De corporibus marinis lapidescentibus quae defossa reperiuntur

발행: 1752년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

cumduxit , ac tandem deposuit , & hoc per plures vices , compactos & auctos paulatim fuisse . Hinc est quod falsum esse , comperi , haec animantia ,

testas 3cc. lapideo cortice obductas , non e lacubus , aut fluminibus , ut quondam inscite rebar , emersisse , quum haec omnia nunquam in illis locis reperiantur & quamvis nesciam qua nam ratione mare illuc per Venerit , an in aliqua peculiari , vel in universi totius Orbis inundatione ;ac pariter ignorem utrum globus terraqueus aliquam litus mutationem passus sit , tamen perfracte adfirmo , haec omnia , de quibus sermo esst , nisi oculis fidem adimere velimus , vera esse corallia , veras conchas , verOS dentes , οὐ

sa in lapidem conversa , non e lapide formata . Lucretius , magni Epicuri nomine , consilium meum esse caeteris pra

stantius me reddit certiorem :Invenies Arimis cis fensbus esse creatam Notitiam veri , neque sensus Asse refelli ,

Nunc vero ad peculiarem loci qualitatem deveniamus. Colles , qui montes hosce constituunt , non omnes sunt exsolutis arenis compacti , nonnulli enim durissimis rupibus Conflantur , nonnulli mediocri duritie praediti , ac saepes pius albo topho , seu parum pura malitia . Ubique vero conspici poterit series superius adnotata , aut lineae Variorum corporum , & colorum , sed ipsarum unaquaeque ad orizonteni parallela.

Neque hi colles omnes , etsi propinquissimi , conchiliis , aliisque testis abundant , sed per saltum modo hic , modo illic , id quod meae robur adjicit opinioni , aquarum

scilicet vortices eos ita casu cumulasse .

Animadvertendum etiam sontes in illis non adesse , qui secundum nonnullorum sententiam potuerint in lapidem vertere id , quod cernitur generationis virtute lapidem factum . Quod autem in saXa haec mutata fuerint , jam fieri non potuisse monstravimus , tum etiam quod plures colles ex solii-tis arenis conflati , pariter tamen conchyliis , testis , innumerisque propemodum aliis similibus rebus , non autem pe-trefactis referti sunt , quae Omnia pariter in petiam conversa H si-

72쪽

18 S C I L L ix sicut caetera forent , si continens materies , seu loci natura ad hoc faciendum apta fuisset . Hoc assirmare audeo , quia quodcumque corpus in petram conversum eii , plus , minus ve soliditatis ac duritiei secundum sui continentis mensuram video recepisse . Echinus lapidescens in topho , adeo solidus non est sicut , qui in lapidea rupe lapidescit , ita ut secundum loci naturam , & vim , seu secundum materiei disipositionem , quae corpora illa colligavit , haec in aliquibus locis mirum in modum lapidescant , in aliis vero minus , in multis denique , qualia ab initio fuerunt , Omnino remanserint . Hinc argui potest , quod sicuti corpora non petrefacta in lapidem conversa sorent , si in arenas friatas non incidissent , ita corpora illa in rupibus , ac tophis obdurata , talem non induis ent saxeam qualitatem si in siccis arenis , ut ciet era , consepulta fuissent casu , per quem in terram pro-je ista fuere . ) Nonnulla ex eis exponam eo meliori , quo ipse modo potui , servata : hoc tamen scias velim , res hujusmodi , quas in his collibus reperi , multo plures esse numero , ac speciei varietate , quam hic delineatas exhibeo , nonnullas enim tantum selegi formosiores , dc magis conservataS .

Sic pariter tibi mittam testas nonnullas , h ) quae &

numero , & varietate plurimae in Calabriae montibus effodiuntur ; sed attentius quaeso pensites velim nonnulla saxa , seu potius dicam marina corpora petrefacta , qua' inter alia

innumera selegi e colle illo defossas , qui mirabiliter quidem substollitur in capite civitatis Mylae , ς ) ex humanitate

Doctoris Ioannis Natalis acceptas , homine quidem erudito , ingenuis moribus , optimaquC m Clatis acie prirdito .. bona rum artium humaniorumque literarum professore . Ρarvi quidem faciendae sunt tres illae conchae a. b. c. scilicet illa , quae simplex dicitur , altera concisc pictorii nuncupata , Reertia striata , etsi huic postremae nullae similes neque videantur , neque legantur ab auctoribus descriptae : Sed prae omnibus conssiderandae sunt in eadem tabula conchae marina: AA, quae

73쪽

DE CORPORIBUS MARINIS Gquae operculum sunt cochleae marinae , quod vulgo dicitur stetra di S. Maetheritu , nec non milleporum quoddam Bpetrefactum . Ast ego nunquam inducar , Ut credam , casum ea opercula numero fernae infinita efformare , quae tam exacte cochleis petrefactis respondeant , quae illis carent . De hujusmodi operculis inferius sermo erit habendus , quare opere pretium erit de nonnullis rebus nunc disserere , quas in Messanar collibus reperit . I. In his nostris collibus , qui tamen ad aliquam altitudinem elevantur , dentes adeo grandes non apparent , sicuti

isti Melitenses , sed sol uni modo nonnulli parvi , vel simplices cortices ipsorum grandiusculorum . Nos jam dentium qualitatem consideravimus , qui in Ore canicularum , ac similium animalium reperiuntur , & tu bene nosti hujusmodi bestiam perplures in maxillis servare dentes solummodo in externo cortice obduratos , intus tamen humore quodam mucoso refertos ; hinc fit dentes istic repertos dentes fuisse , qui in montium cacuminibus remanserunt , illorum enim levium , ac vacuorum mollis , ac tenerrima adhuc est maltha, quapropter eorumdem tantam copiam in Venimus in ista insula , quae in planitiem protenditur . II. M aximam echinorum petre istorum copiam , aliorumque corporum confregi , quae suapte natura vacua sunt ,

atque intra ipsa nil aliud perspexi quam malitiam puram similem omnino cortici, qui testam omnem circumdat , seu peregrina corpora , scilicet arenas , lapillos , conchyliorum fragmenta , marini histricis spinas , aliaque hujusmodi ; nunquam autem vidi , dc exillimo ab aliis nunquam visurum iri corpora in testas irrepisse mole grandiora , quam necessario esse debebant, ut in unum ex foraminibus echinorum ingrederentur . Id comprobat , quod disrupta membrana illa super duo centra illarum testarum polita , aditum praebuit molli luto ingrediendi cum illis corporibus ei casu obviam factis , quae tamen per illa foramina intrare poterant . III. Rem magis , magisque patefacient vertebrae , quae undequaque reperiuntur illis Melit ensibus non at similes .

Observetur quaeso ipsas indicare locum , ex quo sese latera ΙΙ a les

74쪽

DO SCILLAles spinae separaverunt ; neque hic sistendum est. Revocanda est in mentem alicujus piscis integra sprna . Animadverti vertebras illas , quae e capite producuntur usque ad illius loci terminum , qui interiora animantis inserius claudit , duplicare spinas instar costarum , at in subsequenti spatio solo , ac unico spinarum ordine donantur , si cuti pars superior , quam nos dorsum appellabimus . Conliderandum est tamen , quod aliarum unaquaeque exceptis spinis, quas. costaS nuncupabimus & si duplicem in vertebra sortiatur originem , immediate unicam tantum spinam repraesentat , verumtamen in illis , quae inferius costularum munus exercent , id non percipitur ; per ipsits enim non transit nervulus ille , aut humor , seu aliud quodcumque sit , quod natura necessarium duxit immittere per medias radices aliarum spinarum , qui nimmo earum bases non parum distant inter se , uti videre est in ejusdem tabulae figura v. quam delinea vi , ut haec Omnia clarius percipias . Ad examen modo Vertebras petrefactas re Vocemus . Ipsarum nonnullae monstrant , ut par est ,

locos , ex quibus avulsis spinae fuerunt , qui tamen sibimetipsis mutuo diligenter , de adamussim respondent , it aut illae

obsignatae numeris II. 1 I. R I v. vertebrae animalium quondam vivorum apparent eo loci positae , qui pectori imminebat , alia vero obsignata I. sit una illarum caudam versus

politarum .

IV. Inter res illas quarum partem in tabula xiv. Rxv. delineatam exhibui ) in valle quadam vulgo dicta deuosperone prope oppidum Varapodium in Calabria , decimo amari lapide , effossas deprehendi praeter alia innumeras testas , species omnes dentalium , seu antalium in nulla penitus sui parte corruptorum s opere pretium non est de ei Sdisserere ; eruditus enim Aldrovandus in tertio de Lesacen eos ita nobis describendo exponit ex variis a uetor ibus : MI- Paraco Pero , inquit , dentales Dut ossa fatis alba , νώς dentes cauiuos referunt , quibus tumeu , inquit , longiore. sunt inanes intus erforati , oriuntur in capernis Issi dum in profundo muris , quidam dentale , G an tale , NON forma , ni Bra uolui , uec aliter sed magnitudine tantum

75쪽

DE CORPORIBUS MARINIS si modo disinguunt . In Germania , inguit Zoographus , pharmacopolae Germani tubulos quosdam sendunt zeluti osseos . candidos , formae tereti; , frictae , una cus altera lineatra peris inaequali ambiente , praesertim tu minoribtis ,

majores ad quatuor digitos non excedunt , Ion ituri nou omnino recta , sed modice inflexo es dentis canini insar : Db- sancia praedura es non ossea sed aliorum isaceorum subsan

tiae milis . Inserius vero inquit: Valerius Cordus Oo ut eu-

talium , aitque esse tefacetim suoddam marinum asulae modo long m , CP coucupum foris friatum , longitudine digiti nou transversi , sed secundum longitudinem , flos marinor

Oua inquit Bra polus , super muris littora in Peniuntur . Ego opinor me minime deceptum D i sie nominis aequivocatio ne , Cadem enim prorsus sunt , ac ab Aldi ovando descripta ,.

atque relata .

EX verbis igitur praefatorum auctorum nos certiores esse possumus , eos dentalia omnino inter testaceos adnumerasse , quae oriuntur in cavernis lapidum in profundo maris , & ad flumina non perveniunt nisi post marinos aestus . Hinc sicuti ea assirmare non debemus in terra , seu in lacubus producta fuisse , ita contra opinari debemus haec in arva , & montes Calabriae una cum innumeris propemodum marinis rebus irreptille ob copiosissimas alluviones , ac equidem tales , ut nullus superstes evaserit , qui scriptis tradere tempus potuerit , in quo tale acciderit infortunium . V, Quum vulgo crassiores cancrorum chelas eorum Ora appellamus nobis ignoscendum est , hoc enim apparet in Tab. XIX. figura I. ubi quaedam ex eis cernitur in lapidem conver-s3 , quae pondere , bc copia corporum externorum compressa mordicus apprehendit quidquid sibi obviam fuit , A nunc

etiam conchylium striatum tenacius tenet ad sententiae meae confirmationem , & ad ostendendum in rupibus Messanae nullo modo haec corpora nata e si e .

VI Saxum illud praedurum , de quo alias disserui , novum mihi modo argumentum suppeditat, )non solum enim pandit

76쪽

i a SCILLA pandit structuram inordinate conflatam , coacervatim complee tentem ossa multa animalium tibiis similia , conchylia modo simplicia , modo striata , turbines casu dispositos , alia quam plurima petrefacta , ac Ctiam non petrefacta conchylia , quod tu tandiu conspicere desiderasti , sed etiam ad clariorem rei explicationem nonnulla adhuc servat parva conchylia , quae omni expurgata luto optime petrefactuna animal intus custodiunt , apparentibus patenter necessariis propriisque illius membranulis . Id tamen doleo quod non pollum conspiciendam exhibere saxi hujus formam adeo graphice delineatam , ut appareat illud , quod ex parva quamdam praefati conchylii fractura littera A indicata detegitur ob ipsius testae pelluciditatem , nihilo tamen minus aliud addam, cui evidentis rationis nomen dabo . Saxum idem perpendens , ac in frusta dii lecans percepi conchylia multa sui ipsius continentis materia elle referta , nonnulla B litera con- notata semiplena , nonnulla penitus materia vacua , at suum

animal intus claudentia , ut jam die tum est . Semiplena B constant , seu materia diapbana , & lucida instar christalli , seu subobscura , dc turbida . Ego equidem nescio , Utrum , quae pellucida sunt, aqua plena fuerint pura,& concreta, quae

subobscura limo tenuissimo . Hoc tamen non ignoro utraque conchylia suum sedimentum in inferiori parte ad origontem positum monstrare , quam vi S in s Xo quomodocumque composita . Ιd omne nos ad veritatem dignoscendam adigit . Prieteribo pariter nitoris , dc concretionis rationem , oc modum , quamvis in eadem tabula multa hujusmodi corpora

exhibeam , ' ) quaeque apud me ita nitida , oc quali gelu

concreta habeo e X echinis turbinisque , ut excogitare poliis causam , ec corporum qualitatem , quae talem pellucidam concretionem producit . Sed alibi , ec aptiore tempore dicam ingenue , quid de illis opiner . VII. Corallium , uti Auctoribus placet , & nos assiduae docent experimenta , certe quidem planta non est neque e lacu , neque e flumine eruta , sed e mari , dc quidem valde profundo . Ego illorum branchias per belle

77쪽

te ramosas una cum echinis , conchyliis &c. commixtas in nostris collibus reperio , & corali iorum eorumdem partem in calcem redae tam , fractamque , omnemque eorum superficiem decoloratam observavi ; intus vero in fragmentis tamen crassioribus ) servatur adhuc tinctura quaedam purpum rea , quod nos reddit certiores , partem illam rubro fuisse colore suffusam , uti omnia corallia ejus speciei . Ex quo sit

evidens , tempus illorum corruptionis causam fuisse , praeterea accidentia , locique naturam , non autem haec instar maris ea procreasse ; nihilominus tantam inter eorum diffractam quantitatem ramum integrum , ac sitis bene a temporis injuriis custoditum mihi seligere contigit , quem tuae conmssiderationi suppono . VIII. Colles hi nostrates non exhibent nobis tantum

conspicienda corallia communia semifrae ta , ) ac ferme

in calcem conversa , sed etiam alia non pauca fistulosa primoribus tamen magis deformia vitio propriae , & naturalis compositionis , minus scilicet sirmar ; nihilominus aliqua usus diligentia ex quodam thophi fragmento branchias qua' tuor evellere datum est , quae priusquam ita vexatae fuerint, unicum fistulo sit corallii ramum efformabant , quod ad rem nostram peropportune collina at . E:e enim branchiae apprime inter se connectuntur , uti videre est , atque simul considerare poteris configurationem stellularum , h ) necnon consistentiae discrimen ab alia superius allata , & omnia cum ma rinis coralliis bene convenire intelliges , ex quo arguitur etiam hujus generis corallia quondam extitisse . IX. Non inficior aliquandiu me in eam ivisse sententiam, quae statuit ea corpora , quae instar tibiarum animalium intus lapidea e sse comperimus , ossa fuisse , ast id a vero abhorret , & palam fateor ; haec enim articulati corallii fragmenta sunt , ad cujus probationem ramum quemdam perbellum

fas sit in medium proferre , ς quem ex frustis uno ab altero haud longe distantibus in topho repertis composui , eumque dissertissimi Imperati due tu enuclea vi . Illum igitur

78쪽

6 SCILLA ad examen una revocemus Coralliam inquit , nod uis

vocatur , quod nodis insar articulorum , qui in animaithus sunt , scazeat . Vegetat scopuli adhu rons , ac ramosum in iasior osterorum coruuiorum est constat autem partibus , quae niles cnimulium cruribus amorent , atque inter se jungun-itir articulis palde cavoris . Diligenter id quod dicit de coralliis montanis perstulemur e Sunt igitur haec frusa formae rictae nodosa tu capitibus , ct friata per longum in super tae ; usque modo nullum adesi discrimen denis oris Dbstantiae , olbac , perforata unico , ct recto , sed exili

meatu in ima parte medullae , quac a radice initium ducens per omnes ramos diffunditur . Id clare in ramo ipso confracto ABC intuemur . Di olpitur unumsuodque os ePidenter , quod ad ejus crassitiem , in plures tunicias . Id est luce meri

diana clarius . V ) percussionii facili negotio sinditur per

longum Inissi ex coralliis pracris' partes pracdictas , pro ossibus sunt , quac ubi junguHtur, habent corticem cru- orem , colore album , sub antiu vero corallina , tinenter totum piansam desit. Hoc autem in praesente nostro , de quo agimus , corallio , Ostendere non possumus , quod quidem optimam praebet conjecturam ; tempus enim externam ejus partem corrosit , quam Imperatus corticem appellat, quae uti incς teris coralliis esse debebat tenerrima, Rcorruptioni facile obnoxia , ideoque fieri ferme non potest , ut integer ramus aliquis reperiatur sicut in aqiis . Ille tamen, qui , ut dixi , stuuebit colligere , & unire proximiora fragmenta , quae in topho in Veniet , poterit illum componere ;haud difficulter enim connectentur , cum ex eodem ramo illa ceciderint . Addam solummodo , quod sit ramus ille corallii, quem refert Imperatus , ortus est , cc eductus e mari prope insulam Majoricam , hic tamen in nostris collibus repertus , quamvis ignotam pene habeat originem , & unde in hane terram pervenerit ignoretur , signa ta en evidentia prces

fert , multa perpestum e se , ec alibi quam ubi effodi , Runde si istuli , fuisse productum . X. Si

79쪽

DE CORPORIBUS MARINIS ues X. Si olim de tuae sententiae veritate dubitavi , quod in

aliqua horum collium parte vidi praeter magnam rerum Uarietatem , & corporum permagnam commixtionem , saxum

quoddam , quod simul continebat conchyliorum fragmina unumque integrum conchylium , nec non piscis spinam , ac nonnulla etiam nodosi corallii frusta , quae tune temporis animalium ossa reputabam , insuper cujusdam conchylii partem , quod Aldrovandus imbricatum appellat , aliaque fragmenta hujusmodi , nullo nunc pudore suffundar si in con trariam ibo sententiam ; nonnulli enim a me effossi lapides ad hoc me impellunt . In eorum examine aliquantulum ina moremur , ) postquam marini hystricis formam enarra Uerimus . Marini hastrices in profundis pelagis inveniuntur 1

inquit Imperatus . Aldrovandus vero : echinus e mari Rubro

aculeis longissimis , . ) illum nos hystricem appellemus , ne

inter loquendum cum aliis echinis confundatur , alii autem aliter illum vocent . In profundo mari reperitur , non tammen in solo mari Rubro , in Sinibus enim Siciliae piscatur ,& si raro ob dissicultatem , quam in hujusmodi piscatione

experimur , nihilominus summa cura adhibita nonnullo S ac

cepi a piscatoribus , quos circumspiciendi , ac observandi quantum libuit , commoditas fuit , cc sortassis accuratiori prae csteris studio , ac diligentia . Animadvertas quaeso integrum hystricis corpus hoc in quinque dividitur aequales par tes , quarum unicuique duplex inest spinarum ordo plus minusve protractarum, ac tali modo constitutarum, ut una

alterius motui non ossiciat : circum singula spinas aliae visuntur minores spinae , quae longiorum spinarum numero septuaginta radices tegunt. Hujusmodi tamen spinarum tricis e Xutus ad accuratius poterit examen revocari , videbimus enim

ejus partes invicem secum unitas , d J ac eleganter coly rente S , quarum sutura proportione quadam gyrat & magis minusve inclinatur secundum modum , quo opus est ad proximae partis ipsius animantis structuram . Haec quatuordecim parvis orbiculis constat non tamen aequalibus , qui puncto I quo

80쪽

66 SCILLA quodam instar umbilici , sed elevati in eorum centro Ornantur totum autem corpus in quinque se flores dividitur . In eorumdem orbiculorum medio nonnullae visuntur mamillae proportionales illorum circumferentiae magnitudini , )super quas quasi super cardines spinae ipsae circumaguntur certis ad ne xae menbranulis , ) quae spinas circumdant . Haec prorsus est ratio , qua una ab alia parte secernitur , & spina a su a mamilla , quotiescumque membranulae corrumpuntur ,

laxatur .

Ad lapides modo gradum faciamus , φ eademque ra

tione OOS consideremus . In horum primo , qui CX Variorum

corporum sol illorum congerie conflatur , sese offert inspiciendus echinus integer spinis exutus A , parvum conchylium B , oc unus ex quinque sectoribus marini hystricis C . In secundo , qui tophus est mollior , parvus etiam adest echinus compressus D , atque alterius hystricis testa pariter compressa F , & nonnulla striatorum conchyliorum fragmenta , S spinae quam plures instar per belle striatarum collum ellarum in eodem topho disperse casu . In lapidis echino nihil immoremur , etsi ad rem plurimum faceret , neque pariter animadvertemus eum conchyliorum fragmentis csteris qui dem magis conservatis refertum , sed aliquantisper in ea hy- stricis parte C fg. i. structurie seriem perpendamus , ac quam eleganter sese protendant , suamque figuram gradatim imminuat , ut ea ad centrum collina et , R circumferentiae polos in capitibus designet . Hoc porro sussiceret , ut satis superque destrueretur illorum opinio , qui autumarunt lapides manam illarum praeditos configuratione Tab. XXIII. figur.3. semper fuisse lapides . Sin autem hoc satis omnino tibi fiat , videas sequentem delineationem Tab. XXIII. fg. 2. quae partes omnes , sed confractas hystricis continet , quas eas dem prorsu S esse reperies , ego enim insuper tibi ostendam etiam integrum , 3c bene servat vim petrefactum hystricem , casu quodam ad me delatum ; ex hoc autem certior funa , me tunc non fuisse

SEARCH

MENU NAVIGATION