Commentatio de Aeschyli Prometheo: Adjecta est interpretatio ejus fabulae ...

발행: 1829년

분량: 131페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

undecim syllabis constantibus, hodierhae tragoe diae metro solemni, Tedditum est, quo, ut Iacobsit tralatio metrica vix dici queat, factum est Quam partis metricae his nominibus non laudandam na turam tantum abest interpres, ut aut ignoret, aut taceat, ut, quae magni viri est modestia, Tacito sese ab aliis posse PraeVorti ingenue fateatur vis.

Attico tom. III. p. 55s.) omnibus autem, qui

Aeschyli tragoediis emaculo traferendis studium operamque dicaVerunt, Palmam Henricus V ossius praeripuit Cujus opus etiam propterea diuturna piaque memoria dignissimum est, quod duo viri, do litteris meritissimi in eo occupati diem supremum obierunt am quam Henricus ossius Per

decem et septem annos Aeschylo suo otium op ramque navaVerat et Praematura morte abreptus

erat, Iohannes Henricus ossius pater opus filii ad finem nondum perductum limare et edere sibi proposuit At is quoque Paucis annis post morte impeditus est quo minus Voluntati et suae et mortui satisfaceret, et ita Abrahamus alter ejus filius demum conversionem istam a. 1826. ed

dit Quod quum ita sit, quilibet, Vel non inspecto libro sacile auguratur virorum tam im mortalia memoriae opera aliquis non mediocre effectum esse. Quod augurium non potest libri

ac ratiori cognitiori non confirmari. meo equi

dem ullo pacto dubito, quin, quod Abrahamus

Vossius Praefatione narrat, Patrem sperasse, fore, ut Henrici ingenii vestigia ac memoria Per O versionem illam posteritati traderentur, Irorsus et egregio ratum fiat. Tam enim accuratae in-

12쪽

tueretationi, quam numerorum elegantiae et ac βεώ studuit Henricus, quam ut magnum ac sublia ino poeta ingenium et caperet et exprimeret, operam dedit, in iisque rebus antecessoribus suis murutum excessuit. At Vero, ut omnino sub sole e sectu nihil invenitur, ita etiam in opere Vo-siano et, si integrum spectamus, et si singula, haud pauca desiderantur. Quod ut exempli muniatur, statim ab initio lectores his ostenduntur

V. 5. ' φαι στέ σοι δἐ χρῆ μέλειν ἐπιστολάς

dum conversionis Perplexa et contorta forma ali quantulum videtur obscuratus esse. ihilominus

vero id debet concedi ejus opera non mediocre ad Aeschyli explicationem barbaramque conVersio nem subsidium accessisse. atque equidem iube

13쪽

ter gratoque in mortuum animo consteor, o sium et ubi lapsus erat et ubi rectum viderat, et expresserat, mihi utilitatem praebuisse. Νeque enim tam me amans sui, ut, quum illo moneo aptius nec pulcrius quiddam invenisse intelligerem, interdum et Vocabula et raro quidem,

integros tamen ejus versus meis inserere dedignareris D interpretatione mea, haec pauca, lector benevole, habeto. Id ante omnia laboravi, ut quam accuratissime germanici graeca exprimerentur. Quamquam hoc in studio saepenumero voluisse non minus satisfaciat nobis necesse est quam Potuisse. In metris reddendis non incur osus fui, alienus tamen ab inutili quorundam religione, qua caesuram caesurae respondere de bere ducunt. Ceterum raro commiSi, ut Versulgermanico quiddam inesset, cui in graeco habitare non liceret. Consulto autem ab exemplo graeco tum recessi, quum syllaba longae solutione metrum genuinum certo auribus germanicis fas

diosum reddi videbatur. Ita etiam in systematis

anapaesticis erraro dactyli, elisi, ut notum est, a Graecis in anapaestorum locum a issime sub stituuntur, admissi sunt, ne numerus lectoribus Germanicis turbari videretur. Prosodia germanica curae erat, dedique Peram, ut quam sanctissime observata inveniretur. Ac syllabas ancipites, quae Vertentium cruces esse solent, non

quidem Thierschi exemplo, Pindari carmina es vitate germanica donantis, unam partem ubivis Produci, alteram corripi Volui, quippe quo im

14쪽

periosius, quam justius, et sine recta certaque ratione factum esse videretur, sed ita ad usus meos adhibui, ut si orationis Vim quandam continerent, Producerentur et, si sine ista vi tamen Productionem paterentur, iis certe sedibus collo carentur quae tenuior ictu pronunciari debent. Voculas autem ejusdem monosyllabas nonnulla V. c. duro praepositionem, tanquam ad Productionem l clisiores AEusim ad torreptionem, aero omnibus in docis produxi omnino denique invertendo non immemor eram Praec torum, quaddedit Guilletinus domu old Introductione rudAeschyli Agamemnonis conversionem Germani m. Hac occasione mihi obtemperare non possum, quin, quod omnes, quibus lingua vernacula cordi est, Germani jamdudum desiderant, ego quoque nuo eloquar. Etsi enim lingua nostra non minus certa, quam sans ita, graeca, latina et arabica prosodia gaudet, eaque re omnes Europae linguas recentiores, imprimis francogallicam, anglicam, et italicam antevertit, tamen Poetae nostrates non inali solum sed etiam optimi ita inversibus a gendis Versantur quaesi lingua Vernacula decore

isto et luce Prorsus careret, eoque aut Prosodiactgermanicae et firmitatem et certitudinem, aut e ram Desin etiam forma pulcra et artificiosa ex

collere se ignorare fatentur Ut igitur tandem aliquando et his subveniatur, et syllabarum acie tia ipsa stabiliatur perfectiorque reddatur, magnum justumque Germanorum est desiderium. Aggr diantur viri harum rerum perit eam artem, S quantum exemplum Grinneri, Programmate i.

15쪽

1828 edito linetinent prosodiae germanicae egregie adumbrantis et ex principiis deducentis utantur ex ptis ex KIopstochii . Vossiorum, Fr. A.

Ganga poema ex Ramajana in hexametros egre glos tralatum Ind. Biblioth. p. I. fuso. I.), Comitis Augusti de laten Mallermuendo poematis et tralationibus pulcris artificiosisque depromtis, s ciant denique, ut Germani sua bona tum igno Tare tam despicere et in linguam suam ridicule et impie peccare desinant. Interpretationis adminicula nec vetusta bona

nec OV ulla ad manu erant. Recensionem igitur Iomfieldii Plerumque secutus sum, qua quam Versuum numeri non ad eam sed ad con versionem meam accommodata in margine leguntur. Ubi autem aut in metris constituendis aut in verborum interpretatione et crisi abeundum esse videbatur, tum aliorum virorum doctorum V. c. Elmstrii, Hermarina, Vossit, Vellaueri, Re sigii libros consului et ex iis meliora depromat, tum hic illic mea substitui. on enim in Humboldii sententiam abiro Possum, qui . . . XXII in vertendo recensionis unius alicujus --ctoritatem deserere non licere docet. Ceterum hoc juvenile meum opusculum a Vitiis non immune esse haud nescio. Tu igitur, lector, accipe, quod sine ira et studio dedi, benevole equidem, si meam tralationem Post Vossianam non Plane superfluam esse judicatum erit, otium studiumquo non parvum Prometheo non laustra me impe rivisse vehementer laetabor.

16쪽

Levi momenti est, quod diversa hujusce ii . helli species legentium oculos taedio incere possit. Commentationem enim praebeo latinam, tralatio nem autem Germanicam SPoro autem, ore, ut 'hujus varietatis venia ab iis Impetretur quibus aut haec aut illa aut utraque non Iano displicebit. Scribebam iEae a. d. XXIX. Ianuarii anni

MDCCCXXIX.

17쪽

Ingrediuntur cenam Crator et Bia, Iovis servi, Vulcanus et Prometheus. Bli Iovis dicto audientes incitant Lemnium, ut poena decreta Prometheum assiciat. Quibus quum propter amnitatem suam et rei aliquantisper reluctatus esset, tandem, ut jussus erat, Prometheum in vincla conjicit et iterum it rumque ab apparitoribus admonitus pedetentim mi aeris modis rupi Praeruptae alligat V. 1-87. . Post eorum abitum deus vinctus, cui ne gravissimi quiadem dolores Vocem unam extorquere Potuerant, in vocat aetherem, auras, nuViorum sontes, altum Pontum, Tellurem, Solem, Deosque, ut quibus o nis ipso Deus aliis crucietur inspiciant Iovem incusat injustitia et crudelitatis, narratque, o propter beneficia, humano generi oblata, tanta Pati. Extempulo animadvertit Chori adventum, quem quum nondum contempletur, quaerit, qui sint, et

rursus Volucrium strepitu concitatus ab advenient

stans ex Oceanitidibus, quae Primum asseVerant, Soamica Venire Prometheo malleorum sono frustra renitente pudore virgineo invitatas V. Is 8 158.). Narratis a Prometheo, siuae passus sit ipse, mise-

18쪽

- 16 --ricordiam suam significant, factique causam recenti Deorum domini Iovisque eorum duro imperio repetunt V. 15 157.). Utrimque Iove conviciis ob ruto, cire Sese, inquit Prometheus, a quonam hic .ceptro privatus foret, non prius tamen id se cum

eodem esse Communicaturum, quam se ex inculis

solvisset Quam animi contumaciam Chorus Veho menter improbat, quoniam atrocior sit et potentiora iter, quam qui ita flecti queat V. 158-194. .

Contra Prometheus bonam spem alit, fore, ut ille secum in amicitiam redeat coactus. Quo fit, ut Cho rus expostviet sacti narrationem integram Itaque narrat Prometheus, suo auxilio adjutum Iovem de throno dejecisse Saturnum patrem, quo facto Voluisse Perdere genus humanum, at se intercessisse, illud salvum reddidisse, et propterea mala perpeti. Tum Choro lugente et Promethei imprudentiam incra Pante, is, illa, inquit, se prudentem fecisse et sua sponte, tanti cruciatus quidem nescium. Chorus autem his commotus, ex aero descendit in terrae solum V. 195-291.) Advolat oceanus, rom

thoum invitatum, ut se certum in re incerta cernat amicum Tum ab eo paucis interpellatus suadet, ut moderate agat et cum Iove gratiam redintegret. Promettieu autem tum ejus intercessionem, tum de ira moderanda consilium repudiat et Oceanum in tutum recedere jubet. Qua oratione commotus et ex parte Victus Oceanus cedit, Atlantis et Typhoei exemplum addit et novas admonitiones adjungit.

Prometheus autem eum, ut suae salutis memor sit, admonet et rursus suadentem et mulcentem ita V1-

19쪽

Chorus, Promethei ceanique colloquium silens' quum audivisset, carmine melico amici sortem luget, et terrae incolas, Tartarum et fontes item lugere testificatur V 4o5 - 444.). Deinde Prometheus ampla oratione exponit, quanta tulerit auxilia generi humano, quantisque homines beneficiis assecerit V 445-515.). Tum Chorus spem sibi esse de Pro metheo confitetur. Prometheus mysterii sui rursus mentionem facit. Illae carmine melico altero de spe, dulci vitae medicina, de nimio Promethei in mortales amore, de inflexo Iovis imperio cantant V. 616-576.). Quo finito intrat scenam Io Virgo ab oestro agitata, quae a Prometheo, ejus sortem con ditionemque statim intelligente, quaerit de terra, ubi nam sit ipsa gentium, et ubi audivit, scire illum, quid sibi sit futurum, de erroribus Suis eorumque fine. Ea omnia huc illuc interpellante et Choro et

Ione Prometheus Vaticinatur, quorum Summa est, fore, ut aliquando unus ex Ioni Progenie se ex in culis tetris liberet. Quibus acceptis illa misere per

cita flebiliterque lugens abit. V. 577 - 911.). Iam

Chorus, Ionis conditione misera et matrimonio P stifero commotus, connubia inter aequales et pares optima esse, pestifera autem magnorum deorum

cum inferioribus carmine exponit. V. 12-942.). His Prometheus sua annectit de IoVis imprudentia, qui impari conjugio sibi interitum ipse paraturus sit; fore enim, utrita nascatur, qui illum pessimis modis de throno dejiciat. Tum horum, qui iram exube rantem demulcere studet, increpat, ut Cui suo modulo vivendum sit pro suturi temporis ignorantia,

se quid ipse possit, quid Iupiter, habere cognitum

20쪽

et e Ioratum V. 45-979.). Jam Vero apparet

Μercurius a IoVe missus, quae Prometheus clandestina mussitasset excussum, quae postquam in-CasSum expostulaverat, acerbis cum verbis ab illo respuitur. Tandem crudelissimas poenas minatur, si Prometheus clandestina edere nolit, addit, hunc Vana non Promittere, stare autem promissis certis sime. Qua oratione commotus et perterritus Chorus denuo monet, ut Prometheus se Victum det Iovisque jussu obsecundet V. 98o--1O75.). Is Vero non flexo animo respondet, per se Iovi licere, sacere quaecunque lubeat, se non poenas eius horrere non tartara, certe se morte assicere non in Iovis potestate

situm esse Chorum igitur adhortatur ercurius, ut in tutum se recipiat. At Vel ab eo illud monitum repudiatur, quippe qui Prometheum amicum nolit relinquere Statim coeli fragores audiuntur, sulmina jaciuntur, procellae rorumpunt, terra On-

tremiscit, atque Prometheus in Orcum incidens matrem suam et aetherem de injuria a Iove sibi inflicta antestatur V. 1o76 1129.).

SEARCH

MENU NAVIGATION