장음표시 사용
3쪽
Ex Auctoritate Reveretuli admodum Viri
ACADEMIAE ED IN BURGENAE Praefecti;
Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobilissimae F A C U L T A T I S M E D s C Λ dceret 6
societ. Reg. Med. Edin. Soc. Extraord. et Praes. Ann. Ad diem et . Iunii, hora locoque solitis.
Academiae Typographos M,DCC,LXXXIII.
5쪽
Cuius nomen, fomnibus qui id norunt, Morum comitatem miram, suavitatem benignissimam, Erga amicos suos animum fidelem,' Integritatem ac facundiam senatoriam, Amorem patriae intemeratum, Erga humanum genus benevolentiam summam,
designat et designabit; Hoc opusculum, qualecunque si, Sacrum esse voluit i
7쪽
UIC U N Que Ε ad historiam hominum
animum advertet, dum multa omnibus aetatibus communia notabit, quaedam singulis propria, easque ab aliis distinguentia, quoque deprehendet. Apud homines incultos, more barbaro degentes, et cives Ornatos, Vitia, virtutes, et Opiniones admodum sunt diversae. Hinc plurima discrimina quod ad mentes, nec minora quod ad corpora, annis labentibus, oriuntur. Multi morbi, olim funesti ac frequentes, mitiores ac rariores fiunt, quidam omnino CVanescunt, in quorum Vicem, novi, interdum molestiores, succedunt. Eos plene enumerare nunc non est
opus ; observare solummodo liceat, hypochondri- A asina,
8쪽
assim sententiae jam allatae optimum esse exemplum. Raro, forsan nunquam, apud barbaros inventa ; homines post artes eXcultas i et divitias auctas, mollitiei luxuriaeque deditos, lacessit. Hoc in saeculo, praesertim apud nostrates, adeo viget, ut fere nullum ordinem hominum non invadit. Divitias injucundas, pauperiem intolerandam, reddit. Morbus adeo dirus, adeoque freqUeIIS, attentionem haud dubie meretur; qui igitur naturam ejis illustrare conabitur, seu rem bene gesserit, seu non, venia saltem, si non laude, dignus habebitur. Hypochondriasim hoc modo definire volumus. Dyspepsia, cum anxietate, moestitia, et metu, eX rebU8 parum alias valentibus, plerumque in temperamento melancholico. In hoc tentamine, ad naturam morbi illustrandam, ordinem sequentem servare in animo est.
Primum, Morbi symptomata; Deinde, Diagnos in ;Tunc, Causas praedis ponentes;
Denique, Causas eXcitantes narrare ; et ex his prognosin, causam proXimam, et rationem symp- tomatum, Cruere, deinde prophJl in et methodum medendi tradere, conabimur.
9쪽
Hujus morbi symptomata Omnia plene enarra re, dissicillimum quidem est, et pene Herculeus labor. In diversis enim casibus, et quidem in iisdem, diversis temporibus, adeo sibi impar est, ut nobis frequentiora tantum et pathognomonica signa notare liceat. Hypochondriasis plerumque lento gradu accedit, et indigestione, aliisque malis dyspepticis, sese monstrat. agri scilicet appetitus varius est, interdum omnino deletus, aliquando solito avidior, etsi ea quae salutaria et in medio posita saepe odit, incongrua et nosciva nonnunquam captat. Sitis perrara, potus fastiditur. Paulo serius, gravis cardialgia, et acidissimae eructationes oriuntur. Nausea frequenter cietur, Vomendi nisus, et ipsi vomitus, succedunt, et colluvies ejecta, haud raro subfusci vel nigricoloris, et sere semper peracris, et gustu peracida est.
10쪽
Aliquando diarrhoea, sed saepius alvi tarditas
supervenit. Nec raro mariscae Vel caecae haemorrhoides adsunt '. Alictio nonnunquam dolorifica est; urina, ut in hysteria, interdum copiosa et limpida.
Tunc quoque spasmis et torminibus ventriculus et intestina infestantur, et flatibus et bor-boryginis distenduntur. Hinc acuti dolores, ad intestina tenuiora, latera, et dorsum lancinantes, et speciem nephritidis, seu colicae, prae se ferentes, hypochondria, praecipue sinis rum, tentant et
Ex symptomatibus antedictis, quae plerumque in principio occurrunt, ventriculum et intestina esse primam et praecipuam morbi sedem, persuasissimum habuimus. Verum, ut mira sympathia, divino quidem consilio, inter animum Corpusque, et inter partes corporis diversisimas, praecipue inter ventriculum et genus nervosum, obtinet, vis morbi maligna longe lateque distusa, per totum Vagatur et saevit. Immo, inplerisque exemplis, glandulae salivae et muci oris liquores suos majori copia effundunt, ideoque