장음표시 사용
31쪽
a maias pendens, perios eo suo inclusa, inter os
pubis et vesicam in cadauere viri reperta est, qui subinde de suppressione urinae questia S erat, Ceteroquin autem bona valetudine ad extremum vitae usus fuerat. Nulli adiacentium partium hoc os iunctum erat, nisi mesenterio, ex quo ad illud pertingebat
massa tenax, compacta, membranacea, et glandulosa, sub forma coni inversi, cuius vertex cauitati cuidam ossis firmiter insertus erat, fibris massae illius membranaceis ibi in osseas conuersis. Omentum penitus absumtum, et mesenterium tumens aescirrbosum erat.
63 Curationem feminae, quae tincturam e 40r- p. 661bii biberat, describit Cl. M ILL rs, M. D. ' . Puerperae in febri lactea tinctura euphorbii cum camphora per imprudentiam pro alia potione data erat. Cl. WiLLIsi Us post quinque Circiter minuta prima horae accedens, inuenit aegram de violenta faucium contractione, et intolerabili ardore in ore, gula,et ventriculo conquerentem. De causia huius
mali statim certior factus, iussit aegram multum aquae tepidae bibere. Quo facto, vomuit quidem aegra, et egesta magnam partem tincturae euphor-bii continere visa sunt, fortemque Odorem carn-phorae sparserunt, sed nihilominus ingens ardor dolorque ventriculi remansit. Igitur olei ad tres uncias bibendas ipsi dedit, et hanc dosin saepius repetiit, interpositis haustibus aquae tepidae. Sic breui tempore multum quidem vomitum et copiosum mouerat, sed tamen ventriculi et intestinorum ardor adhuc aegram assiixit Propterea data ipsi est
Din. I pecacuan. , quod remedium, postquam α- et maxime κατω vehementer OPeratum erat, mul
32쪽
ium lenivit molestum in regione ventriculi ardoris
sensum. Posthaec anima et excreta aegrae Camphoram non amplius spirarunt. Sed ipsae, cui iam pro ordinario potu aqua cum pauco lai te data est, viribus nunc exhauriri coepit, et in lectum reposita, ubi ipsi largus sudor per quatuor horas manavit, admodum male se habuit. Leni optato exhibito, profundus per quinque horas somnus ipsam complurixus est , ex quo quum satis refecta evigilauit, aliquid spermatis ceti oleo permixti sumsit, iterum. que per tres horas dormivit. Postea nihil amplius sensit, de quo conquereretur, et sic non solum venenatae potionis periculo, sed etiam febricula sua
liberata est. Ex hac obseruatione Auctor occasionem capit monendi, aquam et oleum, largiter data, optima esse remed ' aduersus res corrosiua deglutit s, et per haec iam obtusa et inuoluta acrimo.nia veneni, sic demum tuto atque essicaciter cxlii. beri emeticum; camphoram porro annumerandam esse illis remediis, quae venena corrigant et expellant, siue aciem spiculorurn obtundendo, siue ea in uestiendo, siue neruos minus sensibiles reddendo. et sic spasmodicas affettiones praepediendo, siue denique subtilitate ac volatilitate sua διαφόρησιν essiciendo; praeterea, quum in hoc casu febris simul sublata sit, forsitan in omni febri, ex plenitudine et obstruitione orta, saepe a largis euacuationibu S per simplicia remedia diluentia auxilium non frustra petitum iri. P. 67o. 6 ) HIMsELII. M. D. relatio de frigore Petropoli arte facto ' . Hac de re nos iam in his commentariis semel atque iterum mentionem secimus ''2.
33쪽
iss) cAROO HsT E, Chirurgi, relatio is osse p. 67 s.femoris hominis adulti, vi externa perfecte luxato η .Laesum hominem, secunda hora post quam laesio facta erat, conueniens Auctor inuenit clunem dextrum sinistro multo maiorem, dextrum femur iusto breuius, et genu ac pedem introrsum versum; immo caput ossis semoris sub glutaeis musculis tactu deprehendit. Hinc illud sine mora reponendum iudicauit; eamque rem feliciter modo , quem descripsit, peregit, ut dolor statim cessaret, et vir ille post quindecim dies solus incedere posset. Huic casui similes aliquot Auctor Commemorat, Vt eos, qui femoris luxationem a vi externa pro impossibili habent, refellat. 66) Reu. IOANNIS S INTONI, R Syco iecturae in nummum Parthicum hactenus inestum. 67 HENRICI fAκε RI, R. S. S. descriptis mos p.69 De calculosae in intei n0 colla equi repertae '' . Haec massa sphaerica est, diametrum habet septem pollicum, et bifariam secta ostendit plurimos circulos concentricos, quorum alii aliis crassiores sunt, et in centro communi aliquid est, frustulo silicis nigri simile; ceterum tam dura est haec massa, ut polituram ferre videatur.
683 Explana io modorum seu tonorum in Ontiqua p. 69ygraecorum mulca, auctisne FRAN CISCO HAS RINSEYLES STILES, Eruite, R. S. S.
6 MATTHAEI R A PERI, . S. R. S. - p.77 figatio longitudinis pedis Romani.
34쪽
ῖ s r. o) Descriptio thermo metri metallici , auctore
REA N E FIT 1 GERALD, j qu. S R. S ). Hocce thermbmetrum ex quatuor virgis constat, duos tresue pedes longis, et per vectes heterodromos iunctis. Materia virgarum est et incum quod semina etallum a calore vel frigore maxime omnium et
citissime assieitur. Dissicile autem est, illud tam bene fundere, ut frigefactum satis continuum sit, et
poris ac cauitatibuS careat. quae impediunt quo minus illud a calore satis et uniformiter extendatur; praeterea linc semina etallum natura tam fragile est ut
virga tantae longitudinis sub manibus et lima facile
frangatur: quare artifex, qui hoc thermo metrum parauit, I inco nonam circiter partem cupri admiscuit. Quum Auctor hocce thermo metrum cum
aliis ex hydrargyro et spiritu vini para s compararet, obseruauit virgas illas metallicas initio tardius hydrargvio, et paullo celerius spiritu, a calore expandi, deinde autem, ubi maiorem gradum caloris Conceperant, celerius hydrargyro, et tardius spiritu extendi. Ea S dem ab igna electrico vix ullam extentionem passas esse, annotauit. Quoniam hoc instrumentum etiam pyrometri vice fungi potest, ad indicandum incrementum, quod a dato caloris gradu capit longitudo virgae bipedalis: Auctor nonnulla experimenta cum diuersis virgis metali cis instituit, quae hic enotanda duximus. Quum altitudo hydrargyri in baro metro esset 3 poli. et calor aeris naturalis 6 O graduum thermo metri Fahre hedrante calor unius cuiusque virgγου ab eo gradu, qui in thermo ne tro Fahenhesiano est proximus, stipra gradum gelascentis aquae, usque ad as i gradum eiusdem scalae intendebatur, et index instrumenti em Eliebatur diuisiones I spo pro virga ex 2 inco mero, quae
35쪽
fracta. intus valde cauernosa deprehendebatur, iis o pro virga ex zinei partibus 18 et cupri pari. 2 parata , II LO pro Virga aurich3lzea, 78, pro iam rea, et 69S pro Virga Chalybea. Horum numerorum singuli indicant incrementa singulorum pedum cuiusque virgae in partibus pollicis Londinensis eius. modi, quarum 738 P unum pollicem conficiunt. Equidem comparatio harum obseruationum cum
mentis , per alia pyrometra Captis, nos docuit, Auctoris obseruationes cum his haud parum differre: a quibus tamen partibus veritas stet, nolumus de finire.
I GEORGII EDWARPs S. P. S. Ascriptis auis, quae a phylasso et gallina Africana prognata creditur ' . Haec avis gallinae Africanae similis, sed p. 83 . mediae magnitudinis inter gallinam Asricanam et phasianum erat. Quod orta ab his diuersae speciei auibus fuerit, id parum verisimile iudicat Auctor, quoniam in siluis capta est, ubi gallinas Africanas, in
Europae saltim . climatis, neque degere, neque oua parere constat.
1 De albeso in Gallia nuper inue ito relatio Tu R- aERvILLE NEEDHAMI S. R. S. ). Quum dominus p. t 3 . ossicinae cuiusdam fabrilis in Gabia fornaces demoliretur, quae reparatione indigebant, in fundo iuuenta est magna copia lapidis, as besto seu amian tonatiuo similis, et ex quo etiam chvrta et telae parari poterant. Captis in utroque lapide variis experiumentis persuasit sibi inuentor, utrumque nil aliud esse, quam ferrum calcinatum, et admiscendo illi
Phlogiston, serrum restitui posse.
36쪽
haram thermarum est limpida, et tam calida ἡ ut manUS eam tolerare non possit. Inter rupes profluis Continet sulphur solutum et salem. a vulgari vix diuersum. Libra una aquae per evaporationem ad sex grana salis dat. Lapidibus, inter quos haec aqua fluit, insidet talis saI hieme, vel ante solis Ortum ae state. Deponit etiam haec aqua, in locis, per quae fluit, particulas oleosas , quae successu temporis massam componunt mollem, spongiosam, viride flavam, Italis mussa dictam. Haec siccata corrugatur, ignem concipit, crepitat, odorem sulphuris spargit, et combusta cinerem nigrum relinquit; sin autem aquae purae iniicitur, in molem sextu
plo maiorem intumescit, ac post: biduum foetet, et oleo sis particulis aquae superficiem implet. Sal, quem hae thermae suppeditant, cum acidis non esseruescit , dissolutus in aqua communi strupo
violarum colorem inducit subviridem, et ex solutione argenti pulverem album praecipitat. Has aquas in omni reselutione neruorum, in quibuSdam m0sebis cutis, et rheumatismis, admodum salutares esse,
lotione usurpatas, experientia docuit. O LAEUS BORRICHIUS earum virtutem iam praedicauit.
volutor, in ligno putrudo ab Eondiae, e istola FRAN-
mentio: sed quia REA u Mustius Tomo VI. Histi
37쪽
des Instotes p. 97n de eo, quod in ligno putrido re. periuntuς dubitauit, Auctor specimen operiS earum, in vetustis palis inuentum, dignum iudicauit, quod
societati regiae mitteret. 7S o AROLI Yo UNG, chirurgi Himutiensis, relatio de os femoris luxuto et reposto ). Quiam Au- p. Hor femur dextrum hominis o circiter annorum, violenta percussione i ae tergo antrorsum facta, laesum statim post factam laesionem disquireret, ex signis haud obscuris colligebat, illud non fractum sed
luxatum esse. Hinc illud protinuS reponere Coim sueta extensionis methodo studebat. Quoniam, operatione peracta.femur hoc laesum parallelum erat sinistio, et aeque longum atque hoz apparebat, genu etiam et pes, in laeuum latus antea detorsa, nunc debitum situm habebant, et tamen hac extensione Os veru non fuisse repositum sensus docebat: Auctor in eam nunc opinionem adduinis, non veram luxationem, sed aliquam tantum distorsionem, ob involuntariam musculorum a vehementi percussione contra ectionem, femori accidisse, aegrum, misso ipsi sanguine, quiescere iubebat, et a quiete sola auxilium exspectabat. Et dolores quidem remittebant, ac die duodecimo femur laesum chirurgi manu attolli, et hue illuc parumper ac leniter moueri sine dolors poterat: verum ipse aeger hos motus essicere non valebat, et quotiescunque totius corporis in laeuum latus conuersione dextrum femur eleuabat, calx dextri pedis 1 emper extrorsum detorquebatur. Quae res Auctori opinionem, in qua hactenus fuerat, suspectam reddebat, eumque docebat, neces eosse, ut situm superioris extremitatis ossis laesi tactu accuratius Pernoscere studeret. Ergo, quum cor-
38쪽
pus aegri tam crassum et carnosum esset, ut parte ossis sub glutaeis musculis positae tactu distincte per cipi non possent, validius purgans remedium tertio vel quarto quoque die ipsi exhibebat, et mon nisi
parcum cibum concedebat. Sic extenuato aegri corpore, poterat tandem caput ossis femoris sensu tactus percipere, idque omnino loco suo retro sum motum, atque in spatio inter os ischion et os sacrum positum reperiebat. Qua re Cognita, et erroris sui caussam, et quid sibi agendum esset, facile intelligebat. Igitur os, facta extensione, repone batur, die a laesis no vigesimo quinto. Quoiatio, Iaesus bene conualuit, et nunc dextro suo semore, sine ullo laesionis indicio superstite, aeque ac sinistro, utitur. Errorem autem suum laeso maxime salutarem fuisse, Auctor arbitratur. Quodsi enima consilio, quod primo ceperat, os statim reponen di, errore non fuisset dimotus, facile potuisse accidere , ut musculorum adhuc validissimorum, et in statu vehementis contractionis inuoluntaviae constitutorum, fibrae inter operandum violenta, quam certo adhibiturus suisset, extensione ruptae essent.
, 7 6 Reu. Io. S INTONI Observationes in nummum Samnitico - Etrusum, nondum adhuc pensitur illustratum 77 ROGERII I OSEPHI BOSCO VI CH, de proximo veneris sub sole tra tu commentatio. S. L. P 888- 78) Reu. NEv Μ AsΚELYNE, A. n. ex os
legio Trinitatis Cantabrigiens, V. S. S. consilium de parasi i annua per observationes Sirii determinanda.
39쪽
per igne arefacti virtutem impediendi propagationem electricitatis, quam R. Ρ WEN DELINUS AMMERs1NUs, Heluetus, in libello latino, r7s edito, a se inuentam indicauit. iam inde ab anno
17 7. Cl. NATso No notam suisse. Deinde sententiam suam de quaestione, an vitrum materiae et Efricae permeabile sit, proponit. Quamquam a CLpRANKLINO recte demonstratum esse fatetur, ampullam Lugdunensem a materia electrica non penetrari: tamen sub aliis conditionibus vitrum ab haemateria permeari, pro certo habet. Sic tabulam vitream magnam. Vtrinque politam, parumper c te sanam , et verticaliter erectam, digito fricuit in alterius lateris medio,et vidi utrumque tabulae latus, nec non bacillum eburneum, unum pedem longum,et super fulcro ligneo arefacto ita positum, ut altera eius extremitas a centro lateris, Dicto oppositi, quintam pollicis partem distaret, una cum globulis ex leui materia in altera bacilli extremitate per fila, pollices longa, suspensis, positive es ectrificari. Hic
materiam electricam e digito in vitrum transiisse inde contendit, quod, quum eandem tabulam eodem modo tacui si et orbiculo argenteo, ad bacillum ligneum arefactum assixo, argentum negatiue electrificatum est, ceteris phaenomenis haud mutatis. Iam rationom, cur fluidum electricum modo permeet, modo non permeet vitrum, reddi posΙe existunat partim ex resistentia fluidi ambeuntis vitrum, partim e di :uersis gradibus vis,quacum fluidum electricum in cor p. S98 Pus quoddam intrare conatur. Nam, inquit, resistemtia atmosphaerae vitri politi nudi non vincitur,nisi vis electrica positiva vitro proxime admoueatur, qu facto vitrum utrinque positive electrificatur; contra,
si ad vitrum soliis metallicis, vel alio modo) debito
tectum vis electrica applicetur, tegmen materiam electricam inter omnes partes eiusdem lateris vitri iaequaliter distribuit, et sic accumulata ea. hoc Ia
40쪽
sus positive electricum redditur, simul autem tegmen lateris oppositi ourn solo communicans. abducit aequalem Copiam fluidi, ad vitrum natura pertinentis, id est, ossicit, ut hoc latus negatiue electri ficu-tur. Quodsi vero vis electrica positiva ad maiorem
distan iam a vitro nudo remouetur, et sic actio eius diminuitur, unaque interiacentis aeris copia et resi- sentia augetur: vitrum ex utroque latere negitiuuelectricum fit; et hunc effectum soli vi repulsivae si vidi deberi hinc apparet, quod pars fluidi, Vitronatura attributi, tunc expellitur, et alia Corpora, ultra vitrum posita. positive electrica reddit. Hanc explicationem confirmari ait Aucitor, pstr phaenomena opposit . quae tunc contingunt, quum vitro similiter applicatur electricitasis negatiuae conductor. Deinde docet electricitatem positivam ope negatiuae haberi posse; e. gr. ampulla' Lugdunensis, ligno arefacto suffultAe, ac vulgata methodo electrificatae, latus exterius, quod negative electri cum erat, virgae ferreae, simili fulcro impositae, et in cuspidem desinenti, quae duos pollices ab ampulla distabat, eleelricitatem positivam congiliabat; habebat autem haec virga caput rotundum, quod pollicem distabat ab alia virga serrea, solo innixa.
Quin etiam experimenta recenset, quibus edoctus est, posse in eodem corpore electricitarem utramuis p. 9 Oa. Pro lubitu per communicationem ab eodem corpore electrico excitari, si vel forma corporis, vel Celeritas, quacum alterum corpus ad alterum appropinquat,
vel gradus electricitatis in electrico mutetur. Addit, in ipsa electricitatis per frictionem excitatione diuersitatem positionis, ac vehementiste astactus tantum posse, ut m Udo positiva, modo negatiua electricitas in alterutro sibi inuicem affrictorum corporum oriatur. Veluti, quum superficiem planam