Dissertatio medica, inauguralis, de malo hypochondriaco : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobili

발행: 1783년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

101쪽

,apientissimus rerum opifex iis hoc largitus est consilio, uo, rebus alienis admotis, agitentur et moveantur; at sue partim ex his rebus ipsis. IV. Motum Vitalem, eo, qui in inanima obtinet ma- eria, nihil esse mirabiliorem; et utrumque aeque esse in xplicabilem. V. Qualitatem istam, cui nomen Irritabilitas fuit inclitum, et ob quam fibrae animales externarum rerum ulsu moveri accommodantur, pulsui animi, ut olim fuit 'pinio, et, fortasse, etiam nunc quibusdam creditur, millime attribuendam esse; sed; in animalibus, ac in planiis, eandem agnoscere originem. Hic autem confitendum est, etiamsi materia, qua con- at corpus animale, ex semine et nutrimento omnis deri- etur; at donec tamen generationis et nutritionis leges: iluxerint, quomodo haec vivescat materia, potiusve uomodo evadat irritabilis, in obscuro futurum.

102쪽

36DE VITA ANIMALI.ΡARS III.

NUNC de iis corporibus, quorum stimulo fibrae animalium, ita, ac ciam diximus, fabricatae, cum excitantur, motum subeunt contractilem; pauca disseramus oportet. Ut fuse de his agatur, res non eget. Haec igitur leviter tangam, praecipuaque tantum memorabo. Calor, lux, aer, victus, quodcunque aut sensum ferit, aut animi assectus excitat, ad vitam vitaeque conservationem requiruntur. Calore et luce detractis, deficiunt Vires, et totum corpus languescit et moritur. Aditu aeris puri impedito, sive immersione in fluidis, vel im-Puro aere, sive strangulatione; ob deficientem istum sti

103쪽

: mulum, quem animabilis et spirabilis puri aeris natura, i animalium, dum per pulmones transit, sanguini, omnis tempore, si nihil, quo minus hoc introeat organum, obmstat, impertire solet; fere statim perit animal. Cibus

et potus, ex quibus animata Omnia corpora conficiuntur,

et ipsi sunt stimuli; et, unde aequabilissimus stimulorum

omnium et constantissimus, scilicet sanguis, conficiatur et estuat; plenam scaturiginem praebent. Si forte animal, fama urgente, pereat; perit, aut quia descit Mutrimentum, aut quia usitatus stimulus, et ad fibras excitandas, ideoque ad vitam conservandam, necessarius, Parciore, quam conVenit, copia, admovetur. Fieri nequitvero, ut, spatio temporis tam brevi, quam quo exempla quamplurima accidisse docent, quodvis animal, ob defectum nutrimenti, mortem obeat. Perit igitur, quia satis vis stimulatricis ei non praebetur; juxta ac arbos, radicitus e humo evulsa, deflorescat et moriatur. His vero

rite applicatis aut exhibitis, deductis iis, quae quotidie feriunt sensum, animumque excitant, hebescit animal atque lauguescit. Jam satis constat, haec Omnia simul, animantium, dum vigent, fibras ita stimulare, ut signa vitae exhibeant; et, simul ac stimuli omnino deficiunt, mortem certo pede sequi illachrymabilem. Quod maxime fibras stimulat ideoque vitam maxime tuetur, sunt Varii humores atque diversi, qui in propriis vasis circumvehuntur. Singulae partes propriis stintu-

104쪽

DE VITA ANIMALI.

lantur sui dis . Universum per sysiema, circuitum fluida an ire ali 1 perficiunt; et stimulum ubique admovent, quo

contractilis continuo excitetur motus. 1nter vitalia organa longe eminet cor; cimus actione totius corporis vi

ta pendet et aestimatur. Hujus organs motus, duplice, iit sapra memoratum fuit, origine nascitur; irritabilitate, scit; et, qua, dato stimula, pulsatur; et sanguine,, utpote cujus stimulo assidue movetur. Quo magis vis nervorum, stimulive sanguinis, ut et aliorum stimuso rum, Rugetur; eo cordis actio plus valida evadit: illa vero deficiente, haec eadem imminuitur ratione. Motus, igitur, vitalis, magna ex parte, pendet stimulis, sine quibus vita esse nequit. Vis stimulorum, sive nimis sitaetica, sive nimis deficiat, aeque fit fibris perniciosa. Ob hanc, igitur, causam, notatu dignum est; multis snmorbis, praesertim febrilibus, quibus organa vitalia maxime laborant, vires corporis aut nimis augeri, aut plus justo imminui. Quocirca, ratio actionis atque virium, nunquam medendo, non adhibenda est. His augescentibus est medici moderari; ut curatio vero exhibeatur diversa, diversa earum incrementa exigunt. Nostris sententiis omnino igitur comenit, sangu nem, quatenus vi gaudeat stimulatrice, ad vitam tuendam et conservandam accomodari. Suum Vero munus absolvere, non solum per stimulum quem fibris ire pertit, sed, aliqua ex parte, per qualitatem sibi propriam, quamque saκGUI-rcis vi TAM appellat, illustrissiius nostrati Mo GERO vi-

105쪽

bE VITA ANIMALI. 39

detur. De hoc vero, Inihi, ut silentium teneam, las sit. Vita, igitur, duplice sonte plane derivatur; stimulis

scilicet, et irritabilitate; quorum nunc unum, nunc alte rum excellit; utrumque autem haud raro contra valetudinem peccat. Haec oeconomiae animalis lex esse vide,

tur; machinam, scilicet, quo longius, quo plus aut validius stimulis agitatur, eo minus agitari aptam eVadere. Quod huic contrarium est, de ea aequo jure praedicari potest. In diversis animalibus, et quidem iisdem, diversis temporibus multum variat vis irritabilis, de qua hoc animadvertendum sit; animal, nempe, quo breVius natum suerit, qo esse irritabilius; aut quo brevius stimulis, vel quo paucioribus levioribusque fuerit qxpositum, eo hanc vim esse intensiorem. Hinc variae, per dccursum vitae, corporis mutationes: llinc, quod hominem variti vitae stadiis, insigniter notat: hinc, scilicet, Pueritia, A, dolescentia, juventus et Senectus; quae sibi ordine oli,

106쪽

DE VITA ANIMALI.

SECTIO II.

QUONIAM de rebus vitae propriis jam satis dictum est; nihil obstat, quo minus alicui, hac de re, cogitanti haud

alienum videretur, pauca de sensu et motu voluntariodisserere; quippe qui vitae utiles sunt et assines, quiqUe animalia Ab c eteris naturis distinguunt. Quare paucR de his prosernm. Sunt Philosophi, et hi quidem illustres, qui, plantassentire, et sibi persuadent, et asseverant. Ast vero argumenta, quibus hanc stabilire opinionem conantur, minime satis habent firmitatis. sensus plane esie nequit, nisi res sentiens, semetipsam assici, sit conscia. An plantae, si sorte, re aliena admota, moveant, consciae fiunt impressionis 8 Hi plantarum motus varii et mirabiles, quotquot sint, quos summa saepe admiratione contem -

107쪽

DE VITA ANIMALI.

plamur; irritabilitati, seu isti qua vivant facultati, potius quam sensibilitati tribuendi sunt. Si plantis competat senstis, et si ob hunc, fiat, ut moveant; ut et sensu et motu gaudeant voluntario, necesse fit. Quod si ita sit, qua, quaeso, nota animalia plantis distinguua, tur ZSensum animalibus proprium esse, animus inclinat ut credam. Sentiendi sedes solo in cerebro, a natura, sita 'est Quod si verum non esset; unam partem corporis a caeteris disjunctam sentire, et, communicatione, quae cerebrum inter et alias partes intercedit, quovis modo impedita, sensum nihilominus manere, oporteret. Nemo autem est, cui contrarium non innotescit. Nervi, igitur, quatenus sentiendi munere funguntur. imp essio nes ad cerebrum tantum propagant: minime enini, per semetipsos, sunt sentiendi capaces . Quocirca, quo pluribus nervis pars instructa est, eo sentiendi capaciorem esse compertum est. Ubi parum irritationis admovetur, saepe distincte sentitur; dum, e contrario, quod vix sensum moveat, multum irritare potest. Porro, irritatio, ob Partium consensum, saepe oritur. Asi vero nunquam fit, ut, ob hanc causam, sentiamus. Irriti bilitas, igitur, qua vivimus, a sentiendi capacitate qua res percipimus externas, Plane

longe discrepat. Nervi quibus utraque pendent, an iidem

108쪽

: DE VITA ANIMALI.

su 'ὶ Ita si sint, diversa gaudere facultate eos oportet: aliter enim, iidem nem i, aeque irritabiles et capaces sentiendi, viderentur. Ipsi quidem nervi qui sensui inserviunt, inter se diversi esse videntur. Iste enim nervus quo lucem percipimus, idem esse cum illo nequit, quoluta se s ad Sensorii, im advehitur. Quotiescunque sentitur, percipit quoque animal. COgnitio enim rei imprimentis, itatim oritur. Si percep tionem et sensationem revera inter se diversas habere licet; tamen adeo arcto nexu associari, ut, at erutra demP ta, altera existere neque't, nequis ignorare potest. sensibus, ideas omnes, rerumque cognitionem, Voluptates omnes et dolores, adipiscimur; haecque, aeque ac

sensatio ipsa, sive cum primum percipiuntur, sive iterum revocata, imperio in vitales functiones non omnino sunt vacua, et sortasse ad vitam sustinendam non omnina inutilia

109쪽

DE MOTU VOLUNTARIO.

DE motu voluntario perpauca tradere oportet. Quod maxime ad rem nostram pertinere videtur, est, ut, hunc inter et vitalem motum, quo distinguatur, modum statueremus. Motus voluntarius, ope nerVorum, cietur, juxta ac sensus, et motus vitalis. Quomodo voluntas suum, in corpus, imperium exerceat, ex toto ignoratur. Sed eam musculis stimulo esse oportet, Perinde ac res externae functionibus vitalibus sunt; quippe quae similes motus contractiles producere queat. Nervi, quibus uterque motus cietur, an sunt iidem Z Ita si sint, ut diversa polleant vi aut facultate, necesse est. Aliter enim,

quaenam afferri potest ratio, cur, animo volente, cor non interdum solito velocius moveat, aut Omnino

quiescat Z Hi motus inter se in hoc valde discrepant; quod vitales, nimirum, musculi, etsi a primis vitae signis editis ad ultimam senectutem, ad mortem usque, continuo et sere resulari motu agitentur, semper citra des

110쪽

DE VITA ANIMALI.

tigationem manent: musculus Vero voluntatis imperio obediens, exiguum tempus, Violenter motus, magnopere defatigatur. Musculus voluntarius stimulis externis excitari potest; sunctio autem vitalis minime voluntate unquam turbatur. Motus voluntarius minime ad vitam est inutilis, quippe qui, ad sanitatem tuendam conservandamque, et a missam restituendam, minime ineptus.

.QUA pesteant vi in functiones vitales animi affectus, vix opus est ut dicam. Animi assectus, sive deprimunt, sive excitant; etiano mortem,et aegroto sanitatem,afferre possunt. Hi, modo nimis graves ne sint, ad vitam quoque sunt utiles et in medendi usu minime negligendi sunt. In corpus, non secus, ni fallor, ac aliae impressiones, agunt; omnis enim animi affectus re aliqua ex-

. terna eXcitatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION