Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 783페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ad uniuersam scientiam se diffundent, aliae vero doctrinae partes in diariis contentae, quae vel ad nos non pertinent, vel minuS completae sunt, titulis citatis tantum indicabuntur.

Simili ratione opera splendida, et magnis simplibus comparanda locum in nostris collectionibus postulant, cum pauci sint, qui his bibliothecas ornare possint, atramen notitiam quandam rerum, quae ibi traduntur, exigant. Idem requiritur in libris, quae res specialissimas tractant, a multis quidem negligendas, nonnullis tamen utiles. Tandem et libelli in nostris commentariis annotari merentur, quorum pauca exemplaria prodierunt, sed qui rem notatu dignamoxhibent. Cum vero haec forte sciendi cupiditatem satient, utilitatem autem nullam asserre videantur illis, qui seuerius non nisi ipsas scientiae partes in vero nexu excolendas esse, asserunt: in qualibet parte a nobis edenda eo respicietur, ut aliquot scripta seligantur, quae uniuersa utilitate se commendent, et in ea re ad varias doctrinae medicae partos attendetur, quo omnes lectores inter alia plura, quorum notitiam historicam tantum desiderant, iem quandam ipsis prae reliquis probatam inueniant. Praecipue autem noua inuenta, quae inter doctos variis controuersiis agitantur, uti praecedenti decennio historia inoculationis variolarum, et sensibilitatis et irritabilitatis partium corporis animalis, succincte indicanda sunt. ι

12쪽

Quoniam autem non Germaniae tantum eruditis,

sed et exteris satisfacere annitimur, id sedulo agemus, ut scripta in Variis Europae prouinciis euulgata ita misceantur, ut Anglus italica et Italus anglica scripta praestantiora cognoscat. Copiam librorum hac in re magis timeo, quam inopiam, in ipsa enim pauperie, inquam nos triste bellum coniecit, tantus iam adest li

Pere nequeat, etsi et in charactere typographico et in forma libri eligenda eo respeximus, ut multa Vn folio comprehendi possient. Cum itaque iam copiam librorum praeuideamus, omnibus indicandis locum non concedi posse simul perspicimus. Agamus t

meri id, quod ullo modo cum commodo lectorum nostrorum praestare possumus, quae Uero non eXeqU mur, ea condonabunt aequi iudices, qui et in his, quae hactenus praestitimus, lubenter acquiescunt,dummodo

selectum et normam nobis praescriptam attendamUS. Forte etiam ea, quae usitato voluminum numero non

comprehendi possunt, in supplementis, citius quam nunc exarandis, addituri sumus. Hi labores iam exhibent notitiam status praesentis scientiarum, ad physicam et speciatim medicinam

pertinentium, neque tamen noua physico medica in posterum negligemus, inprimis cum speremus, pace reddita, accuratiora commercia literaria his continuandis exhibitura esse materiem. Et ut hactenus memoriam virorum in arte nostra illustrium et demo tuorum posteritati commendauimus, sic et inposterum id agemus, ut vitae celebrium medicorum commentarios nostrOS Ornent. In

13쪽

In his itaque ut decet praestandis amicorum nostrorum, in variis prouinciis Europae degentium, opera

carere non possimus. Cum etiam hucusque varia, quae ad incrementa et fata scientiarum nostrarum pertinent, literis priuatis nobiscum communicata fuerint,

nulli dubitamus, fore, ut et inposterum nobis faueant Viri, de re literaria medica meritissimi. Id tamen simul ab iis petimus, yt in literis hac de caussa scriptis omnia sollicite annotent, beneque Perpendant, multa, quae ipsi videant quotidie et audiant, illis nota esse, quae tamen ab aliis ignorentur, et, si a nobis negligantur, defectum inferant. Sic enim in nominibus

et titulis virorum, de quibus agitur, non tantum cha raetere facile cognoscendo Vtantur, ne literae confundantur, sed etiam nominibus eruditorum integris notatis essiciant, Vt cognomine Vel munere, quo funguntur, ab aliis eiusdem nominis distinguantur. Satis enim patet, historiam literariam ex nominum confusione magnum pati detrimentum.

Idem quoque de indicandis librorum titulis valet.

Cum enim non omn*S libri in nostras manus perueniant, nec a nobis recenseri possint, colligimus tamen titulos vel ex aliis diariis, vel ex literis amicorum, ut, si non plenaria, aliqua tamen scriptorum editorum notitia tradatur. Ex diariis hanc notitiam multo studio conquirimus, sed, ut hactenus, sic etiam inposterum ab exteris eruditis petimus, Ut titulos librorum, qui in

manibuS eorum sunt, accurate scriptos nobiscum communicent, quo eos in collectionibus nostris consignare, et monita quaedam, quae inprimis nouas edi,tionea concernunt, adiicere queamus.

14쪽

Cum autem decem volumina iam edita cum supplementis et indicibus ita instituerimus, ut unum et completum opus, ab anno quinquagesimo ad sexagesimum huius seculi, res ad scientiam naturalem et medicinam pertinentes sistat, nonnullis Qrte melius facturi fuisse videbimur, si nunc nouo titulo, et primo V lumine iterum incepto alterum, quod ingredimur, decennium separatim tradidissemus: quoniam autem ipsa operis ratio non mutata est satius esse duximus, continuatis voluminibus ea, quae nunc edenda sunt, cum prioribus Coniungere, ii enim, qui priora volumina comparare nequeunt, quanquam bibliopola adhuc exemplaria integra habet, in hoc undecimo noui decennii labores conquirere positat. Faxit vero summum numen, Vt vota nostra et labores, quoS in emolumentum studiorum physico midicorum sitscepimus, exoptatum euentum habeant. Servet felicitatem Universitatis nostrae literariae, ut, omnibus prospere succedentibus, studia uniuersa, et nostra quoque vere colantur. Dabam Lipsiae, Mense

Iulio. A. O. R. MDCCLXIlI.

15쪽

Tipansamones Philosophicae cet. Voluminis LI pars II. ad annum I 76O.

isola PETRI COLLI N SONI ad I. TH. p. Sy. KLEIN de migratione hirundinum ' .Hirundines avibus migrantibus non esse annumerandas, sed in vicinis paludibus hiemem transigere, fuit quorundam sententia, quam KLE INIUS, historiae naturalis peritia celeberrimus, suam fecit. Eam sententiam Cl. COLLINSONUS hic impugnat, his fere usus ar

16쪽

gumentis. Non apparet, quo pacto circulus sanguinis in his auibus, sub aqua mersis, per hiemem continuari sine respiratione possit. In udis propea amesin locis nemo unquam, quod quidem constet, hirundinem aliquam sub aquis reperit, torpentem, sed adhuc tamen vivam, etsi quotannis sub finem Septembris magna hirundinum agmina in insulis huius fluuii, arumdinis et salicum plenis, conspiciuntur. De quibusdam saltem generibus hirundi. num certum esse videtur per hominum fide digno

rum testimonia, ea trans mare volare autumni tempore. Inter hos testes Cl. A D A N s O N u s Hist. de

Senegat p. 67) ab Auitore laudatur. Et de ripariis hirundinibus, quas KLBINIus astirmat in iisdem cauernis, in quibus nidificauerint aestate, manere per hiemem torpentes, certo comperit Auctor, idi falsum esse, postquam huiusmodi cauernas amicus quidam Aulloris sollicite Perquisiverat. p. 6 S. I) IACos 1 S HORT, M. A. S. S. abseruationei Cometae mense ianuariis anni 176o visi P ολ 42 io. Mi CHEL L, M. A. obseruationes eiusdem

Cometae.

nes cometae eiusdem.

P, 69. MARCI D A Y, de eadem Cometa relatio. P. 7O. 4S X0. R HY, n. D. commentatio de aqui vitriolicis in infula Mona, in qua ut de fonte medicato Hartsellensi, qui in Commentariorum Minburgensitum ML L et in Transn L philos. Huc XIIX. describitur.

Pactam annotantur, sistrumque aluarum cum aliis hosternus

17쪽

genus Oguis comparatio institiuitur '). Quum aquae

vere vitriolicae rarius occurrant, Cl. Auctori dignuS, quem accuratius describeret, visus est hic

fons, qui in insulae Monae pago, --ch dicto,

proxime montem Troa hisyn reperitur. Grauitas

specifica illi eadem est, quae aquae distillatae, sapor subacidus et valde nauseosus, cupri suspicionem assereris, quem per plures dies expositus aeriretinet, licet nec cupri, nec sulphuris aliud indicium ullum praebeat. Si gallis haec aqua infunditur, colore tantum subcoeruleo statim tingitur, sed post aliquot horas atramenti diluti colorem , et post plures dies pulchro coeruleum ducit, qui pauco spiritu vitrioli destruitur. Cum solutione cinerum

clauellatorum, et cum spiritu salis ammoniaci fermentescit valide, et ochram viridem dimittit; cum syrupo violarum colorem viride fuscum ostendit. Lac coagulat, aequali parte affusa. Sedimentum, in crucibulo candefactum, ad instar minii rubrum fit, et a magnete trahitur. Ex quibus omnibus apparet, hanc aquam vitrioli ferri valde grauidam esse. Inueteratis ulceribus medetur, et scabiosis,

qui ea lauantur, conducit: bibi sine nausea plus quam hemina haso Pint), eaque multa cum aqua pura mixta, non potest, et sic in dysenteria, fluors albo, hydrope, teloro, aliisque certis morbis, opem tulit. Plures acidulas huic similes Auctor nominat, quae in Anglia et Hibernia scatent. An in morbis pulmonum semper salutares sint, dubitare adhuc videtur, et optat, ut quae de aquarum Harefelle sum esticacia ad curandam plitisin iam confirmatam Edenburgenses annotarunt ' , pluribus medico. rum ibi degentium obseruationibus extra dubium ponantur. Fatetur tamen, in nonnullis pul

monum

18쪽

monum morbis acidulas quasdam utiliter cum lacte datas esse.

p. 77. 46ὶ Re alio de Parte Americae, quae mamista

dubia proxima es, quam ex KRAS HENNIC OFFI

in, excer sit et cum Societate P. communionuit Reu. Du MARISQUE, S. S. TE. D. et a d mercatores Au

glos Petropoli degenter sacrorum minister 'I. Ora Americae inter Sa et 6o gradum latitudinis borealis ubique sere parallela est littori lcamischadaliensi, quod inde ab extremitate Κuriliae usque ad promontorium I chukois ki, per 37 gradus longitudinis

circiter, a plaga inter austrium et occidentem media versus plagam inter septentriones et orientem mediam protenditur; et inter hoc promontorium atque oppositam Americae continentem mare non

vltra duos gradus cum dimidio latum est. Quam propinquitatem aeque ac multitudinem interiecta. rum insularum , et utriusque littoris similitudinem perpendens STE ERUS iudicauit, hae parte olim Americam Asiae iunctam suisse. Est autem hic tractus Americae longe fertilior, parte opposita Asiae.

Maxima ibi est ruborum copia, inter quOS STEL-P. 8 I. LERUS eiusque comites ignotam rubi idaei speciem viderunt, cuius baccae singularis erant magnitudinis et saporis. Ex animalium marinorum et terrestrium genere potissimum frequentes ibi viderunt vitulos marinos, fibros, balaenaS minoreS, carchariaS, marmottas minores, vulpes rufas et albas; ex auibus notis picas, comos, inter hoS coruos aquaticos maximos cristaceos, peri ophthalmiis cinnabarinis, postea candidis , cygnos, anateS, graculos, rusticulas, columbas Groentandicas, et anates arcticas seu I Lecta d. a Ian. IZω.

19쪽

seu nisui ut os h. e. alcas monochroas, sulcis tribus, circo duplici utrinque dependente , ac prae ter has, plurimas alias, in Europa ignotas. colo rum pulChritudine notabiles. Incolae huius orae veticuntur herbis, piscibus et anim8libus marinis, cibumque sibi more Kamis chadaliensium praeparant, famem etiam perinde, atque hi et ceterae Siberiae gentes, sortice populi vel pinus siccato depellunt. THOMAS B A R R ER , Ov qnuptati oves de p. 9 8, mutationibus sellarum . Colorem Sirii, quae stella hodie candida apparet, oli in rubicundum fuisse, veterum testimoniis ostenditur.

rntur, e relatione a CL HAS SEI. QUI ST CL LI N NA E o communi C ta, describit i O. R L L I S , Equ.

gni sitimis c Via quas infarcturum, breuis descriptio

et L. R. So in. I e duobus montibus Vir Cl. hic perscribit. Alter haud procul ab Dppido Munda, ad Uerrae et Fuldae confluentem posito, versus me-xi diem ad illitudine an uisurgit, quam Auitor Iiso circiter pedibus Parisinis aequalem aestimat. In huius montis su p rem a fere est plκnities, ad 6oo circiter orgyiarum latitudinem et o O longitudinem

extensa, sub qua ad S, Io, vel 1 S pedum profundi

Tom. XL. Para L. B

20쪽

tatem ingentia lignorum fossilium strata reperiuntur. Illud, quod tunc, quum Auctor ibi adesset, perfodiebatur, ro pedes prosundum erat, et sub fundo eius lapido , aliud eiusdem ligni fiatum repertum est per terebram, in quo, ea ad ue O pedum prosunditatem adacta, fundum nondum tetigit. Haec ligna in stratis suis ita sibi inuicem incumbunt, ut lapidum, in lapicidinis sibi inuicem homunt ali in situ incumbentium, formam fere referant, et tam arile se contingant, ut vix quidquam terrae intellectae obseruare liceat; quo fit, ut, utrum arbores integrae, an

axborum diuisarum partes fuerint, ex quibus istiusmodi stratum fastum sit, difficulter dici possit.

Temporis longinquitate et humiditate adeo fragilia haec ligna falsa sunt, ut et rimarum, quaquauersus excurrentium, plena sint, et loco suo mota in maiores minoresue portiones facile dilabantur. Color eorum a fusco ad nigrum fere tendit. Limo

humoque interlabente ita plerumque inquinata et obducta sunt, ut a gleba terrestri primo adspectu non multum differant; sed aqua purgata, et aeri

exposita, naturam suam mox produnt, adeo, ut nemo

non statim lignum agnoscat. Postunt etiam optimae notae carbones ex illis parari, si eodem modo tractentur, quo carbonarii no stri ex ligno recenti carbones parant. Sed in illis tamen carbonibus magna copia acidi residere solet. Sunt enim haec ligna fossilia tanta bituminis aluminisque copia impraegnata, ut non ignem solum iacile concipiant, sed et ipsorum stib dio combustorum cineres mill- tum aluminis fundant. Non raro elegantissimi inter ea pyxitae reperiuntur, qui aeri quidem aliquamdiu expositi dehiscunt, et in puluerem toti resoluuntur, qui aluminis sulphurisque floribus, et Pauca terra martiali constat, sed conseruari tamen

possunt, si aqua feruens tamdiu ipsis affundatur, do

SEARCH

MENU NAVIGATION