De religiosis institutis & personis: tractatus canonico-moralis ad ...

발행: 1907년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Atque ita censuit et servari mandavit. Die Io martii Ioo6. Super quibus facta postmodum Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae . per infrascriptum Cardinalem Sacrorum Rituum Confregationi Pro-Praesectum fideli relatione Sanctitas Sua sententiam eiusdem Sacri Consilii in omnibus ratam habuit et approbavit, quibusvis privilegiis vel consuetudinibus, quae omnino abrogata esse declaravit, aliisque contrariis quibuseumque non obstantibus. Die 14 marti 19O6.

A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus. D. Panici, Archiep. Laodicen Secretarius. ANNOTATIO Usus generalis istius decreti causa fuit cur inter nostra PERIODI reciperetur Clara ceterum Sunt statuta observe tantum vocere Palmatoriae designari lumen ta bougis quod honoris causa inmissis Praelatorum adhibetur.

INDULTUM DE FESTO AC MISSA CUM OFFICIO MYSTER. VIAE CRUCIS ET GAUDIORUM B. V. M. xlinia Fratrum Minorum

Exercitium pietatis a Via Dolorosa, sive CruciS, nuncupatum, quo reverens fidelium studium in praecipua. Loca et Mysteria Dominicae Passionis magnopere nitescit, merito coaevum Ecclesiae primordiis censendum est. Exemplo namque Deiparae Virginis et Apostolorum incitati Christifideles, tum indigenae tum advenae pie Hierosolrmam peregrinantes, ea monumenta et sacrum potistime ad Calvariam iter, Divini Sanguinis vestigiis purpuratum, numquam colere desiverunt Pia tamen Minorum ordinis industria praecipue a saeculo decimo quinto et deinceps factum est, ut quemadmodum Hierosolymis, ita alibi sacrum illud iter a Praetorii situ ad Calvariae locum in spiritu a fidelibus conficeretur, nempe per exercitium, ut aiunt, Viae Crucis Hoc sane pietatis exercitio, quod sensim fere ubique institutum, Sancti Leonardi a Portu Mauricio ferventi opera per Italiae regiones saeculo decimo octavo labente diffusum, VIM ac floret nostra hac aetate depictis tabellis Μysteria Christi Dolorum, vel sacris litteris, vel constanti universali traditione innixa, seorsim reserentibus, quattuordecim Loca sive Stationes illius itineris per auctore et peregrino cuiuscumque Saeculi, necnon ex locali traditione indubie designatas velut invisimus, ipsumque Dominum patientem et Cruce oneratum devota mente Subsequimur. Saluberrimum vero eiusmodi morem, sive iam peregrinationem Viae Crucis Romani Pontifices multo indulgentiarum thesauro locupletarunt. Tantis rationum acti momenti Franciscales praesertim e custodia Hierosolymitana iam dudum concupierant, ut quae pia Mysteria hacienus privato tantum et populari velut more ubique gentium coluntur, ea ipsis in locis ubi parta sunt, atque ab

Quaedam traduntur dc historia

312쪽

nalium dis

a ebr. Oct Concessio

ordine Minorum universo legitime celebrari liceret. Hisce itaque votis libenter obsecundans Rinu Pater Bonaventura arrani, Pr0- curator totius ordinis Minorum, et nomine mi Patris inistri Generalis, SSmum Dominum Nostrum Pium Papam X humillimis precibus rogavit ut festum demysteriis Viae Dolorosae Domini Nostri Iesu Christi seria VI ante Dominicam Septuagesimae, subritu secundae classis in alendario ac Breviario et Missali ordinis Minorum assigi valeat cum ossicio ac issa propriis, quorum schema supremae sanctioni Apostolicae Sedis demisissime subiecit. Cum insuper ad peculiarem devotionem omni antiquitatis aevo celeberrimam, Sancto Martyri Thomae Cantuariensium Antistiti valde lamiliarem, atque a Summis Pontificibus indulgentiarum largitionibus ditatam, qua Deiparam Virginem in gaudio non minus quam in dolore admirabilem pientissime veneramur, Min0rrum ordo antiquitus vocatus dici possit, quemadmodum de Virginis ipsius Doloribus praedicandis et assidue colendis Servorum ordini munus caelitus traditum fuit hinc Rmu idem Pater Procurator Generalis festum quoque Septem Gaudiorum Beatae ariae Virginis sub eodem ritu duplici secundae classis, Dominica prima post octavam Assumptionis, cum exhibitis ossicio ac Missa propriis ab ipso Minorum ordine recolendum flagitavit.

Itaque ad iuris tramitem, cum Emu ac mu Dominus Cardinalis Dominicus Ferrata, elator, eiusmodi ossicia cummissis propriade utroque Festo in ordinariis Sacrorum Rituum comitiis, subs, gnata die ad Vaticanum habitis, proposuerit, Em ac nu Patres sacris tuendis itibus praepositi, omnibus accurato examine perpensis auditoque R. P. D. Alexandro Verde Sanctae Fidei Promotore, ita rescribere censuerunt Pro gratia, et ad Em m Ponentem cum Promotore Fidei. Die et februarii 19o6.

Postmodum duobus iisdem ossiciis ac Missis diligenti studio

revisis atque emendatis, hisque omnibus Sino Domino Nostro Pio Papae X per instascriptum Cardinalem Sacrorum Rituum Congre- sationi Pro-Praefectum relatis, Sanctitas Sua sententiam acri ipsius Consilii ratam habens benigne indulgere dignata est, ut Festum Viae Dolorosae Domini ostri Iesu Christi atque alterum Septem Gaudiorum Beatae Mariae Virginis sub ritu duplici secundae classis cum eiusmodi ossiciis ac missis propriis ab ordine

Fratrum inorum quotannis expetita Feria et Dominica recoli valeant servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque Diem murti eodem anno. A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus. D. Panici, Archiep. Laodicen Secret.

313쪽

LI'. S. D. N. PII P. X DE STUDIO S. SCRIPTURAE

LITTERAE APOSTOLICAE T MARTII 1906

De ratione Mustiorum acra acripturae in seminariis ciericorum aereanta Quoniam in re biblica tantum est hodie momenti quantum fortaSSe numquam antea. omnino necesse est adulescentes clerico Scientia Scripturarum imbui diligenter ita nempe ut non modo Vim rationemque et doctrinam Bibliorum habeant ipsi perceptam et 8nitam, Sed etiam scite probeque possint et in divini verbi ministerio VerSari, et conscriptos Deo amante libros ab oppugnationibus horum hominum defendere qui quicquam divinitus traditum esse

negant. Propterea in Litt. Encycl. Providentissimus recte decessor Noster illustris edixit re Prima cura sit ut in sacris Seminariis vel Academiis sic omnino tradantur divinae Litterae quemadmodum et ipsius gravitas disciplinae et temporum necessita admonent . In eandem rem haec os, quae magnopere videntur Profutura, praescribimus: L Sacrae Scripturae praeceptio, in quoque Seminario impertienda,iSta complectatur oportet: primum, notiones de inSpiratione praeciPuaS, canonem Bibliorum textum primigenium potissimasque VerSiones, leges hermeneuticasa deinde historiam utriusque Testamenti tum Singulorum, pro cuiusque gravitate, Librorum analysim

IL Disciplinae biblicae curriculum in totidem annos partiendum est quot annos debent alumni Ecclesiae intra Seminarii Saepta commorari ob sacrarum disciplinarum studia : ita ut horum studiorum emenSO Spatio, quisque alumnus id curriculum integrum confecerit. III magisteria Scripturae tradendae ita constituentur, quemadmodum cuiusque Seminarii condicio et facultates ferent ubique tamen cavebitur ut alumnis copia suppetat eas res percipiendi quas ignorare sacerdoti non licet. IV. Cum ex una parte fieri non possit ut omnium Scripturarum accurata explicatio in schola detur, ex altera necesse sit omnes divina Litteras sacerdoti esse aliquo pacto cognitas, praeceptori erit peculiares et proprios habere tractatus seu introductiones in Singulos Libros, eorumque historicam auctoritatem, si res OStulmerit, RSSerere, ac analysim tradereri qui tamen aliquanto plus quam in ceteris, in iis Libris immorabitur ac Librorum partinu quae graviore Sunt.

V. Atque is ad Testamentum vetus quod attinet, fructum capienSex iis rebus quas recentiorum investigatio protulerit, Seriem actarma rerum, quasque hebraeus populus cum aliis Orientalibus rationes habuit, edisseret; legem oys summatim exponet potiora Vaticinia explanabit.

Momentum s Oiati studiorum S. Scripturae. Finis ad

quem sunt dirigenda. Hinc, tamquam utilissima, quaedam statuuntur: I. Nec saria sch ias S. Sori

turae argumenta.

II. Dissi plinae stius distributio par singulos

morationis

in seminario.

III. Atta

brorum auctoritas.

U. De U. Testam in

universum.

Quamvis huius decreti statutis sola Clericorum seminaria regantur, i e Seminaria quae a saecularibus clericis laequentantur, tantum est eius momentum tamque oportet ut etiam regularium Superiores ad istas no ma Suorum studia exigant, ut ei locum in Periodicis nostris facere non dubitemus. Ceterum sunt Universitates regularium quas s Culare Clerici Etiam celebrant.

314쪽

MONUMENTA

mores ait

nent.

runtur.

parantur quidam ad academisos

raegrasus.

niendum tempus.

VI. Praesertim curabit ut in alumnis intellegentiam et studium Psalmorum quos divino officio cotidie recitaturi sunt, excitet: nonnullosque Psalmos exempli causa interpretando ipsi alumni suapte industria reliquos interpretentur. VII. Quod vero ad Novum Testamentum presse illucideque docebit, quattuor Evangelia quas habeant singula proprias tamquam

notaS, et quomodo authentica esse ostendantur item totius evangelicae historiae complexionem, ac doctrinam in Epistulis ceterisque Libris comprehensam exponet.

VIII Singularem quandam curam adhibebit in iis illustrandis utriusque Testamenti locis qui ad fidem moresque christianos per

tinent.

IX. Illud semper, maxime vero in novi Testamenti expositione meminerit, suis se praecepti conformare eos qui postea Voce et exemplo vitae erudire ad sempiternam salutem p0pulum debeant. Igitur inter docendum commonefacere discipulos studebit quae sit optima via Evangelii praedicandi, eosque ex occasione ad exsequenda diligenter Christ Domini et Apostolorum praescripta alliciet. X. Alumni qui meliorem de se spem facient, hebraeo sermone et graeco biblico, atque etiam, quoad eius fieri possit, aliqua alia

lingua semitica, ut syriaca aut araba, erunt excolendi. α Sacrae Scripturae magistris necesse est atque theologos addecet, eas linguas

cognitas habere quibus libri canonici sunt primitus ab hagiographis

exarati, easdemque optimum factu erit si colant alumni Ecclesiae, qui praesertim ad academicos theologiae gradus aspirant. Atque etiam curandum ut omnibus in Academiis de ceteris item antiqriis linguis, maxime semiticis sint magisteria is Litt. Encycl. ProVidentissimuSj. XI. In Seminariis quae iure gaudent academicos theologiae gradu conserendi, augeri praelectionum de Sacra Scriptura numerum, altiuSque propterea generale specialesque pertractari quaestiones. ac biblicae vel archeologicae, vel geographicae, vel chronologicae. Vel theologicae,itemque historicae exegesis plus temporis studiique tribui oportebit.

XII. Peculiaris diligentia in id insumenda erit, ut secundum leges a Commissione Biblica editas, delecti alumni ad academicos Sacrae

Scripturae gradus comparentur : quod quidem ad idoneos divinarum Litterarum magistros Seminariis quaerendo non parum valebit. XIII. Doctor Sacrae Scripturae tradendae sanctum habebit num quam a communi doctrina ac Traditione Ecclesiae vel minimum discedere utique vera scientiae huius incrententa, quaecumque recentiorum sollertia peperit, in rem suam convertet sed temeraria novatorum commenta negleget idem eas dumtaxat quaestiones tractanda suscipiet, quarum tractatio ad intellegentiam et defensionem Scripturarum conducat denique rationem ma sterii sui ad ea normas diriget, prudentiae plenas, quae Litteris Encyclicis Providentissimus continentur. XIV Alumni autem quod scholae praelectionibus ad hanc asSequendam disciplinam deerit, privato labore suppleant oportet. Cum enim particulatim omnem enarrare Scripturam magiSter prae angustiis temporis non possit, privatim ipsi, certo ad hanc rem constituto spatio in dies singulos, veteris novique Testamenti atten tam lectionem continuabunt; in quo optimum factu erit breve

315쪽

aliquod adhiberi commentarium, quod opportline obscuriores locos illustret, dissiciliores explicet. XV Alumni in disciplina biblica, ut in ceteris theologiae, quantum nimirum e scholae praelectionibus prosecerint, periculum Subeant antequam ex una in aliam classem promoveri et sacris ordinibus initiari possint. XVI. omnibus in Academiis quisque candidatus ad academicos theologiae gradus, quibusdam de Scriptura quaestionibus ad inre ductionem historicam et criticam, itemque ad exegesim pertinent, buS, respondebit atque experimento probabit satis se interpretationis gnarum ac hebraei sermonis graecique biblici scientem. XVII. Hortandi erunt divinarum Litterarum Studiosi, ut praeter interpretes, bonos lectitent auctores, qui de rebus cum hac disciplina coniunctis tractant, ut de historia utriusque Testamenti, de vita Christi Domini, de Apostolorum, de itineribus et peregrin tionibus Palestinensibus : ex quibus facile locorum morumque biblicorum notitiam imbibent. XVIII. Huius rei gratia, dabitur pro facultatibus opera, ut modica conficiatur in quoque Seminario bibliotheca, ubi volumina id genus

alumnis in promptu Sint. Haec volumus et iubemus, contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae, apud S. Petrum, Sub anulo Piscatoris, die xxvii marti anno MDCCCCVI, PontifiCatus Nostri tertio. A. Card. MACCHI.

XU. Persioniam faciandum scientia scripturistisae antequam aliam adire scholam via

dines suscitara possint.

XVI. Ad

gradus com Gequendos

raquiratur.

XVII. Utilitistione ser-mienda eru-dutio. XVIII. stauranda bubliotheca ad usum

tum pontif-

oium.

RESPOMUM

DE munere leputat rum a clericia Exercenio Ex audientia Sanctissimi, die et aprilis 19o6. Quaesitum est ab hac S. Congregatione Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praeposita, num clerici sive saecularibu Sive regularibus in Gallia liceat, in praesentibus rerum 'diunctis, candidatos se sistere in proximis electionibus ad epulatorum comitia. Re igitur per me infrascriptum Secretarium ad SSinum . . Pium P P. X delata, Sanctitas Sua respondere dignata est iisdem id non licere absque consensu proprii ordinarii loci ubi se candidatos

sistere cupiunt. Datum Romae e Secretaria eiusdem S. Congregationis, die, menSe et anno praedictis.' Petrus, Archiep. Caesariensis, Secret. ANNOTATIO Postea, ut videtur, aliae datae Sunt litterae, quibus praesens responsum in sacerdotes qui in Gallia munus istud iam exercebant

non transferebatur. Exponitur

.um.

316쪽

MONUMENTA

quid doloris

serat. F.tiit Sua notitas ut Inquisitores

eosdem si starent μο- missis, benigne habe

rant.

si stario

Christi, siquidem 'G

terunt..Eorumquι mandata violarunt. Quar con-

rum.

rumque amorem nostrum et oboedientiam ersa Sanctam Sedem et Specialissimo modo erga Vestram Sanctitatem profitentes, humillime veniam petimus, si quid a nobis vel propter nos paterno cordi Vestro dolorem attulerit. Denique declaramus nos statim omnibus viribus allaboraturos ut pax populi cum Episcina is quamprimum restituatur. Immo affirmare etiam possumus pacem hanc re vera brevi Secuturam . Quapropter periucundum obis erat sperare hosce filios ostros benigne condonatos, vix in Poloniam reversos, operam daturOS, ut ea quae Promiserant, re quamprimum praestarent. Atque idcirco Vos, Venerabiles Fratres, festine voluimus admonitos ut eosdem eorumque Socios, plenam auctoritati vestrae subiectionem profitentes, pari misericordia exciperetis et in pristinam, si facta promissis nVenirent, condicionem pro muneribus sacerdotalibus exercendis ad iuris tramitem restitueretiS. At spem fefellit eventusa nuperis enim documentis rescivimus eo mentem Suam mendacibus revelationibus rursus aperuisse, et in Poloniam receptos non solum obsequii ac subiectionis testimonium

quod polliciti fuerant, nondum obis, Venerabiles Fratres, exhibuisse, sed etiam ad socios et plebem quandam dedisse epistulam, veritati ac genuinae oboedientiae minime consentaneam. Verumtamen inanis est asseveratio fidelitatis erga Christi Vicarium ab iis edita, qui re non desistunt suorum Antistitum auctoritatem infringere Etenim ex Episcopis constat pars Ecclesiae longe augustissima prout legitur in epistula diei i mensis decem-α bri 1888 s. m. Leonis XIII. Decessoris ostri, ad Turonensem Archiepiscopum quae nimirum docet ac regit homines iure divinori ob ea*que rem quicumque iis resistat, vel dicto audiens

esse pertinaciter recuSet ille ab Ecclesia longius recedit. . . Contra, si inquirere in acta Episcoporum, eaque redarguere, nudo modo attinet ad privatos ; verum ad eos dumtaxat attinet qui sacro in ordine illis potestate antecedunt, praecipue ad Pontincem Maxi- mum quippe cui Christus non agnos modo sed oves, quotquot ubique Sunt, ad pascendum commiserit. Ut summum, in Mari aliqua conquerendi materia, concessum est rem totam ad Ponti ficem Romanum deserreri id tamen caute moderateque, quemad α modum Studium suadet communis boni non clamitando aut obiurgando, quibus modis dissidia verius offensionesque gignun-

tur, aut certe augentur.

Inanis pariter et subdola sacerdotis Ioannis owalfh ad socio errori adhortatio de pace restituenda, si contra legitimos pastores blaterationes ac rebellionum fomenta perdurent atque audaces mandatorum episcopalium violationes. aamobrem, ne Christifideles et quotquot ex sic dictis Mariavitis sacerdotibus in bona fide perstiterunt Iudificationibus memoratae inulieris ac sacerdotis Ioannis owalski diutius decipiantur, decre' tum iterum confirmamus, quo Mariavitarum consoc1atio, illegitimo irritoque consilio inita, omnino supprimitur, eamque suppressam reprobatamque declaramus, firma manente prohibitione, ne qui e sacerdotibus, eo tantum excepto quem Plocensis Episcopus, pro su prudentia, consessarium deputaverit, ad mulierem quam diximus,

quovis praetextu accedere aut eam excipere audeant. Vos autem Venerabiles Fratres, vehementer hortamur, ut Sacer dotes erranteS, Statim ac sincere resipuerint, paterna caritate

317쪽

amplectamini, eosque rite probatos ad munia sacerdotalia, ductu Vestro, denuo obeunda vocare non renuatis. Quod si spretis adhortationibus vestris, in sua contumacia perseveraverint, quod Deus avertat, muneris erit Nostri severius in eos animadvertendi. Christi vero fideles, nunc ignoscenda ludificatione deceptos, in rectam reducere viam studeatis atque in dioecesibus vestris christianae pietatis exercitia, multiplicibus Sedis Apostolicae documentis iam diu recenterque comprobata, eo alacrius oveatis quo liberius nunc, Deo dante, apud vos ministerium suum sacerdotes exercere fidelesque antiquae pietatis exempla aemulari valent. Interea caelestium beneficiorum auspicem, paremaeque nostrae benevolentiae testem, Venerabiles Fratres, et clero populoque universo, vestrae fidei vigilantiaeque commisso, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die V aprilis DCCCCVI, Pontificatus Nostri anno terito. PIUS P. X.

Si fuarint

contumacμ, rei in eos animadvertendum.

μι- ad antiquam pistatem νε-

RESPONSUM DE EXTENSIONE PRIOLEGI MISSAE

Rev. Fr Franciscus Tischler, Lector ordinis inorum appucλnorum in Provincia Tirolis Septentrionalis, Sacrorum Nituum Congregationi exposuit, quod Rescripto Amstolico diei 1 maritiverientis anni eadem Sacra Congregatio privilegium quo gaudet ordo Fratrum Μinorem Cappuccinorum celebrandi issam votivam de Immaculata Conceptione . . . extendi concessit etiam ad Ecclesias et oratoria eligiosarum Congregationum, quae in horis canonicis persolvendis Calendario ordinis Minorum Cappuccinorum legitime utuntur. Quaeritur an terminis re in horis canonicis persolvendis G comprehendantur omnes etiam Religiosae Congregationes quae quidem legitime Calendario inorum Cappuccinorum utuntur quod admissam etc., loco autem horarum Canonicarum officium parvum B. . . tantum recitanti Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, audito MN P. Procuratore Generali ordinis Minorum Cappuccinorum exquisitaque sententia Commissionis Liturgicae, respondendum censuit se Assirmative, iuxta Decretum ordinis Fratrum Μinorum i aprilis iso ad I. Atque ita rescripsit, die et mali im6. A. Card. TRIPEPI, Pro-PraefectuS.' D. Panici, Archiep. Laodicen. Secret.

Orator. Memorato

an valeat da Congregationibus quae in sola Missa ca- undario Fratrum Minorum

318쪽

MONUMENTA

MOTUS PROPRIUS 26 MAII19o6

Dua congregntione Exstinguen a

tum.

de de Statu

tegularium ordinum, Eiusque

cant cum C. piso et Regul. Abolitae igitur decla

rantur.

creto.

Sacrae Congregationi super negotiis Episcoporum et Regularium providentissime constitutae duplicem aliam Romani Pontifices decessores Nostri, congruenter necaSSitatibus temporum adiecerunt. Nam INNOCENTIV XII, ad tuendam in religiosis Italiae familiis sancti instituti integritatem, die XVIII tuli an. DCXCV Const. Sanctissimus, Congregationem instituit super Disciplina Regulari; quae quidem Congregatio, praeter proprium provinciam conservandi scilicet inviolatam in Italia disciplinam religiosorum ordinum internam, propositum habuit, opportuna Summo Pontifici consilia Suggerere quae ad Mendam et reparandam eam ipsam disciplinam etiam extra Italiam pertinerent. Ius autem IX et rec Congregationem de Stat Regularium ordinum, siam ab Innocentio fundatam Innocentius XII sustulerat, decreto die VII septembris

an . DCCCXLVI edito tamquam extraordinariam restituit, eiusque hoc voluit esse munus, quod memoratae modo Congresationis partim fuerat, disciplinam in religiosis Ordinibus per universam Ecclesiam instaurare novisque fovere decretis. At vero mutatis hodie adiunctis rerum ac temporum, iam non satis esse causae videtur, cur hae duae Congregationes a Congregatione Episcoporum et Regularium distinctae permaneant; multum esse, cur Sae cum illa coalescant, nempe ut religiosorum negotia melius et tacilius, servato rerum ordine ac similitudine expediantur. Eo magis, quod Congregatio super Disciplina regulari iam diu communi utitur Cardinali Praefecto, et communis cum Congregatione Episcoporum et Regularium est utriusque Secretarius : Congregatio autem de Stat Regularium ordinum munus sibi demandatum iam magna ex parte ad exitum feliciter adduxit. Itaque hisce omnibus mature perpensis, osmotu proprio Congregationem tum Super Disciplina Regulari tum de Stat Regularium ordinum penitus abolemus, abolitasque esse declaramus, ac facultates ipsarum omneSin Sacram Congregationem Episcoporum et Regularium perpetuo transserimus. Quod autem his litteris decretum est, ratum firmumque auctoritate ostra Apostolica iubemus esse, contrariis quibu vis minime obStantibus. Datum Romae apud S. Petrum die a mali anno millesimo nongentesimo sexto Pontificatus ostri tertio.

PIUS P. X.

ANNOTATIO

De binis istis Congregationibus egimus in opere De Religiosis,

t. I n. 39I, 392. Ceterum et munus quo defungebantur et ratio cur supprimantur ea luce ex ipso Decreto apparent, ut aliis addendis commentariis supersedere poSSimus.

319쪽

MOTUS PROPRIUS 16MUL 1906

Motu proprio Dei provistentia benignitatem, opportune Ecclesiae temporibus subvenientem, cum alia multa Stendunt, tum hoc praeclare,

quod veteribus religiosorum ordinibus ob conversionem publicarum rerum dispersis amictisque nova instituta acceSSere quae, ProseS-Sionem religiosae vitae retinendo, ingravescentibus christiani populi necessitatibus multipliciter deserviunt. Illas hoc loco, ut apparet, utriusque sexus Familias dicimus, proprio et titulo et habitu d1stin ta easdemque solo simplicium votorum aut nullo.id genus vinculo adstrictas, quarum sodales, licet in plures distributi domos, iisdem tamen legibus ac sub uno summo praeside omne vivunt, e Proposito, ut persectionem Victutis ipsi SSequantur, Seque proximorum causa in variis religionis aut misericordiae peribus exerceant. Profecto sodalitatum istiusmodi tam bene de Ecclesia deque ipsa civili societate merentium, sperandum est, numquam defuturam copiam : hodieque libet agnoscere, usque adeo eas increbruisse, ut nullum videatur esse ministrandae caritati chriStianae genus, quod iIlae reliquum secerint. Verumtamen, quae est humanae condicionis infirmitas ex ipsa ista talium sodalitatum frequentia, nisi temperatio aliqua iuris accesserit, fieri non potest quin aliquando sacrae disciplinae perturbatio quaedam oriatur et confusio. Itaque ad hoc avertendum incommodum plura iam Apostolica Sedes edixit; nominatimque cavit, ne ibi sodalitas nova conderetur, ubi per alias iam conditas necessitatibus loci satis consultum esset neve ulla uSquam sineretur institui, quae aut reditibus careret ad sodalium victum necessariis, aut quicquam minus decorum in titulo inhabitu in opere exercendo prae se ferret. Praeterea Sacrum Consilium Episcoporum et Regularium negotiis praepositum nonnulla

praescripsit antea servanda, quam hae sodalitate earumque constitutiones approbatione aut laude Sedis Apostolicae honestarentur. At vero experimentis compertum est, nondum per has praescriptiones Satis esse provisum, ne sodalitates ab suis exordiis in eo statu collocentur, unde postea, cum Apostolicae Sedis comprobatio erit assequenda, debeant magno Saepe cum detrimento recedere.

Quare, de eiusdem Sacri Consilii sententia, haec os quae infra

Scripta Sunt motu proprio Statuimus

I. Nullus Episcopus aut cuiusvis loci ordinarius, nisi habita Apostolicae Sedis per litteras licentia, novam alterutriu SexuSscealitatem condat aut in sua dioecesi condi permittat. II ordinarius, huius licentiae impetrandae gratia Sacrum Consilium Episcoporum et Regularium negotiis praepositiun adeat per libellum supplicem, quo haec docebit quis qualisque sit novae

giosarum. Desor buritur.

tur.

fusio ex nimia re

quentia. Factas iam provisiones a S. Poni

μιτει S. C. M. et Regia. Malum cui nondum ast satis prospectum.

Apostolica a. Mo sistentiam impetrandi.

320쪽

MONUMENTAia licentiae... Const rationesqNo- modo condantur.

5. Novi Instituti

sodalitatis auctor, et qua is causa ad eam instituendam ducatur; quibus verbis conceptum sit sodalitatis condendae nomen seu tituluS; quae sit forma color, materia, paries habitus a noviciis et professis gestandi quot et quaenam sibi opera sodalitas assumptura Sit quibus opibus tuitio eiusdem contineatur an similia in dioecesi sint instituta, et quibus illa operibus insistant. III. Accepta Sacri Consilii venia nihil iam obstabit, quominus ordinarius novam sodalitatem instituat aut institui permittat, eo tamen titulo habitu proposito, ceterisque rebus ab ipso Sacro Consilio recognitis, probatis designatisve quae numquam deinceps, nisi eodem consentiente, immutari licebit. IV. Conditae sodalitatis constitutiones ordinarius recognoscat: Verum ne priu approbet, quam eas ad normam eorum, quae Sacrum Consilium in hac causa decrevit, exigendas curaverit. V. Instituta sodalitas, quamvis decursu temporis in plures dioeceses diffusa, usque tamen, dum pontificiae approbationis aut laudis testimonio caruerit, ordinariorum iurisdictioni subiaceat, ut Decessoris ostri constitutione a Conditae, sancitum est. Quae vero per has litteras decreta sunt, ea os rata et firma esse Volumus, contrariis quibusvis minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum die XV tulit anno MCMVI, Pontificatus Nostri tertio.

PIUS P. X

ANNOTATIO

Motus proprii huius momentum suasit rursus ut in locum con-Suetarum Annotationum ordinatam quandam subiciamus istius legis dociarationem. Hanc posuimus inter Quaesita varia, Supra

DECRETUM 16 IUL. 1906

Obligatio

mittenaae triennalis relationis

Atta tamen rationa fa-

oienda uir latio.

D. modo quo conficiEncta ea trienniata EIatio de Inarituto votorum implacium.

In approbandis seu commendandis novis Institutis votorum simplicium iampridem praescribi consuevit ut a moderatoribus seu moderatricibus generalibus tertio quoque anno ad S. Sedem Apostolicam transmittatur relatio de statu personali disciplinari, materiali et oeconomico propriae cuiusque congregationis. Huiusmodi enim relatione singula Instituta, quorum domus in variis exstant dioece sibus dissitisque locis, explorata perspectaque fiunt eidem S. Sedi; quae idcirco continua providentia ea prosequi, et, si quando a legi' bus deflectere videantur, sive cohortationi Dus sive correctionibus mandatisque ad pristinam observantiam revocare poteSt. Cum vero perspicuum sit parum vel nihil utilitatis inesse praedictae relationi si, uti non raro factum est, fusius expositis quibusdam ad rem minus facientibus, vix innuantur aut plane reticeantur ea quae potisSimum cognoscere oportet hinc ad optatum finem facilius ac

SEARCH

MENU NAVIGATION