Commentarius de rebus pace belloque gestis dom. Fabiani senioris Burggravi à Dohna, ... Eiusdem Fabiani à Dohna precationes, et suspiria. Editore Gerardo Iohanne Vossio à quo quid praestitum sit, ex praefatione cognosces

발행: 1628년

분량: 244페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

26 COMMENTAR. DE GEsTIS

generosi ac strenui, Senatoris inclyti in regno Poloniae, Palatini Mariaeburgi: qua ex familia

tribus uno eodemq; tempore Senatoribus regnum Poloniae gaudebat. Haec uxor secunda, vere secuta, Fabiani patri Petro obtigit. Cujus ille amore potissimum exarserat, non oculorucaptus aucupio ; quibus contemplari licet e terius formae decus ; etsi& illud conspicuum, ac laudatissimum heroinae foret : neque dote inestatus, quam manibus involare avide adeoscstiunt multi; licet cadem ab hac etiam parte

fuerit felicissima: sed prudenti aurium judicio usus; quibus nihil nisi castum atque eximium de ea cognostere erad: quippe paucis'

ex iis una, - De ques mentiri fama meretur.

Felix Fabianus hac matre; felix ejus pater haCconjuge ; quae magnis quidem, ut dixi, in divitiis erat; verum divitias illi peperit longe potiores; sobolem, inquam; praestantissimam, eamque potissimum mastulam. Quae res cooptatior fuit, quia, quam ex illustri Baronum Ellcnburgiorum familia tori sociam adstiverat prius, ea absque liberis decessisset. Nempe Catharina Zemia, quicquid ex priori sterili-

62쪽

tale damni foret, id omne largo foecunditatis lucro compensavit. Ita consuevit Deus, non nostro prolubio, sed arbitratu sim, sapientissimus juxta & optimus promus, liberos dare; idem certe quicquid adversum haec argutentur aut scioli, aut importuni, idem, inquam, triplicem clavem, regni caelorum, pluViae, matricis prolificae, uni tibi reservavit, Hanc ergo postquam resignavit Catharinae

Ventis humanae pater atque cuΠαλ i mrat.

edidit illa octonos partus, foemellam. unam, reliquos mares: quorum Fabianus natu minimus, rebus aliquamdiu etiam interis sit hum nis, posteaquam terris excessissent caeteri, --

mortali jami nominis sui gloria per omnem

prope orbem relicta. Primogenito nomen Α-chatio erat. Qui emortuali ipso Lutheri anno studiis operam navabat mitebergae. Postea Maximiliani Caesaris aulam, castraque adves sus Turcam secutus est. Legationem quoque

ad Stephanum Bathorium, Poloniae Regem, seudi Prussici gratia, feliciter obiit. Adhaec idem ob prudentiam facundiamque singularem , in gravissimis patriae caums, nomine Ducis Borusitae, Spiram ad comitia Imperii D L missus

63쪽

missius fuit. Atque eo tempore jam auctus erat liberis tredecim, de quibus ipsis inserius quaedam holibris ergo adseremus: Proximus natu ab Achatio fuit Hemicus: qui pietate insigni, nec sine gloria; annos aliquammultos in aula vixit Sigitauiidi Augusti, poloniae regis. Sub ejusdem auspiciis merens . equiteri millenos

duxit: ac res maximas prudenter seliciterque gessit. Itaque & virtutis summae ergo, seudo praeclaro donatus in Livonia fuit. Tantus virduehu Ernesti 'Meyeri ad Primaviam militans ut raro magnae virtuti fortuna semper fave

globo in piae trajectus, pulcram per vulnera

mortem oppetiit. Fuerunt ex eodem satu Fri-dericus atque Christophorus; viri pace belloque illustres: quorum ille iparato semper in pretio habitus sit, indicio erit, quod & praesectus fuit militiae Galliamm regis, & Mare--Ilus Regiae in Dania aulae, & in bello comtra Suecos,equitum Dux cum summa castrorupotestate. Alter autem, Christophorus Burg-grmius, literis pariter ac prudentia & armisiummus erat. Unde non decoris minus Academiae attulit mitebergens,quam illi Academia dedit, quum Proteistore magno Melam

64쪽

chthone ,supremus Rus rector foret. Idem cla- In his Votilliser erat Rcishusi,Hassat Mars schalli, qui equitum turmas Conciso & Cox linio auxiliares duxit. Atque idem Regi D niat a consiliis: inque expeditione Danica contra Suectis, post Onetovii mortem, mpremus filii copiarum duehor. Utriusque hujus Diionavit monumenta videre est in Daniae regno: ubi tanta cum laude flammas gesserant dignia tales, ut Vere iis convenerit, quod veteri verbo dici solet, virum potestate atq; imperio ostendi. Albertum adhuc impuberem, sed nihil vulgare spirantem, immatura mors sustulit. Ab

eo proximus Abrahamus erat, qui memorabili illi praelio interfuit, quod in Galliis ad

Uonconturium est commissum : atque, ut manu erat promtus, ac mente alacris, pra

clare admoaum in eo se gessit: sed heu vanae spes mortalium: paullo post maligna lue com reptus diem obiit supremum, to eque a patria in urbe Tarraconensi conditorium suunt sortitus est. Iohannes , quem ad aulicae Vitae mores, sed cum innocentia conjunctos, ipsius. quasi Naturae digiti formarant, se illustristimonio Principi Holsatiar, in cujus etiam terris

65쪽

extremum exhalavit spiritum, maximopere semper comprobavi cita pietate eximia, tum

sucientia rationem vitae mirabili ad laudem, ac prope singulari. sophia filia, praecipuum matris delicium, nupsit Illustri Iacobo, Sacri Rom. In perii Da sero han editario, & Baroni spurgensi, supremo Ducatus Prussiae magistro: viro dignitate quidem maximo, sed natalium splendore longe majori. Siquidem

generis originem ab antiquissimis Sueviae Ducibus trahit, ac antiqua reservat insignia Comradini ejus, qui relictum a patre Conrado IV. Imp. Siciliae regnum armis repetens, Captus, atque impulsere Clemente IV. foede est interemtus. Huic inclyta adeo prosapia fato, Sophia in spem generis atque virtutis parem tum , liberos pephit complures: qui ex tam praeclaro seminio foecundam omnigenis vim tutibus messem pollicentur. Venio nunc ad Fabianum, liberorum natu minimum, qui Ομbatus caris tot fratribus, superfuit denique se-lus: ut de eo tum non immerito usurpari potuerit , quod Regina Latii lacrymans Iulo acclamabat: In te omnis domau inclisara recumbit.

66쪽

Quo magis, tacito quasi naturae imperio, jubebatur avitae domus, generis lapsisarcire ruinas.

Atque ille ut ab incunabulis ipsis ordiad

tricis inter lemmata,

Lassique nistros modo videbatur jam pro aetatula illa ederesbturae ex jectationis signa. Uerum 6 infelicem Fabi, num l Si enim potiori loco, aestimandum est bene educari, quam bene nasci, quod alterum hominem essicit duntaxat, alterum perficit: quis non generosissimi pueri doleat vicem 3 qui sesquiannum agens, cum vix didicisset, ut ait ille;

- risi cognoscere patrem: parentem amittit, atque ita praeclarae institu A,1I: tionis beneficio misere excidit. Ea grandis adeo jactura auctasst postea, ubi & dulcissio. cI Ictivir. ma mater In arce Morunda decessit, cum Fabianus jam septennis foret. Nisi forte d num hoc reparatum putemus siccedanea in signium amitarum pietate, Annae & Barbarae; quas nemo unquam satis laudaverit: tum fideli etiam tutorum cura, ac cognatorum

propinquorum industria; qui persenam patris prope

67쪽

prope singuli induentes, pupillum, arcte adeo lsibi conjunctum, sylvescere neutiquam siverunt. Et magis magisque Videbat ipse, quemadmodum in scen i pueros ridemus cothurn ros, aliorum exuViis ornatos, Vicini agrum jactantes: ita suum non esse

abena incumberesama: . -

sed potius sibi connitendum esse, quo Virtute propria dives pulcherque, ac maj'ribus non dissimilis haberetur: caeteroquin fore, Ut coli a ruant subductu tecta columnis. Facillimum ergo se praebuit g primis , quod Graeci dicunt, unguiculis, in pietatis, Virtutis,

doctrinae tyrocinio. Atq; omnem dea exspe

ctationem sustinebat approbe, imo subinde

nova augebat industria, uti antea inter complexus generos, matris,ita tum in egregiorum tutorum oculis,sanctoque sororum contubem itio. Iamque mediam attigerat pueritiam, cum publicam in scholam mittitur, quae erat Tomnii, urbe non mercatura tantum florente, sed ob civium quoi, optimorum,quorun cun etiam doctrina celebrium, tum num Uitatem, tum prudentiam, magnum nomen consecuta. .illic pieta-

68쪽

pietatem etiam studia imbibebat literarum. Iamque novennis aliquam sibi Latini sermonis facultatem comparaverat: Polonici vero ea aetatula gnarus adeo erat, ut natus in illa gente videretur. Eo ex ludo literario, honori-nco ornatus testimonio, Regiomonium in

aulam est arcessitus ab Alberto Brandeburgico, primo Boryssiae duce: neque alio id fine, quam ut cum Alberio Friderico filio, & viginti aliis ex nobilitate pueris, inter Musarum. Congressus adolesceret, Ephoro morum Iaco bo Suerinio Pythopoeo, optimo studiorum moderatore. Nec caruit hoc institutum successia felici. Tantum enim aberat, ut licentia eum aulica corrumperet quae alioqui ejus modi in locis insidiari juventuti solet) ut potius ad incrementa doctrinae adjecerit, cum civilitatis in moribus culturam, tum prudentiam annis majorem. Confirmatus in tantum, cum potuisset fine ulteriori mora, vel sagum induere, vel suscipere aliquam in aula provinciam,atque in ea aetatem agere; nolebat tamen . inter se, sibiq; desponsas Musas, divortium fieri; quoniam, neque temere profecto, sic in animum induxerat, equo se, stragulis frenisque E aureis

69쪽

aureis exomato, sine literis similem fore: quod stitum Socrates de divite quopiam indocto usurpaverat. monanus igitur cum Christophoro Nostitio. Friderim & Albato Ganseis, Pauloque Crugerio abit Argentoratum, eamque sim deligit nutricem bonae mentis, Athenaeum illustre, quodque inde ab incunabulis suis, ab annis nempe octoginta, ω quod excurrit, a masna juVentutis parte, eaque ex praecipua nobilitate variarum nationum, quam plurimis videlicet Baronibus, Comitibus, Ducibus Principibus, hodieque fiequentetur. Vix in urbe pedem possierat, cum de familiis totis pestilenti sidere Matis, morboque late indies grassante, cognostit. Ergo recipere se cogitur Francossinum ad Moenum. Verum ubi lues ea de vierat non parum, revenit Argentoratum; ac quadriennio toto praeceptores audivit doctrinae praecellentis, nec minoris industriae. Quos inter duxere familiam duo praestantis., simi viri, Conradus Dasypodius, Mathemati-

. cuS eximius, &Ioannes Sturmius, communis ea aetate literarum in Germania parens,ac prae

70쪽

dorssis. Atq; hos reliqua etiam vita habuit co-jmustissimos,ut prae teris durabiles sent amicitiae, quas scholae commilitium sanxit. V ernia dorssiorum quoq; serorem unicam Barbaram Fabiani frater Achatius uxorem postea duxit. Et angus vero me orssius, rara vir pie late & comitate, non modo fidelem, cum occasio posceret, patriae navavit operam; sed supremam etiam Burggraviatus in ea dignit,tem cum laude obtinuit. Gliscentibus hinc certaminibusTheologorum, quae Iacobus Andreae Smidlinus infeliciter cuderat, vix ibi annum exegit. Hausit nihilominus tantum ex ore hominum celeberrimorum, quantum ne

cesse haberet scire magna olim gesturus, vita que, non scholae, victurus. Attigerat jam annum aetatis secundum ultra vigesimum; nec ingenium tantum liberalissimis expoliverat

scientiis; sed judicium quoque ad delectum

rerum, ad actiones moderandas, ad tracta fidos homines, usii atque experientia firmaverat. Tot invidcndae dotes ne aerugine infic rentur, uti multis evenit adolescentibus, quo-

SEARCH

MENU NAVIGATION