Dissertatio medica, inauguralis, de malo hypochondriaco : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobili

발행: 1783년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

DE VITA ANIMALI.

Is quae eae iam recensitis pendent; partes corporis animan-ttis longissime quidem inter se disserunt. Singulis etenimi corporis partibus Propriae fibrae, propria vasa, proprii nervi competunt; utram tamen sint, nisi in gradu, eaecdem, an secus, inter physiologos nemo est , aut cui satis iliquet, quive judex idoneus esse potest. Longum veroeest ad omnia, quae sunt talia, ut et parum certa, et arre, de qua hic agitur, aliena esse videantur. Si ex experimentis jam satis constet, motum vitalem nusquam locum obtinere, nisi iis in partibus, ad quas

TerVorum ramuli transire manifeste cernuntur; ibique vitam, cursu horum non impedito, forere: contra Verosi constet, ipsas has partes vitalia longius edere signa sta- tim desinere, si quid, quoviS modo, cursum nemor Umi impediverit aut obstruxerit: quin facultas ista, vel, si velis, Vitae principium, de qua scripsimus, nervoso ge- ineri attribui debeat; longius in dubio haerere non pos- sumus. Natura vero ipsius facultatis latet, forsanque latebit. Pars ista, in qua maxime viget vis vitalis, cor est: cordis autem motus, animali non totum inscio, sed etiam invito, dum sacra flamma illaesa et intacta corpori inest, mirabili et regullati constantia peraguntur. Exinde Ve-

ro non satis est causae, quamvis voluntas motuum mul- . torum rectrix et domina, neque ullam in motus vitales

82쪽

DE VITA ANIMALI.

auctoritatem tenet neque imperium, cur, nervis, ad haec munera obeundum, non opus esie, crederemus. Contra enim nervorUm ramulos, cor, nec parca quidem copia, adire, dudum invenerunt anatomici; et unusquisque, qui vires nervorum atque natUras notas habet, si eomam cursum, quo minuS ad cor adeant, interrumpat, satis videbit rationis, cur signa vitalia longius edere non possint.

Dum solitis suis muneribus nervosum fungitur genus, durat vita, floret et viget: id autem, quodcunque sit, quod vim generis nervosi, quovis modo, imminuit, vitae vigorem, pro rata parte, frangere, Propria cujusque medicorum experientia satis probat. Potestates nocivae, quae in corpus graviter agunt, seu dotibus Hemicis, seu mechanicis praeditae sint, seu qualicunque vi agendi aut natura gaudeant; si cuivis corporis parti admoveantur, ibi vis vitae adeo assicitur, adeo, scilicet, deficit atque languescit, ut pars, brevi, mortUa evadat. Pari similique modo, si, quovis casu, aut quovis, si velis, consilio, harum potestatum quae in corpuS incumbunt, quaeque in corpus, dum durat vita, continuo agunt, actio

sit debilis, vel si omnino deleatur, aut si denique potestates ipsae submoveantur; aeque frangitur vita, labefacit, et fugit. Inde perspicuum est, vitam totius fa-hricae integram manere et illaesam; dum neque Corissum, piae caeteris partibus, vi instructum vitali; ne

83쪽

DE VITA ANIMALI. II

que Sensorium Commune, quod sons generis nervosit plane existit; neque Ner Vi, denique, qui a cerebro undi que per corpus propagantur; potestatibus graviter no-ccentibus, insolitaeve cuidam actioni, exponuntur. Quoniam vitae principium ad Systema nervosum rettulimus, et ei esse proprium, quantum in nobis fuit, OLttendimus; locus nunc est dicendi, utrurn singulae hu- jus systematis partes, sine aliarum ope, signa vitae ede-rre possint, an, ad hunc finem, communi omnium parti

m opera opus sit.

84쪽

DE VITA ANIMALI.sECTIO III.

ikk1TA 31LITAs DE OΜNI' GENERI s NERVosi PARTE NON AEQUE PENDET.

NIHILO incorporeo agente, multis persuasum est, mO- tum esse nullum, nec esse posse; quod Verum si sit, is, qui motus corporis omnigenos, sive sint rati et constantes, sive arbitrarii, ab animo proficisci ponunt, late quidem a vero minime aberrant. Non rari sunt quidem philosophi qui ita credunt; sed quid inde sequitur, id in animum revocent et animadvertant. Inde, aut multum fallit judicium, consequitur; animum nulla propria sede in corpore cόntineri, sed omnem corporis Partem Perva-

Limites materiae qua assidue Versamur, quam quoti- die videmus, quaeque omni sensu, qui hominibus a natura tributus est, percipitur, hucusque transgredi i QR ausi; rebus reconditis, et nimis, pro humanis viribus,

85쪽

DE VITA ANIMALI.

I91 arduis, relictis; Systema Nervosum, rem corpoream, nostrisque aequiorem viribus, studiosius ampliusque rei spiciamus. EX experientia omnium fere medicorum, qui primoribus labris medicinam degustaverunt, satis ampla depromuntur documenta; quae, neorum, si ejusi cursus sive ligando, sive premendo, sive denique inci- .dendo, intercludatur, ultra interclusionis Punctum, Usit talis suis muneribus imparem evadere, satis confirmant. Hoc enim, si accidat, ut sens s motusque omnis, sive sint ii quos excitat voluntas, sive ejus imperio qui noni obediunt, statim deleantur, facit. Causa igitur vitae signorum, ubique corporis, minime adest. Quocirca,

i inde omni ratione concluditur; singulis nervorum ramis,c qui aut cor aut aliam quamvis corporis partem adeunt, i omnino incisis; vitam, Priore casu, toto ex corpore, pos i teriore vero, ex ista saltem parte, motu cessante, decesse suram.

Si forte aliquis, omnes hos motus aeqUabileS, Π l rabilique constantia semper peractos, quique sola Vitaei signa jure habentur, musculis tribuere velit; at nihilol minus tamen, nervos prius, ac musculi, rebus exterdi

i imprimi; musculos ipsos sola nervorum Ope in motUm cieri; ideoque vitam in nervis, propria velut sede, PO-nendam esse; non concedere nequit. Odores tetri qui-

dam et ingrati, iis habitus delicatioris Syncopen indu- cunt; atque idem quibusdam animi affectibus cilici pos-

86쪽

DE VITA ANIMALI.

se, notissimum est: inde- parum instabile prodit argumentum, cur nerVi aliud, ac vehendi l olum impressiones, munus sibi vindicarent. Cur enim a motu cor unquam quiescat, imminuta vis cerebri in causa est. Inde, ut

nervi non solum ad musculos impressiones devehant, sed iis vim quoque suam impertiant, necesse sit.

Commercium, cerebrum inter et extrema ne Porum,

omni impedimento expeditum, sensationi pariter, ac fibrarum corporis motui, admodum esse necessarium, ita constat. ut nihil clarius, aut luculentius esse possit. Exinde firmissimum fluit argumentum, cerebrum sedem esse alterius ; alterius autem originem, unde vis, qua ipse perficitur, plane derivatur. I d vero, qualecunque sit, quo tale commercium, inter hoc organum et caeteras nervosi generis partes, obtinet; an vibrationibus, an potius fluido quodam peculiari, hinc per nervorum cursum et illinc, quadam ex impulsu vi transeunte, absolvatur; natura alte recondidit, nosque anquirentes hactenus celavit. De tali re quaerere nec ad rem nostram

pertinet, nec ei aliquid, etiamsi ad liquidum explicaretur, lucis afferret. Nos certiores fieri, commercium, has inter partes, de quibus modo dictum fuit, revera intercedere, utile est; etsi modum, quo fiat, in obscuro natura posuit. Ex his praemissis, non est sine summa ratione ut concludamus; vim seu energiam, quae singulis nervosi generis partibus competit, ad munera ejus obeunda LOR

87쪽

DE VITA ANIMALI.

tis valere; et, quin cerebrum aliis corporis partibus uxilium nusquam non praebeat, neminem eue, qui duitare potitit. Nonne, igitur, a vero deflexerunt, nonne itionem deseruerunt, nonne denique spreverunt experi-aenta; qui sibi volunt persuadere, animum, omnium, Uae genus edit nervosum, causam in se continere; quiue simul arguunt, eum quidem, per totum corpus esse initum, ita ut, ubique corporis, signa sili constanter ex-ibeat Z Cum autem, cerebro nullam opem ferente, cororis stinctiones dormiscant; ex hoc saltem, animum, si sit amotus causa, isti organo insidere,indeque suum munus, bique corporis, nerVorum ope, peragere, etsi hoc miniae ad verum accedit,probabilius esse videretur. In functi- nes vitales imperium animalibus nullum datum est. Ve-

antamen, eae motu vitalium organorum cessante, nervis,

rapeditis; qui ea adeunt, quique in ea sese dispergunt, erebrum aliquid facere, quo hae peragantur functiones, ctis apparat. Quomodo vero hae sunctiones, ad sua obe- nda munera, si nihil obstat, quo minus cerebrum iis, aeue ac caeteris, vim suam impertiat, aptiores evadant; os omnino nescire, constendum est.

88쪽

DE UITA ANI HALI.

SECTIO IV.

IRRITABILITAS, NON EX ANIMO, s D ET STRUCTURA GENERIS NERIOSI PROPRIA, PENDERE VIDETUR.

Ι N irritabilitate fibrarum corporis viventis vitam totam esse positam; ipsam autem hanc irritabilitatem, quatenus se ire possumus, Systemate nervoso, primo velut fonte, assivere; singulasque denique, nervosae substantiae partes, auxilio cerebri negato, quo motus ciatur vitalis, non susticere; pro virili parte Ostendere, conati sumus. An aliquid ulterius P Si irritabilitatis, seu istius fibrarum animalium facultatis, qua, stimulo admoto, moveant, propius ad primam causam accedere velimus: Restat, ut, quae, qualisve sit ejus causa; sive, scilicet, ab animo, sive a mente excelsioris ordinis et dignitatis, sive, denique, a felicissimo atomorum concursu, caeca sorte, effecto, proficiscatur; inquiramus. Cur, ex quo is atomcrum concursu, curve Potius,

89쪽

DE VITA ANIMALI.

23 diversiis inanimae materiae partibus, quae sibi invi-

em forte occurrant, ita fieret, ut aliae alias impelle- . nt, motusque inde exhiberetur ; rationem perobscuram

se, quidem pertinacissimus quisque facile videbit, onteque confitebitur. Sed qui fit, ut aliquid materiae

Pers, quale nunquarn Viderimus, quale in animo nun- Iam conceperimus, qualeque nec ipsum, nec aliquidas simile fingere possimus, cujusque existentia omnino noretur, effectum ederet tam mirabilem, qualis, inter mines, motus corporis existimatur; si alicui res sit ex- .aeabilior, rationem Proponat, rem Ue perobsciaram, . densa caligine obrutam, expediat. Sed, interea, Ani- advertendum est; irritabilitatem, de qua quaeritur, minae vitam constituere; minime motum esse; sed tan- .n istius particularum vivi corporis dispositionis effectum. .a, stimulo aut rebus externis iis admotis, movent: nihilam movere in rerum natura, nisi alieno pulsu agitetur. hanc rem propositam exponendo, si materiae transgreamur fines, ut in regione prorsus ignota erremus, necesse: quod cum ita sit, nostram disquisitionem parum sore lem, parum fructuosam, nobis persuademus. Quicunque sit, qui animo irritabilitatem vult ascri- e, fibrasque vi nulla, nisi quam ab eo derivant, gau- e; animum ad id faciendum, cujus est omnino inas, nullo tempore non esse in promptu debere, negare iuit. Res eX regno minerali, quod omnino vitae e --

90쪽

DE VITA ANIMALI.

pers exist it, aeque explicatu dissiciles, quaeque aeque, ae irritabilitas seu vita ipsa, humanam cognitionem et humanum ingenium exuperant, visui nostro quotidie obversantur. Qua, quaeso, gaudere potes me magne - tem oportet, quo ferrum eum petatὶ An mutua magnetis et ferri ad se inclinatio, minus, ac vita, mirabilis est, minusve inexplicabilis ῖ An iis animum, seu spiritum inferioris ordinis, summum Numen praefecit Z Vix prae se spiciem argumenti ferre videtur, naturam spiritu mag- netem dignatam esse, qui, ferro non admoto, semperesceret. Si vero, hac opinione derelicta, quis Deum

ipsum, pro causa, mutuae, magnetem inter et ferrum, attractionis, habeat, et pro talis opinionis veritate, stre-niae et acriter pugnet: animadvertat ille, hanc opinionem nil magis ad inanimam materiam, quam adeam Vita praeditam animali, et plantas, spectate. For esse vero rectius est, ct orbis dignitati conditoris minus alienum, ita dicere; eum, sciliceti, omnia primitus ita fecisse, ut, eorum struetura inviolata et integra manente, tales, quales vidimus et monstravimus, species, et signa, constan- ter ederent. Sic ex ingenti dissicultate, et quasi me - tricabili, nosmetipsos expedivimus; aliter enim, omne materiae inanimue, quas videmus, species, spiritui tuenti cas, et administranti, tribuendae essent; quoniam attractio et repulsio particularum inanimae materiae, nihilo, plantarum vita, vitaque animalium, sunt expli. abiliores.

SEARCH

MENU NAVIGATION