De corporibus marinis lapidescentibus quae defossa reperiuntur

발행: 1752년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE CORPORIBUS MARINIS. t eari possit , naturae an artis opus fuerit S quidquid Cardanus dicat de celebri sua achate Galbam Caesarem referente ; ei

enim fidem non habeo . fateor enim potuisse in achate illa reperiri maculam aliquam , quae humanam potius specieri quam arboris praeseserret, sed adeo accurate delineatum esse, ut Galbam eXprimeret , hoc inficiari non vereor .

Lepidissimus Cicero de sim ili fabula ita scribit ): Finge hat Carneades in Chiorum lapidicinis faxo diffisso caput extiti e Panisci . Credo aliquam non dissimilem Aguram , sed

certe non talem , ut eam factum a Scopa diceres . Sic enimie profecto res habet , ut nunqusim perfecte peritatem cis simitetur . Sunt haec hominis obstupescentis imaginationes, &ad admirationem efformati , ac in ea parte infirmi , qua debet ad examen revocare veram rerum substantiam . Quod quidem erudito , ac prudenti Simoni Majolo non contigit ,

is enim de narrationibus hujusmodi portentosis ait h) : Mihi iamen es persuasum Aror i orto curuisse tot ima lues , achatem scio referre formos Gnimuncium, hominum quoque ,

ac rerum reliquarum omnium , sed non ex une ea redduntur .

Loquitur inde de annulo Regis Pyrrhi , in quo Parnasius mons , novemque Musae , & Apollo cytharam tenens spectabantur , non arte , sed sponte natura ita discurrentibus maculis , ut Musis quoque singulis sua aptarentur insignia : Propterea magnum artificis parήσω siccessisse ex simandum es , qui alibi minuens : alibi amens , quae spectanda esstur , eximie elaborurit . Multo ab hinc tempore haec legens credidi , quae Majolus , re sic fortasse erit , hujusmodi fabulam ab aliquo errore sumpsisse initium , ac illam celeberrimi

Regis achatem , arte potius , quam natura tantum nominis consequiana fuisse , neque pietura seu varietate colorum insignem , sed scalptura vel caelatura fuisse praeclaram , temporis autem progrestu audiorem aliquem , utpote inscium , quaenam arti virtus inesset , proprio marte tradidit se a natura fuisse delinea tam . Egregius denique Cardanus , qui multoties rerum ambages persequitur , quaesivit , scripsitque C qua

32쪽

18 SCILLA quanam ratione contingere id potuisset in libro De subluitute , in quo saepesaepius meretur , ut illi in mentem rediga tur adagium illud: ne quid nimis . Hinc oritur vehemens animi mei desiderium habendi prae manibus , & apud me unum saltem ex illis Regulis , qui ex Saxoniae fodinis effodiuntur, quem tu mihi offers ad ostendendum produci etiam a

terra homines lapideos . Vellem enim ObserVare , utrum diademate Caesareo an Regali , veteri ne an more recentiori Monarchas illos lapideos natura coronaverit , Cumque aliis sexcenti S , quae etiam contrariam sententiam confirmare posisent , scilicet putandos esse veros petrefactos homines . Ludos igitur mistos faciamus , atque ad Melit enses redeamus glossopetras , quas manibus pertractare , Oculis intueri , ac de iis etiam disserere possumus . Cupio quinto , ne Naturae rationes , modosque , quibus res lapidescunt , decernamus , sexcentae enim illi erunt hujus Operationis Viae , quas nos penitus ignoramus oc hoc amplius , quia non possumus omnino demonstrare in tali opere

egere Naturam sontibus lapidescentibus, cum satis superque sit humiditas aliqua , aut sal , aut talis terrae qualitas , ac dispositio , ea praedita virtute , & si Ioanni Danieli Majori adhaerere velimus , qui diffuse , in suo breviusculo Dii serpentibus

petr actis tractatu , loquitur de rebus in lapides conversis , credere poterimuS , praeditam este Naturam sale quodam volatili , quem nonnulli spiritum appellant lapidificum , qui obdurat , quali saxea omnino corpora ea reddit , in quae irrepit. Id quod antea excogitatum , adprobatumque fuit a Petres-chio homine summi quidem ingenii ac optimae mentis , tali denique , ut magnus Gassendus ejus vitam quasi bene recteque philosophandi typum nobis exponeret. Hoc autem dictum sit , ut videamus , rivulum illum Melitensem non esse

certam causam tot corporum in petras convorsorum .

Sexto pro concesso vellem , res illas , quas ignoramus , dc quas non conspeximus , multo plures esse quam cae , quas scimus , & vidimus . Tilae autem humanitati adstrictissimum me profiteor ob corpora lapidescentia insulae hujus ad me transmissa , quum ex his magis rationabiles

33쪽

DE CORPORIBUS MARINIS 1ρ

mentis meae dubitationes faeta sint , ut inferius ostendam . Descendo nunc ad rationes illas , quae meae , ac nonnullorum possunt opinioni adversari , S primum a junt , glosso- petras Melitae , caeteraque hujus generis non nisi variorum esse frusta animantium . Verumtamen relictis prius conchyliis ab Imperato Bogar die nuncupatis , omnibusque aliis turbinatis , quae nullam penitus merentur animadversionem , quum sint simplices limi concretiones in conchis , quae tanquam forma his , quas cernimus , in servierunt , sicque nobis innuere non possunt , quomodo animal in se claudere potuerit , nihil enim aliud sunt , ut diXi , quam forma spatii ejusdem , in quo animal ipsum vivens immorabatur , non autem conchylia , aut turbines , ac etiamsi inclusus limus obdurari potuerit , verumque conchylium dissolvi mirum quidem non erit illum in sui-da , ac molli arena conspicere , haec enim externam forte Corruperit superficiem , quin laesionem ullam intulerit hujusmodi saxis , qualia esse videmus ea , quae Bugardias , ac Turbi

nes vocati t.

Nec me similiter movet immanis glosiopetrarum quantitas , quas in insula effossas dicis : pro certo enim habeo nullaesi e consideratione dignas capsulas distis rebus resertas , si eas comparemus cum sodinis , mineriis insulae , quae circuitu continet palsuum sexaginta quinque millia , uti Iaaec Meliten sis , quum non possit in admirationem inducere , neque argumentum aliquod statuere praefatus Mons Testaceus Romae , qui tertiam tantum milliarii partem circuitu suo describit , octam Cn non imminuitur , quamvis omnibus aedificiis peramplae Romanae civitatis non parvam , quin immo magnam sui ipsius

partem suppeditaverit , & adhuc suppedit et , idque longissimo ab hinc tempore , ac etiam in futurum , si necessitas id postulet . Eadem ratione praeteribo argumentum de sumtum e X eo , quod in illo mari nulla hujusmodi animantia reperiuntur , quorum frusta este hae testae creduntur in hac insula e fosse; possumus enim oculis ipsis intueri in Cataniae littore ad cujussicumque te pellatis motum vel ex Australi , vel ex Orientali , vel ex ambobus ventis exortum , quot , quantaque C a col-

34쪽

lo 'SCILLA colligantur picturata , striatave conchylia etiam ad naves onerandas , & tamen in mari illo conchylia hujusmodi non

capiuntur , Sc raro omnino in iis vivum animal reperitur , aut

utraque pars conchylii simul colligata , quod quum saepe saepius accidat , aperte demonstrat ea non esse subjacentis marini soli excrementa , sed advenientia e longinquis regionibuS . Neque Uero nos debet retinere dictarum glossopetrarum inaequalis figura , nunquam enim eas tantum Lamiarum dentes esse existimavi , sed variorum , diversorumque animan tium , quae qJam plurimis dentibus praedita sunt . Praeterea si cujuscumque animalis dentium ordinem attente perpendemuSVidebimus in uno eodemque Ore dentes omnes inter se di Ver

sos , ita ut si quis loculum unius dentis efformaret , dentem alium non pos et perfecte illi coaptare , quam Vis ori S ejus dem . Et si vero mihi non parvi est taedii , tibi tamen fatisfacere in animo esst , nonnullos ostendendo dentes , ut intelligere possis reliquos , ac permultos , quos ego Omitto , si consideres ) varietatem , R disserentiam dentium , qui in ore cujusdam speciei canicular , quae vulgo a nobis CD

lombina sive Vacca nuncupatur , a dentibu S communiS cani

culae ; a discrimine autem , quod in illis apparet , credo equidem fore ut eruatur ea , quae necessario ineli , dissima ilitudo in caeteris animantibus non tantum aliarum specierum ,

sed etiam in illis ejusdem speciei , nam non parum quidem

in delineatione dentes canicularum , & lamiarum majoris corporis differunt a dentibus parvarum . Id vero evenire vidCINUS in omnibus rebus naturalibus , ut , exempli gratia in humano vultu contingit ; omnes enim eadem specie constituti , sed in vultus forma sumus prorsus differentes , quin mamo aetate progrediente nos a nobis penitus immutati videmur . idem prorsus dico de caeteris animantibus , ac etiam de iis fructibus , qui ab eadem arbore legerentur , quia immo idem omnino adfirmare non dubito evenire in uno eodemque u Vae Tacem O , ab experimento satis edoctus ; milii enim quum aliquando oporteret eos coloribus delineare , cujuscumque aci

a I ab. I. A.

35쪽

DE CORPORIBUS MARINIS. 2 ini separatiin lineamenta pingere cogebar . Quid mirum igitur si in serie dentium variorum piscium diversitas dignoscatur Z Sunt corpora naturalia adau sta secundum humoris inditam sibi mensuram , aut in qualitate diversam , cum propemodum innumeris etiam accidentibus . Addam insuper et , qui antiquorum numismatum peritia pollet , compertum esse, maxima difficultate duo tantum inveniri numisData ejusden Imperatoris , impressionis , ac temporis ejusdem , eodem praelo percussa , & tamen credendum est non unum tantum , verum plurima eodem praelo conflata fuisse . Neque me movet singulares tantum dentes reperiri in ista insula , nec ula quam integrum sceletum piscis alicujus occurrere , sive ma xillam cum omnibus omnino dentibus in ea infixis , aut denique unum e X ossibus Natura enim in omnibus suis operibus optima magistra piscium sceletum minoris , leviorisque con sistentiae efformavit , quam caeterorum terrestrium anima Προtium , ut eis O JUS imminueret , quum illi natare , ac super

aquas fluitare deberent , R idcirco porosa eorum ossa efformanda erant , a lapidea dentium natura penitus dissimilia ;sin autem hoc adduXisse non sufficit , sufficiet videre in sepulcretis tractu temporis humana ossa , non autem dentes dissolvi , id quod meam plane confirmat sententiam . Ad dam praeterea , salem , aut aliud quodcumque sit , terrae huic inditum neque durissimis dentibus pepercisse , quum nonnul'li apud me sint quasi excoctii . Apparent quoque innumera ossa non sol illa , Verum etiam solida , ex illis tamen , quae secundam inter animalium ossa sortiuntur qualitatem , quod evidentiam Ostendit , caetera fuisse corruptione soluta . quod rent porosa , δc infirma ; uti revera in illis tofis quam plurima videmuS excocta , δέ corrupta . Id vero generatim pro

latum sit . Quod si quis desideret insuper aliquam intueri hi

mite sive caniculae , similiumque animalium maxillam lapidesse centem cum dentibus illis infixis , ingenue fatebor desiderium hoc excedere communem Divini opificis modum inconstrue tione hujusmodi animalium , nam talis speciei Pisces non habent dentes in ossibus maxillaribus adeo firmiter inhaerentes , ut caeteri , sed divisim extra olsa ordinatos , id

quod

36쪽

SCILLA quod perdiligenter scrutatus sum Lamiae , caniculae , &sexcenta alia animalia , quae ita os constructum habent , innumeris ferme dentibus praedita sunt , ita ut dissicile multum , ne impossibile dicam , mihi sit eorum statuere numerum , quum in minoribus pauciores , in grandioribus perplures conspexerim , sed in omnibus plurimos membrana quadam circumvolutos , quae eos in quodam , ut ita dicam , alveolo ossis maxillaris in anteriorum partem occludit . Eorumdem dentium pars tenerrima est , ac quasi carnea , pars aliquantulum durior , quae nerveam qualitatem quasi pries fert eorum vero non pauci apicem ferme obduratum , alii cortices solide consistentes habent , interius vero molles humoreque perfusi , & taliter , ut in eis evellendis nudus corte X , ac sola dentis figura multoties remaneat ; reliqui autem quamplures obduratae substantiae , eoque fortiores , ac terrifici sunt , quo magis ab ore emergunt , ut egomet comperi . Ita ut in hujuscemodi bestiis praeter dentes , qui primo intuitu in propria serie conspiciuntur , promptuarium , ut ita dicam , dentium asservetur , qui , uti mea fert Opinio , traetu temporis prodeunt , feriena praefatam augentes,

majore hoc numero in truci earumdem ore addentes terrorem . Maxillaria a integra sunt , nec a dentium radicibus intercepta , dentes enim dispositi sunt , ac quasi seminati

super membranam quamdam , in qua radices eorum figuntur , & super quam motum , & vim quamdam exercent ad evellendum , ac corrodendum peraptam instar pestinis ad lanas comendas inservientis . Ex partium ergo constructione evenit lamiae similiumque animalium maxillam cum omnibus dentibus non reperiri quum membrana motui illi cedere ac corrumpi debuerit tanto temporis trae tu in fluido limo manens , qui deinde in saxum evasit . Igitur si nobis sese offerent conspiciendae glossopetrae , dentes scilicet lamiarum , &canicularum petrefacti , non poterimus eos ita dispositos conspicere , quum hoc minime fieri possit . Verumtamen in

aliis marinorum animantium speciebus idem non contingit , quibus unus tantum apprime terrificus dentium ordo a Natura datus fuit , quod cuivis facillime ostendam , in iis enim

37쪽

DE COR ΡORIBUS MARINIS 1 a non raro hoc evenit . Quod ut videas , loci , ubi immoraris , ipsiusmet pretestabit opportunitas . Et ego . quamvis a

Meliten si insula longe absens , ) maxillae frustulum pos

sideo tribus cum dentibus ei infixis , sicuti opportune ostendam , ut tuae voluntati satisfaciam . Ne minimum quidem temporis teram in scrutando an Melitae insulae terra alexipharmaca sit an non , & an eandem glosiopetrae sortiantur qualitatem , ne in messem alienam falcem ponam . Tales eas esse communiter creditur , eandemque videtur sequi opinionem in suo volumine Eques Commendatarius Abela . Hoc autem adfirmare non dubitarem , potui si e scilicet terram illam propriam virtutem rebus , quae ad id sunt a natura disposita: , conferre . Perlubenter ego eam , & forta Ie ab aliis non adhuc e Xcogitatam sententiam patefacerem , u tu de ea re , experimentum facturus elles , scilicet an glosio petris generatim eadem virtus ale-Xipharmaca indita sit , an scilicet tam illae , quae in alba , ac tenui terra reperiuntur , quam caeter e , qua e duriore ,& arenoso limo effodiuntur , sive non e molli , aut odora terra , sed e lapillorum , sive crassiorum aronarum coagmentatione , in quibus glossopetrae ipsae visuntur saepe saepius

conglutinatae , & nunc opinarer illas , quae e molli terra effodiuntur alexipharmaca virtute maxime praeditaS este , ca tera S Vero aut parva , aut omnino nulla . Tacitus praetereo, ne tibi molestiam inseram , fossilia atque unicornia , cornua Ammonis , elephantum dentes , vel alia quaevis ossa , nec ad examen revocabo , utrum haec omnia magni aestimentur , quia petrefacta , aut quia temporis lapsu sub terram excocta , ac comminuta , inde demum aleXipharmacam contr*Xerint Virtutem . Sed hucusque de aliorum arte dixisse suffciat . Breviter vero perpendam dissicultatem , quam in tua

epistola proponis his verbis : nutae dicemus de di opetris Galli Germaniae Z Au quod in locis , ubi effodiuntur,

38쪽

Posset utique assirmari non tantum glosiopetras , sed os se ,

vertebras , aliasque innumeras res simul unitas in malitia reperiri , nec verum es e nil aliud , in ea , quam glosiope

tras ineste . Praeterea ego non Vidi in uno , eodemque bolo glossopetras semper conclusas , servo enim apud me nonnullas in mediis quibusdam a renulis , quae lapidem

quemdam efformant admodum durum , qui minime mali hae specimen habet , nonnullas alias vero in arenis crassioribus conglurinatas . Uerumtamen C istim O , eas , quae in maltha oriuntur esse magis speciosas elegantes , R integras , &hanc ob causam selectas , collectasque a sossoribus , ac etiam fortassis , quia majore praeditae sunt virtute , minus enim a vero abhorret eas in maltha servatas fuisse , ac , si ita res habet , in ea magis , quam alibi vim illam fuisse

adeptas , quam id concipere tanquam naturae miraculum , ac glosiopetrarum generationem ossiumque , A vertebrarum fractarum productionem tribuere ipsi maltha: , nam id minime omnino seri posse ostendam . Nec me etiam suadet rerum varietas ex hac insula es starum , quae caeteris rebus maris , terraeque assimilari non possunt , certum enim est , nos omnia animantium

membra singillatim non inspexisse . Nec valet dicere :Res haec cui assimiletur , penitus ignoro , ergo eam terra produxit ; poteli enim reperiri aliquid simillimum , immo , & ejusdem naturae , quod tamen nobis adhuc non pateat . Quod vero ad insuetam spectat magnitudinem , ad quam cepe cepius glossopetra aliqua pervenit , ut aequalis sit manui hominis , nihil me movet , quia istae rariores sunt , sicut ipse tu ais , caeteris mediocribus , & parvis , quae frequentes innumeraeque effodiuntur , sicut passim pareit , ac rationi consonum , in minore quantitate animalia pergrandia in mari reperiri , quibus prae mediocribus , dc parvis paucissimi sunt crassiores dentes . De lapillis autem , qui vulgo serpentium oculi , aut de iis , qui illis similes sunt , ingenue fatebor , me nolle Omnia penitus negare , imo mecum ipse decrevi libenter concedere id , quod eodem omnino modo , quo alii adfirmabant , inficiari poterat Ia

39쪽

D E CORPORIBUS MARINIS 1steram , sed casus diligenti , ac sollicita cura exquisitus viam aperuit dubitandi de unaquaque hujusmodi re , quae in terrae visceribus creditur ortum habui se ; evidens enim est error , lapillos , vulgo serpentium Ocul OS nuncupatos , pro gemmis , ac lapidibus ita a Natura in ista insula con figuratis habere . Nec suffcit , quod scribis : Luod ad petras , quar ferpentium ocΠli appellantur , nescio , cui rei rus a similare posset , qui in eam sententiam ires , ut crederet lupillos omnes , qui ex his rupibus e fodiuntur , animalia olim fuisse , seu eorum partes lapideseuter . Omnia enim scire non potes , ac forte primum mihi contigit , animadverti si e quae tibi satisfaciant . Lapilli igitur serpentium oculi nuncupati nil aliud sunt , quam veri pisci una dentes . Referam id , quod observavi , & si penitus hanc menti tuae opinionem non suadeam , in dubium saltem revocabo illud , quod antea de his credidisti . Prius igitur dicam hujusmodi lapillorum simul cum glosso petris magnam in Sicilia: partibus inveniri quantitatem , ec prae cipue Corieoni : Ex hoc intelligendum est , serpentium oculos non in Melitae insula tantum produci quasi portentum quoddam , aut quasi ob praecipuam purae , dc alexi pharma

cae terra: Virtutem . Hoc autem dico , quia apud me quamplures sunt ex illis Coi leonis involuti in solido quodam tofo , sed a re nolo , Sc impuro , quin immo male olente , quia ipsis nonnullae glossopetrae , & foeda corpora plurima casu adhaerescunt , qua de causa iidem , quamvis structura simillimi , ita lucidi , & colorati non sunt , ac illi in Melita effolsi , sed cinericii , nigri , A frequenter maculati . Colorum parum refert Varietas , tam enim illi , quam iiii sunt vere dentes piscium Sargi , Auratae , aliorumque ,

quorum species praeter primos dentes , qui ad oris extremitatem terminant , quam maxima fuerunt a Natura donatae dentium copia perbelle ordinatorum , ac in eodem Ore tam in superiore, quam in seriore parte infixorum . figura illorum cum lapidescentibus omnino convenit quacumque e X parte , sicuti ab omnibus propriis oculis cerni potest . Uerumtamen non praeter illam , nonnullas eorum maxillas carne D de

40쪽

26 SCILLA detracta oculis ipsis conspiciendas subjicere , ut eorum dentes comp1remus cum lapidescentibus , quos inserius delineatos exhibebo , ' ) quos mihi multorum amicorum in Melitae insula commorantium cura colligere datum est , idque non tantum ad meae sententiae confirmationem , sed etiam ut cuicumque delineamentis hujusmodi praebere possim commoditatem ad partium identitatem comparandam , ex qua deinde veritatem , quam ostendendam stiriasi , tacilius valeant percipere , eos scilicet lapillos vulgo serpentium oculos nuncupato3 suisse quondam dentes , ac partes

oris Sargi , Aurata: , dc similium piscium , qui & numero , Sc varietate quamplurimi per maria omnia innatant , & capiuntur . Et quia tibi omnia animi mei dubia me communicaturum pollicitus sum , fatebor , quod si unquam aliqua sui difficultate ad dubitandum impulsus , id evenit praecipue ob

quandam narrationem a gravissimo viro , quo familiariter utor , omni ossicio , ac dilectione dignissimo , ad me missam . Hic quidem tali prosequendus est obsequio , ut plenissime me possit vel auctoritate sua frangere , ac nisi animum obfirmassem meum , ne ullius unquam dictis starem ,

nec verbis alienis acquiescerem , quae rationibus carerent , huic uni fidem praeliarem . Huic accedit , oc aliud argumentum mihi inter loquendum communicatum a viro doctissimo

tantaque intellectus perspicuitate praedito , ut jure R merito , ut Sol inter Planetas , ita & ipse in philosophica facultate eluceat. Horum primus me per epistolam reddidit certiorem in cujusdam humani corporis incisione auricolam cordis sinistram a polypo circumdatam repertam fuisse , & in ea parvam cochleam : addit insuper , in alterius corporis re nibus succenturiatis alio tempore compertas fuisse alias duas;

ad similiter florentiae in cujusdam pauperculi vesica aliam omnino similem , quibus adductus. rationibus putat , non debere prorsus illorum rejici opinionem , qui in omni loco produci posse tales testas autumant . Alter vero hanc conje

SEARCH

MENU NAVIGATION