septimo, utrum actus, quo piritu' cem 8 erae, amat suum esse cognitum sit eiusdem omnino rationis aeaetus, quo ut cognitum sibi amat se cognoscentem. Respondeo, non solum esse eiusdem rationis, sed esse unum et eumdem realiter actum, quia est unica conspiratio actus primi

intellectivi et termini cogniti ad primo essendum in esse actus completi intellectualis. Sicut enim terminus cognitus habet actu esse, ita et habet actu amare. Atqui habet esse communicatum identice ab intelligente ergo et amare. Ergo una est identice conspiratio utriusque. Et ideo, quamvis amare, ut est in principio essendi, per rationem distingui possit ab amare, ut est in termino accipiente esse, principium tamen essendi, et terminus accipiens esse, non habent aliquam relativam opposiationem quoad hoc quod est amare; quia amare consequitur esse, in quo solo communicans et accipiena esse mutuam oppositionem relativam dicunt. Sic etiam conspiratio materiae et formae in unitatem substantiae non est duplex exigentia, sed unica communi utriusque necessitas, neu unicus actus amoris metaphorici mutui, quo ad coinexistendum conspirant. II. Quaeritur octavo, quinam sit terminus illius actua quo cognosceri ut cos Men amat se cognitum, et ut cognitum amat se

Respondeo, hunc terminum esse amorem complacentu de suo

proprio esse, seu amicitiam sui ad seipsum. Quod autem resultet complacentia de suo proprio esse, manifestum eat. Nam complacentia est quaedam quies in eo quod placet, seu terminus in quo quiescit amans, dum possidet id quod amat, seu etiam quies amantis in aniato. Evidentur auteni qui scit se esse, amat suum esse sibi cognitum, dum facit cognitum esse in cognoscente et

26쪽

qui sibi cognitus est, amat cognoscentem, dum facit cognο-scentem esse in ipso cognito cognitum. Et sic quiescit cognitum

in cognoscente, et cognoscens in cognito, tamquam alterum alteri congruens persectissime et necessario placens. Quare exactu, quo en intellectivum ut cognoscens amat se cognitum, et ut cognitum amat se cognoscentem, resultat necessaria complacentia de se ipso cognito et cognoscente quae complacentia, quum procedat ex actu conspirativo amoris, recte dici potest

amor spiratus.12. Quaeritur nono, utrum amor sui proprit esse sit in Onatitutinia suibstantis spiritualis. Respondeo assirmative. Et patet quia non potest concipi substantia intellectiva in se ultimo completa, quin concipiatur cum omnibus iis, quae essentialiter et intrinsece resultant ex eius intellectivitate. Atqui ex eius intellectivitate essentialiter consequitur ut sciat se esse, et in suo esse cognito conquiescat eo modo quo diximus. Ergo amor proprii esse est constitutivum intrinsecum substantiae spiritualis. Evidenter autem est constitutivum per modum termini ultimo eam complentis. 13. Quaeritur decimo, utrum amor ille complacentiae it appretiativus, an a fetis . Respondeo, hanc complacentiam in puro spiritu esse simul appretiativam et affectivam. Appretiativam, in quantum procedit a cognoscente seipsum, quum se cognoscere sit se appretiare affectivam, in quantum procedit a seipso sibi cognito, quum cognitum habeat totum suum esse in cognoscente, quem non appretiat, sed cuius est appretiatio. Iterum, in quantum procedit a cognoscente seipsum est etiam amor affectivus, quia cognoscens videt cognitum sibi congruere et in quantum procedit a seipso cognito, est etiam appretiativus, eo ipso quod cognitum est vera appretiatio cognoscibilis, et eius exacta repraesentatio. Consequenter complacentia substantialis resultans excoinexistentia cogniti in cognoscente est amor simul appretiativus et affectivus, si amor sumatur passive, Vel resultat ex amore

appretiativo simul et affectivo, si amor active sumatur. Et idem

27쪽

diceretur etiam de eo ineuio unitatis, quod resultat ex co- inexistentia materiae cum forma, nisi metaphora nimis audax

videretur.

Notandum, quod amor appretiativus est boni absolute considerati, secundum quod habet intrinsecam persectionem, amor vero affectivus est boni relative considerati, secundum quod est bonum habenti illud. Ex quo iterum patet, terminum resultantem ex amore cognoscentis ad cognitum, et vicissim esse simul terminum appretiationis et affectionis; qui enim cognoscit suum esse, non soli1 scit, quod esse est in se bonum, sed quod sibi ipsi suum esse bonum est. Unde illa complacentia, vel amicitia sui ad seipsum, adsequare terminat exigentiam cognoscentis et cogniti in eo existentis, et adsequate complet substantiam pia

ritualem in eSSe.14. Quaeritur undecimo, utrum substantia spiritualis sit ad imaginem dirim Trinitatis. Respondeo assirmative et patet ex supradictis. am unica substantia spiritualis sub tribus formalitatibus inadaequatis et relative oppositis concipi potest cum fundamento in re. Primo concipitur ut principium intellectionis intelligibile sibi, et se actu intelligens per quod imitatur personam atris. Secundo concipitur ut terminus intelligendo productus, et habens esse ab intelligente, id est ipsum esse intelligentis sibi communicatum identice: per quod imitatur personam Filii, seu Verbi est enim

verbum creaturae intellectualis. ertio concipitur ut complementum seu terminus formalis conspirationis mutuae principii intellectivi et termini intelligendo producti per quod imitatur personam Spiritus Sancti. Haec autem tria sunt realiter distincta, licet sint absolute unumen substantiale id est, habent distinctionem realem meta- physicam, non physicam. am ad habendam realem distinctionem metaphysicam tantum, sussicit habere unum sale physicum sub diversis conceptibus metaphysicis, quorum unus realiter relative opponatur alteri. Quum enim hi conceptus in- adsequati repraesentent aliquid non fictum a mente, sed realiter,

28쪽

14 DE UBsTANTIA PIRITUALI. CAP. I.

seu a parte rei, constituens substantiam spiritualem in suo esse metaphysico consideratam, sequitur, distinctionem ortam ex eorum oppositione esse realem metaphysice in ipsa substantia, seu in rebus per illos conceptus repraesentatis. on tamen

habetur aliqua distineti realis physica; quia ad hanc distinctionem requiruntur termini non tantum metaphysice, sed etiam physice distincti termini vero physice distincti sunt distinctae essentiae et distincta entia absolute hic autem non habemus

nisi unam essentiam, et unum ens absolutum.

Et hoc patet iterum in materia et forma in unitatem substantiae conspirantibus, et constituentibus unicum ens physice simplex et suo modo imitans rinitatem, ut diximus in tractatu

de primis principiis n. 14 et 353. Distinguuntur enim meta-

physice, quia conceptus materiae opponitur relative conceptui formae, et quidem realiter, quum in substantia materiali utrumque habeatur realiter: non tamen physice, quia materia et serma conspirant ad unum ens physicum et absolutum constituendum, et unicus terminus physice existens nequit habere realem distinctionem physicam a se ipso, quum nequeat existere sub illa praecisione mentali hac vel illa, sed debeat existere cum completa sua entitate, quae est una tantum physice et absolute. 15. Quaeritur duodecimo, utrum substantia spiritualis sit necessario vivem.

Respondeo assirmative. am vivum dicimus en quod movet seipsum secundum aliquam speciem motus, sive accipiatur motus proprie, sicut motu dicitur actus imperfecti, id est existentis inpotentia, sive motus accipiatur communiter, prout motus dicitur actu perfecti, prout intelligere et sentire dieitur moveri, ut ait S. Thomas p. l. q. 18. a. l). Hoc autem vivere, quod est movere seipsum est ipsum exercitium operationum vitalium. Operationes autem vitales comparantur ad ipsum viventem, sicut actus secundi ad primum, quia omne agens agit in quantum est in actu et ideo omne vivens operationes vitales operatur in quantum est actu vivus Iam vero evidens est, operationes intellectuales esse operationes vitales sunt enim a principio intrinseco.

29쪽

CAP. I. DE SUBSTANTIA SPIRITUALI. 15

Ergo substantia intellectiva est in se ipsa primo et substantialiter viva. Et quidem, ut est principium intellectionis per modum actus primo terminati ad suum esse intelligibile, diei uisens active ut est principium intellectionis per modum termini, eurepraesentatio producta sui proprii esse dicit vitam passive ut dicit conspirationem in unum actus intelleetivi et eius termini, iterum dicit visere active tandem, ut dicit complacentiam de

suo esse sibi cognito ex ea conspiratione resultantem, iterum diei uitam passive Et ideo substantia intellectualis, ut est actus intellectivus primus, est actus primus vivendi ut eat actus intellectivus primo terminatus in esse intellectivi per cognitionem sui esse est actus Vitalis primo terminatus, seu inadsequat ut est actus intellectivus non solum terminatus per cognitionem sui esse, sed etiam ultim terminatus et completus per complacentiam de suo esse, per quam in se ipso substantialiter sistit, est actus vitalis substantialis completus, et dicitur atque ea substantia domina suorum actuum; nam actus intinlectivus, sic ultimo completus, nihil aliud est, ut infra videbimus,

nisi voluntas in suo primo esse constituta. 16. Quaeritur decimotertio, utrum sit aliquod aliud eo titutivum essentiale utitantia spiritualia. Respondeo negative; nam in constitutivis praedictis habetur tota essentia substantiae spiritualis, et adsequatum principium omnium facultatum atque operationum spirituum propriarum, ut in capite sequenti ostendetur. Quare ex metaphysica substantiae intellectivae exploratione eruuntur sola illa constitutiva

essentialia, de quibus locuti sumus. Et ideo substantia spiritualis constat metaphysice 10. Αctu intellectivo exigente terminari ad suum esse intelligibile, quod facit cognitum.

2'. Termino actua intellectivi seu cognitione sui esse, quae est idem ac conscientia primo actuata, et constituit passivitatem intellectivam, ut iam innuimus, atque infra magis explicabimus. 3'. Ultimo complemento substantiali, seu termino resultante ex conspiratione cognoscentis et cogniti ad coinexistendum sibi

30쪽

in unitate substantiae atque hic terminus vocari potest amor primus productus, et constituit passivitatem affectivam substantiae spiritualis, quemadmodum capite sequenti explicabimus. 17. Quaeritur decimoquarto, per quid individuetur rubstantia spiritualia.

Antequam respondeam, necessario quaedam advertenda sunt tum circa sensum quaestionis, tum circa modum utendi praecedentibus notionibus ad quaestionem ipsam resolvendam. Sensus quaestionis apud scholasticos est iste: Per quid substantia piritualis, quae concipitur ut quadam species praedicabilis de multis individuis, determinetur a coarctetur ad unum individuum. Et hic notandum est primo, plerosque cum S. Thoma tenere,

substantia spirituales separatas non esse multas in eadem specie,

sed unam solam in qualibet specie, id est tot individua, quot species de quo loquemur postea. Notandum secundo, quod theoriam Thomae de principio individuationis in rebus at rialibus fundatur in sequenti argumento: Sriendum est quod individuum apud nos in duobus consistit. Est enim individuum in sensibilibus ipsum ultimum in genre suibstantiae, quod de nullo alio

praedicatur, immo ipsum est prima substantia secundum Philosophum in proedicamentis, et imum funaamentum omnium aliorum Natura enim fomiae materialis, quum ipsa non possit esse hoc aliquid completum in specie, cuius solum esse est incommunicabile est multis communicabilis, quantum est de ratione sua, sed est incommunicabilis solum ratione suppositi, indid est aliquid completum in specie; quod cuilibet formin non convenit, ut dictum est; ideo, quantum eat

de ratione sua, communicabilis est. Communicatio autem sua est,

ut dictum est, per hoc quod recipitur in aliis. Ideo, quantum est de natura tua, communicabilis est, et in multis eripi potest, et recipitur ecundum unam rationem, quum una sit ratio aperiei in omnibus suis individuis. Sed quia ipsa esse non habet, ut distum rat, quia esse est solius suppositi, et uppositum incommunieabile eat ideo ipsa forma matemialis disera catur secundum multa esse

incommunicabilia, manens una secundum rationem multis communicatam e sua autem receptio est in materia, quia ipsa materialis est.

SEARCH

MENU NAVIGATION