Dissertatio medica, inauguralis, de malo hypochondriaco : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobili

발행: 1783년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE MALO HYPOCHONDRIACO. 1

Moeror et moestititia, aliique affectus animi deprimentes, ad hypochondriasim quoque tendunt. Quibus addere licet, molestam illam solicitudinem, quae lente, sed certissime, vitalia carpens, facultates tum mentis tum corporis subruit, denique in dira caterva malum hypochondriacum adducit.

Sexus virilis .minore irritabilitate praeditus, quam alter, et aetas provecta, quae imbecillitate et torpore laborat, merito fortasse inter causas praedisponentes recenseri possint.

CAUSAE EXCITANTES.

Inter medicos haud ambigitur, quin temperies coeli multos in corpus humanum edat effectus. Ut Jupiter purus, serenUS, slCCUS, Ct aequalis hominibus salutem dat, ita nubilus, frigido-humidus et variabilis multorum morborum, et inter alios, hypochondriasis, infeliX parens est. In nostra igitur insula, eam rarius in tempore aestivo, quam brumali, occurrere eXperientia docet. Lugubris Novembris in proverbium abiit.

22쪽

biit. Coelum itaque frigido-humidum, nubilum. et variabile, inter causas excitantes hujus morbi

praecipuas annumerare decreVimus.

Sed quomodo hic morbus ab aere nascitur λVariis quidem modis ; sed hisce forsitan praeci

pue.

Acr nimis humidus vasa extrema debilitat, resolvit; exinde sympathia ventriculum eodem

malo assicit. Attamen haec vasa non solum cum ventriculo, sed etiam cum caeteris omnibus Vassis, quodammodo consentiunt. Hinc, Vasis extremis aere

affectis, totum systema vasculosum assici potest. Foramina cutis, perspirationi inservientia, aereo iciuntur. Sanctorius sagaX olim monuit, non solum bonam valetudinem, sed hilaritatem animi, a perspiratione libera multum, hancque astatu aeris omnino, pendere. Aer nimis frigidus perspirationem minuit, nimis humidus quoque minuit, nimis calidus adauget, et inconstans perturbat. Hinc multi morbi, et inter alios hypochondriacus, OritUr. Praeterea, nil dubito quin aer in genus nervosum mentemque directe agat. Coelum enim purum ac serenum severitatem mentis humanae

mire emollit atque demulcet. Quum sol splendidus

23쪽

didus fulget, triadiatque terras, gens huniana alacris, laeta, lucena benignam laudat. Omne, quod oculus aspicit, pulchrius, omne, quod auris captat, suavius, videtur. Fluvius amoenioriabitur, flos pulchrior nascitur, vultus amici magis animat, et amantis accendit. Tale coelum alia animalia aeque ac genus humanum delectat. Antea torpida et tristia adeo excitat et exhilarat, ut omne nemuῖ sit moris ac melodiae plenum.

Hinc avium concentus in agris, Et laeti pecudes, et OVantes gutture c6rvi.

iam omnis natu a ita gaudeat, vel gaudere videatur, coh humanum, Vel instinctii, ,el consensu, vel idearum neXu, gaudet et exultat. Ast quum sol jucundus inter atra nubila caput condat, quum coelum pluviosum et caliginosum incumbat, omnia lugubria videntur . Animalia pleraque, antea laeta, moesta et ignava conspiciuntur. Fluvius, nuper amoenus, ni inci igrior et tristior labitur. Flos mori is languescit, Vultus amici parum exhilarat, amantis minus movet. Mens humana, quamvis nullum periculum instet, nullum praevideatur, nunc

Q persaepe

24쪽

18 DE MALO HYPOCHORDRIAC .

Persaepe prorsus contristatur, interdum gravi moerore ad humum deducitur. Ita aer in mentem, seu genus nervosum, directe agens, plus minusve, vel hilaritatem eXcitat, vel moestitiam creat. Moestitia tamen mentem semper hypochondriasi aptam reddit. Alia quidem et creberrima causa hypochon-driasis, est vita otiosa et sedentaria. Haec duplici modo nocet. Imprimis, defectus exercitationis naturalis sanguinis circuitum languidum et tardum reddit. Nam motus muscularis sanguinis motum promovet ; et omnibus medicis satis in notuit, secretionem omnium fluidorum ex gyro sanguinis omnino pendere. Hoc igitur tardo, illa deficit. Secretione minuta, sanitas haud

diu constabit. Denique, circuitu tardo, congestiones sanguineae in Vena portarum, hJpochon-driasi faventes, haud raro OriuntUr. Secundo, nocet, quod quum Viribus moventibus non utimur, brevi tempore, languidae, debiles, 'el rigidae fiunt, et pedetentim Ventriculus et intestina, forsitan per consensum, eandem debilitatem vel rigiditatem participant. Torpor inde nascitur, et hypochondriasis, eruditorum eXitialis pestis, et philosopho

25쪽

DE MALO HYPOCHONDRIACO.

contristat mentem. Ebrietas frequenter, venus immodica vel praematura aliquando, ad hypochondria sim proclivitatem creant. Ηypochondriasis nonnunquam quibusdam praegressis morbis tribui potest; melancholiae nempe et nephritidi. Sed inter omnes morbos hujus generis, intermittentes inveteratae et arthritis sunt fortasse principes. Inanitionem seu inopiam humorum corporis naturalium inter causas excitantes, aucto S VUlgo recensent. Sed opinionem hanc exemplis allatis non probant. Quod ad obstructiones viscerum attinet, quas quoque pro causas recensent, eas semper effectus morbi, nunquam causas, pUtamus, Causae jam memoratae, praecipuae eXcitantium hujus morbi nobis videntur. Attamen quomodo, praeeunte proclivitate, multipleX hoc malum inferant, hic plenius disserere non nostrum est. Plerumque fortasse modus operandi prorsus incognitus, alias conjectura tantum assequendus est . Sed quaedam mihi persuadent,

26쪽

has causas magna eX parte et saepius agere torpidum corpus reddendo.

Nihil medicitin etiam solertissimum magis sallit, quam morborum prognossis. ReVera, quando medicus ita vates fit, non mirum si nonnunquam erret. Attamen in hoc morbo, plerumque, quo infaustior prognosis, eo Verior. Nam pertinata semper et curatu dissicillimus est. Quando haereditarius, vel quando a mentis agitationibus violentis et diuturnis, vel a studiis nimis altis et protractis, vel a dira superstitione, nascitur, levari forsan, sed vix ac ne vix quidem sanari potest. Nam, rebus ita se habentibus, aliquando citius, aliquando tardius, aut morbos leth les gignit, aut suos proprios impetus protrahit et adauget, donec infelix succumbat

Victima nil miserantis Orci.

Quando hypochondriasis ab alio morbo oritur, plerumque, hoc perdomito, evanescit illa. Vel

cumi

27쪽

cum ebrietas, vel diaeta nimis lauta, morbo originem praebuit, Victus tenuior, exercitatio moderata, cum paucis medicamentis, semper auXilio sunt, nonnunquam malum penitus tollunt. Quando juvenes adoritur, spes domandi; quando senes, parva aut nulla. Dum candor, veritatisque amor, hoc modonos concedere coegit, hunc morbum, in pluribus exemplis, potius mitigari, quam omnino

tolli posse, nonnihil genus humanum, Vitae cupidum, consolari debet, illum potius vexare, quam perdere, solitum. Languidus etenim et debilis sqlidorum et circuitus status, qui hunc

morbum comitatur, nos morbis acutis et inflammatoriis minus obnoxios, quam Rliter,

semper reddit. In summum, prognosis vel fausta vel infausta, prout morbi remotae causae et symptomata vel mitiora vel graviora sint.

28쪽

CAUSA PROXIMA. Causae proximae, tum in philosophia, tum in

medicina, adhuc inter naturae secreta plerumque latent. Terra sunt illa incognita, quam ratio humana nondum penitus exploravit.

Multi quidem philosophi et medici magni nominis hanc rem tentarunt. Omnes sine dubio

laude digni: Quia tenus prodire est aliquid,

quamvis non ultra datur. Sed inter philosophos, ili. David Hume, et inter medicos cl. G. Cullen, facile palmam arripuerunt: Multa et praeclara fecerunt, quamvis milita et praeclara adhuc facienda. In hoc tentamine, ad causam proximam hujus morbi perscrutandam, res Veras et factas quasdam proponere in animo est. Apud ethicos auctores constat, vita progrediente, mentem humanam multas, sed lentas, mutationes subire.

In pueritia, mens valde irritabilis mobilisque apparet. Ex causis levissimis vel dolet vel gaudet,

29쪽

DE MALO HYPOCHONDRIACO. et a

det, vel irascitur vel placatur, et in omnes horas sibi impar est. In adolescentia, mens paulo minus, sed adhuc irritabilis mobilisque evadit. Adolescens affectibus vividis et vehementibus rapitur, subito irascitur, subito iram ponit. Inconsulte amat, temere odit. Ardens, alacer, speique plenus, sed

omni horae momento, et in omnibus rebuS, Variabilis semper et inconstans est. In aetate provectiori, quantum ab illo mutatus t Vir serius, constans, propositique tenaX est. Astectus ejus animi omne8 tardiores nascuntur, fuscitati tamen, diu alta mente reposti manent.

Sed ecce senexi Quam dissicilis, quam gravis, quam rigidus, quamque torpidus esti Quo nunc

fugit risus, quo sensus ViVidus, quoVe ardor VC-getus t Anni abeunteh haec omnia surripuere. Sic in humanae vitae curriculo, mentis mobilitas indies minuitur, torporque augetur. Inter physiologos convenit, solida animalium, natura ad rigiditatem torporemque tendere.

In foetu, pene liquida, in juventute, mollia et laxa, in aetate provectiori, firmiora et solidiora, in aetate senili, dura et rigida, evadunt. In tota admirabili machina humana, nihil fortasse magis admirandum occurrit, quam illud sanguinei

30쪽

sanguinei circuitus mutatum libramen, quod ad certum vitae stadium naturaliter oritur. Haec opinio clarissimi Wintringliamii junio - ris experimentorum solido fundamento nititur. Ex iis sequitur, arteriosam plenitudinem, vita ineunte, semper adesse : Quia tunc venae et densiores et robustiores quam arteriae, magis actib- ni cordis renituntur, quo fit ut, sanguine in arteriis maxime congesto, hae paullatim evolvantur et crescant. Sic indies augentur densitas et robur arteriarum. Sed nunquam venis robore

et densitate sunt pares, donec ad forem aetatis, vel medium vitae, perventum. Tunc vero ad trutinam aequilibrium est. Attamen, saepissime, quum triginta quinque annos complevimus, aliquando citius, arteriae, continuis inerementis, densiores, firmiores, et quam venae robustiores, evadunt. Libramen itaque sanguinei circuitu8 mutatur, et plenitudovenosa, ad extremam usque Vitam duratura, subinde exoritur.

Talis, in statu fano, libraminis sanguinei pro

gressus est. At natura in motibus internis, aliquando ab- normis, vel aliqua externa vi perturbata, hanc plenitudinem

SEARCH

MENU NAVIGATION