De religiosis institutis & personis: tractatus canonico-moralis ad ...

발행: 1907년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

AN DUBIORUM SOLUTI A S. SEDE SIT ARPE PETENDA T

misi notabilis obstet mutatio personae vel Instituti 'λ' Quanto minus pauci isti dies, in ipsis claustris et sub

oculis superiorum transacti, valori votorum obesse poterunt lV DB opportunitat recursu a S SEEEm ad EnoaEnda anhia. Per has quidem occasione qua-- pronum Stutrum necne expediens sit de passim occurrentibus

dubiis Sacras adire CongregationeS. Reap. De hac re meminisse iuvabit a doctissimo C. GENNARI scriptam esse lucubrationem quam ex ΜΟ- NITORE ECCLESIASTICO ' desumptam hic latine damus. Vitus et Basilius quaestionem hanc movent, utrum necne expediat frequenter, dubiorum solvendorum gratia, a S. Sedem recurrere. mrma Vitus, eo quod securior, hoc modo obtineatur dubiorum solutio. Negat autem Basilius eo quod ad proprias actiones recte ordinandas generalia iuris principia sussiciant. Quaeritur iam utri sit adiudicanda causa. Ad huiusmodi quaestionem solvendam, non brevis quaedam responsio, sed integer tractatus requiri videtur. Porro, etsi libenter concedimus necesse interdum esse,

ut propter dubium quod plene enodari specialiter interest ad S. Sedem recurratur, aperte tamen reprobamus nimium quorundam studium et quasi pruritum quo ad quamlibet solvendam quaestiunculam Romana tribunalia adeunt, ut authentica obtineant reSponsa.

Quam parum autem expediat modum illum agendi

tenere, variae demonstrant rationes.

i. Si a Suprema potestate quaelibet res foret definienda, omnis periret scientia. In eo enim scientiae ratio consitiit, ut ex principiis eruantur consectaria quibus deinde actiones informentur. Iam vero, Si Summa Ecclesiae potestas quid in quolibet casu agendum sit decretoria lege diceret, iam nullo pacto opus foret ad principia recurrere, ita ut ipsa scientiae necessitas

periret. 2. inueretur, nimio recursu, libera actionum optio. Res sunt quae in utramque partem controverti possunt,

ita ut quam sibi quisque praeferendam ducat sententiam,

292쪽

98 QUAESITA VARIA

eam sequi tuto possit. Ex quo autem res a S. Sede dirimitur, perit illa in tam multis dissicilibus adiunctis pretiosa libertaS a 3. Cum S. Sedes habenas disciplinae semper adducere debeat, ne latae interpretationes eas nimis laxent, huc plerumque in iudicando propendet, ut Legi faveat, detrahat de libertate. Illud quidem per se bonum est

atque optandum in casibus tamen particularibus, ea ipsa adiunctorum varietate nascuntur inexsuperabiles quandoque dissiculiates, quibus occurri posset si decretoriae S. Sedis sententiae non eXMBrent. 4. Cum in ferendis sententiis, . Sedes consideret quid bonum commune, non autem quid propria cuiuslibet loci condicio ac status postulet, eo saepe fit ut eius responsa, quibus locales dissicultates superare volebant, adveniant contraria votis, ita ut dissicultates faciant

5. In legitima consuetudine vis inest legem abrogandi, ita ut idipsum liceat quod secus non liceret. Hinc S. Sedis oraculo saepe non indigemuS. 6. Semper praesto nobis sunt theologicae vel canonicae scientiae principia, quae in rebus obscuris, reflexis scientiae moralis principiis non parum iuvantur. Quare generatim dubia solvi possunt sine . Sedis

interventu.

a Quod si quis proprio labore ac studio dubium solvere nequeat, Virum doctum interroget, qui responso Su0nulium meliori disputationi praecludet aditum, nec Opinandi aliquam tollet libertatem. Hactenus dicta non modicam confirmationem accipiunt ex litteris quas die et augusti anni 162 1 ad S. Ioannam de Chantal, filiam spiritualem, dedit S. FRANCISCUS ALESIUS Errare eos qui absque

necessitate Romam adeunt, mandatarius meu me monet,

atque non unus Cardinalis idem sentire declaravit. Res enim Sunt quae sine positiva facultate fieri possunt eo quod licent. Si facultas tamen petatur, diversa de re oriuntur iudicia. Nec S. Pontifex aegre fert consuetudine plura permitti quae ipse, propter factae expreSSelicentiae consectaria positive concedere nosset. hminime tamen ideo negare cogi amus interdum opus eSSe ut Supremum petatur . Sedis oraculum Inter-

IPSi hi supra, P. 0 , auCtores fuimus ut a S. Sede peteretur inCertae professionis Sanatio.

293쪽

AN DUBIORUM SOLUTI A S. SEDE SIT SAEPE PETENDA 99

rogetur autem quam rarissime, et de iis tantum quae generaliorum principiorum subsidio solvi nequeant, praesertim si frustranei prius facii sint doctorum cona

tus.

Ceterum, cum S. Sedes attenta mente observet quidere sit christiana, et quibus incrementi Scientiae augeantur et evolvantur, Ipsa, ubi opus id esse iudicaverit, decretis a quibus neminem appellare is est, Sine mora providere non mittit. Quomodo solvendus Sit caSus, ex omnibus quae dictae sunt clarissime perspicitur. Hactenus Eminentissimus scriptor MONITORE. Recens

autem similia in ipsa Urbe audivimus. Importuni isti

recursus, Sic aiebant ingenio et loco praestantes viri, produnt vel pusillanimitatem quae casu Solvere non audeat et, statim ac res paulisper ardua videatur religionem solutionis in se suscipere nolit, vel imperitiam et damnabilem ignorantiam faciunt manifestam . Nec sua desunt isti timiditati vel pigritiae notabilia incommoda.

Ecclesiasticae provinciae vita sua propria magi ac magis privantur Ast, quo magis optandum est ut in causi vere maioribus et vere universalibus splendescat Ecclesiae unitas et auctoritas S. Sedis affirmetur, eo minus videtur expetendum, ut unitas illa rerum maiorum decore frustretur varietatis et vitae propriae in rebus quae ad varias circumstantias videntur SSe attemperandae. Hinc ipse Ecclesiae amor apud non pauco minuitur.

Ipsae dein S. Congregationes negotiis tractandis obruuntur. Quo fit ut de gravissimis causis minus sollicitae esse possint; quod communi bono obesse nemo non videt. Languent inde in provinciis seria canonica Studia Petpro veris iuris peritis, qui principia et leges examinent, succedunt alii, quibus pro omni lege, omni principio, responSa quaedam Sunt romana, quae sine delectu accipiuntur, et sine discretione ad alios casus transferuntur contra ipsam Sacrarum Congregationum mentem. Sic, labente studio iuris romani, iudices prohibiti sunt ex principiis solvere controversias, sed mere ad anteriora Prudentum responSa respicere iubebantur. Quod si haec inter se pugnabant ne tunc quidem liberum permittebatur imperitis istis iudicium, sed omissa omni ponderatione, ex pluralitate anteriorum suffragiorum ius dicere

294쪽

100 QUAESITA VARIA

cogebantur Nemo est qui haec tempora exoptet scientiis sacris et canonicis. VI DE EO MO . Ut, ita , ae a missarum stipendiis. De decreto Ut debita, 1 maii 19o4 aBritur qu0- modo intellegenda sint priora verba dispositionis V Nemini licere tot missas assumere quibus intra annum a die susceptae obligationis satisfacere probabiliter ipse

nequeat.

REap. Regula ista ordinarium regit casum ubi plures perSOnae paucarum numero missarum Singulae offerant stipendia, ita ut singulis sit per se infra annum satisfaciendum Velantur itaque tot simul stipendia colligi quae Summam superent obligationum quibus sacerdos ipse per se vel per subditos satisfacere intra annum probabiliter possit. Sed statutum istud ad stipendia simul ab uno oblata minime transferendum est. Praevalet tunc offerentis intentio, quae ex maiore numero eleemoSynarum, ut ipse sonat numerus 3 in fine, colligitur. Quocirca corrigendum etiam ex parte putamus quod in PERIODICA, P. 8, c. α tom. 1, diximus Psed qui a Titio tercentum missas accepit, bene potest, contra atque scribebamus, tempus anno maius sibi permittere. Vera autem manent quae addebantur sub liti. Qui iam a Titio ducentas acceperit missas dicendas, non potest a Gaio alias ducenias recipere, nisi hunc diserte monuerit de impotentia qua impeditur quominus eas per se intra

annum celebret.

QuaExitu a Utrum necne, ad explenda onera missarum, idem linquatur spatium communitati religiosae quod singulis sacerdotibus. ap. Uer se ormatiue, cum in decreto nulla facta sit distinctio. observanda tamen semper est regula Suprema quae, ex ipsis verbis Decreti, intentio est offerentis eleemo- Synam. Quocirca, cum eleemosynae monasterio traditae virtualiter pluribus sacerdotibus tradantur, tot scilicet quot sunt in communitate, videndum est an pro quali late intentionis v. gr. in suffragium recens defuncto

Lex Theodosii I pro oriente et pro Occidente, dictum citationis Valentinianum anni a6.

295쪽

MOTUS PROPRIUS c DRI PROVIDENTIS DE INSTITUTIS DIOEC ANI 101

rum), pro numero missarum et stipendii momento, aliud, idque angustius spatium sit definiendum. Ex numero, inquam, missarum Μagna enim vis missarum sacerdoti singulari tempus permitteret plurium annorum, quod clarae videtur intentioni derogare eius qui frequenti monasterio similem copiam dederit. Quod ut presSius declaremus, nobis videntur rationabili dantis intentione a singulis monasterii sacerdotibus nisi notum sit eos multis missis celebrandis impediri), exspectari in anno 1Οo-15 missae. Si ergo oo simul ab uno

offerantur dicendae, et o sint communitatis SacerdoteS, spatium utile videtur nobis non esse multum ultra duos annos ampliandum. monasterio autem quod ordinario numero sacerdΟ-ium componitur, videntur regulariter o missae annuae rationabiliter exspectari poSSe. Longe autem praestat, in his casibus, de utili tempore oneri explendo eXpreSSe conVenire.

Μotus proprius Dei providentis imprimis dividitur induus partes. Prior causas legis et consilium manifestat; altera eiusdem prodit decreta. Prior pars hoc modo subdividitur. 1. Laudibus assiciuntur familiae quae non sine divinae Providentiae dispositione, in hac veterum ordinum clade, votis simplicibus adstrictae, vel etiam Sine votis, perfectionem Sectantur, et in opera caritatis incumbunt. 2. Incommodum tamen oriri dicitur ex nimia harum familiarum frequentia. 3. Variae quae ad incommodum istud veriendum

Sumptae sunt provisione commemorantur.

4. Superesse tamen monemur illud detrimentum praecavendum, quod, cum Instituta episcopalia a S. Sede approbantur, nimis a statu pacifice possesso recedere debeant. Altera pars autem his concrescit articulis.1 Praeviae licentiae Pontificiae necessitas. 2.modus licentiam obtinendi. 3. Concessae licentiae vis.

296쪽

102 QUAESITA VARIA

4 Approbatio Constitutionum. 5. Regimen novi Instituti. ΙΙ MOTUS PROPRII DECLARATIO A. De Priore arte. In hoc quasi legis exordio et introductione quaedam

praecipue Sunt notanda.

1. Familiae quas laudibus afficit S. Pontifex iis

genericis notis describuntur quae in eas etiam cadant ubi nulla fiunt vota. Hae tamen etiam dicuntur eniti ad virtutis perfectionem, et, quod valde notabile est, ex ipso Decreti titulo, nomine religiosarum decorantur. Nescio an alterum hactenus exemplum habeamus ubi in monumento S. Sedis vota ad vitam religiosam, etiam late Sumptam, non praedicentur essentialia. 2. Finis legis pressius perspicitur ex incommodis quibus dicitur occurrendum Age porro malum prius denuntiatur nimiae frequentiae. Cum tamen huic iam plura opposita sint remedia, alterum additur cui superiores praescriptiones inessica remedium attulerunt: id est episcopalia sodalicia saepe in eo statu collocantur ut

S. Sede approbari nequeant, nisi nimis multis factis

mutationibus quae, Sine perturbatione quadam, induci non possint. Huic igitur malo pressius occurrere cogitat Pontifex praesenti suo Motu proprio. Ad quem finem, re vera sunt dein accommodata decreta. B. De altera parte. Huc in Summa, Spectant generalia Μotus proprii Decreta, non ut tollant dioecesana Instituta, sed ut nova licentiae apostolicae cautione impediant ne nimis numero crescant familiae ecclesiasticae, cum nova finis utilitas non postulet Institutum novum, idque essiciant ut eo

modo instituantur quo facile dein possint in congregationem pontificii iuris converti. Iam singulos paucis verbis perpendamu articulos. 1 Articulus iste, a Generalis est de omni ordinario loci, sive Episcopus fuerit, sive Abbas unius, sive Vicarius apostolicus ; et de omni Instituto quod notas habet supra descriptas Vota non sunt necessaria, Sed requiritur ut voce vulgari nomine religiosi instituti designari possit. Ad hoc opus est vita communi et studio perfectionis. Utilitas proximi, quod tertium dixeris esse requisitum, nobis videtur poni potius tamquam nota

297쪽

MOTUS PROPRIUM DEI PROVIDENTIS DE INSTITUTI DIOEC ANI. 103

quae re vera in omnes quadrat huiusmodi familias, non tamen est necessaria. Quare Instituta vitae contemplativae etiam hac lege comprehenduntur. h Statuit autem Apostolicam requiri licentiam, et quidem per litteras datam, antequam possit Episcopus vel ipse Institutum condere vel sinere ut in sua dioecesi

condatur.

Ex altero articulo licentia impetranda est per S. Congregationem Episcoporum et Regulariumn libellus autem supplex exhibere debet auctoris nomen et qualitatem, addito fine quo impellatur, sodalicii nomen

seu titulum, habitum accurate descriptum, opera quae aSSumere velit, OpeS, raritatem in dioecesi. Atque haec quidem sunt clara Statim autem hic oritur quaestio.

Omnia Instituta quae fundantur in locis Propagandae Fidei subiectis et in quocumque condantur loco Instituta quae praecipue ad missiones exteras deputantur, ordinariam . Congregationis piscoporum et Regularium competentiam excedunt, sed ad S. Congr. Prop. Fidei spectant. Nullus tamen de hac Congregatione est inmotu proprio factus sermo. Nec argumentum Stud, quod sciamus, est aliquo superiore decreto Ordinatum. Encyclicae enim litterae S. Congr. Prop. Fidei, idecembris I9o1 hoc tantum ordinariis praescribunt, ut nulla Instituti nova domus inconsulta . Congr. Prop. Fidei in locis missionum aperiatur nihil autem habent de novi Instituti erectione, nihil praesertim de Instituto quod extra loca missionum condatur. Quid iuri ergo, cum articulus 1 omnino universalis videatur, articulus autem et nihil definiat de recursu ad Prop. Fidem Certa itaque obligatio recurrendi ad S. Sedem, cum agitur de condendo Instituto missionum, saltem extra missionum loca, statui nequit Verum, ni fallimur, nova declaratio praesentis olus proprii silentium supplebit. 3. Ex tertio articulo habemus, impetrata Venia, novum sodalicium piscopi auctoritate erigi posse. Verum,

Propter canonem generalem quo dioecesana potestas mutare nequit quae a S. Sede sunt statuta, omnia quae

de titulo habitu, proposito, etc. sunt a S. Sede approbata

298쪽

10 QUAESITA VARIA

Vel designata sunt exigenda, nec inconsulta S. Sedemutari POSSunt. Iesa itaque mutatio, aliquo modo substantialis, in tale Institutum induci nequit, nisi ex S. Sedis auctoritate. Ιntacta autem manent iura Episcopi de aliis iam a se approbatis Institutis, nisi re vera novum moraliter On

datur.

4. Quartus articulus est de Constitutionibus. Eas solus recognoscit piscopus, sed cavendum et eat ut satis congruant cum Normis ara Congr. piscoporum et Regularium de novorum Institutorum approbatione

promulgatis. Sic vitabitur nimia illa disparitas, quae

incommoda affert cum novum Institutum a S. Sede est approbandum. Non nimio tamen rigore istud est accipiendum, cum quaedam Normarum partes in Instituta episcopalia non quadrent, V. gr. de iure dimittendi alumnos sed de punctis praecipuis, qualia sunt disciplina votorum, vera potestas Superioris localis, etc.

5 Ultimo articulo clare definitur, quod iam ex iota legis Oeconomia apparebat, distinctionem Instituti dioecesani et Pontificii minime esse suppressam. Ista S. Sedis licentia nullo modo esticit ut nova Institutarom 'no iure utantur, sed, donec successerit decretum

laudi , , servat Episcopus omnia iura dirigendi, dispen- Sandi, et etiam exstinguendi, quae ipsi a Const. Conditae Sunt attributa. Quod ample est accipiendum, ne pecce mus in illud Correctio iuris est odiosa a Sequitur derogatio contrariorum. Contraria erat dispositio C. Conditae, quae fundationem noviransiituti satis libero Episcoporum arbitrio permittebat.

299쪽

MONUMENTA

RESPONSA DE MISSIS POTIUIS

Orclinia Fratrum Minorum

Quo facilius uniformitas habeatur in celebrandamissa votiva Immaculatae Conceptionis ex Indulto Apostolico ordini Fratrum Μinorum in Duplicibus etiam permissa, hodiernus Reverendissimus Procurator Generalis eiusdem ordinis sequentia dubia Sacrorum Rituum Congregationi exsolvenda humiliter proposuit nimirum I. An Missa votiva cantata celebrari possit ac debeat semper post Primam in horo recitatam, vel pro commoditate populi etiam post Nonam prout Rubricae Generales sub tit. XV n. 3, demissis Defunctorum, extra sollemnem eorundem Commemorationem, Permittunt lII. An in Missa votiva, etiam Vigiliae respondente, dicenda, in qua commemoratur Duplex eo die integrum ossicium ac Missamnabens, debeat ratione Duplicis omitti oratio tertia de Tempore immo et Collectae ad omnem Votivam, si Commemoratio Duplicis primae classis debeatur; et si memoria fiat Duplicis secundae classis, Collectae debeant inmissa votiva cantata reticeri, et in privatis ad libitum Celebrantis permitti l III. An inmissa votiva, in qua commemoratur Semiduplex eo die integrum ossicium ac Missam obtinens, possint post tertiam et Collectas aliae pro Celebrantis lubitu adiungi rationes intra Seselenarium numerum in iisque aliqua etiam pro Defunctis oratio Valeat recitari, prout in diebus ritus simplicis seu ferialis conceditur lIV. An inmissa votiva cantata vel sollemni vel Conventualis inSta habenda, si omittenda sit Commemoratio Duplicis, vel Semi- duplicis eo die occurrentis, quia nempe de alterutro vel una Missa VDiivam praecesserit, vel Conventualis de eodem ossicio occurrente debeat celebrari admissam votivam eiusmodi orationum numerus et qualitas ita debeant ordinari, perinde ac si Duplex vel Semi- duplex non occurreret l . An inmissa votiva onus estivus seu sollemnis reservari dumtaxat debeat pro casu, in quo eadem Votiva respondeat ossicio

Duplici vel Sem1duplici quamvis per accidens Simplici ipsius

Personaes

Orator. Hora celebrationis. Orationes

in duplici,

300쪽

VI. An in aliis casibus adhibendus sit onus simplex serialis, etiamsi Duplex vel Semiduplex in oliva commemoretur, except0Ηymno Anselico et Ite, Missa est inmissis Deiparae votivisivII. An in Missa votiva Symbolum adhiberi debeat, si pro Votiva sumatur issa Duplicis eo die ad instar Simplicis redini,

cum idem Festum Deiparae vel Sanctorum Credo reposcati VIII. An in Missa votiva quae respondet diei infra octavam, quae solam eo die Commemorationem habeat vel etiam, si Occurrat Feria maior Missam propriam obtinens, quamvis ossicium fuerit de die infra ociavam peractum ultimum Evangelium possit esse de Feria occurrenti, et Missa post Tertiam celebrarii IX. An inmissa votiva cantata, vel sollemni, vel instar Comen tualis habenda in diebus ritus simplicis et ferialis plures usque ad Septem pro Celebrantis lubitu addi possint rationes, prout id iisdem diebus licet inmissa votiva privata ΤEt Sacra eadem Confregatio, ad relationem subscripti Secretarii, audita sententia Commissionis Liturgicae adhaerentis voto Reverea dissimi Consultoris Petri Piace a respondendum censuit: V0m municetur Votum praelaudati Reverendissimi Consultoris in exemplari authentico B Ad I. Vrmative, sed servari quoque potest consuetudo an tandi huiusmodi Missam ante Primam aut post Sextam, una Decreta ob ad XII, et si ad IV excepta tamen Missa votiya pro re gravi vel cum populi concursu, quae post Nonam omnino cantari debet iuxta Rubricas. Ad II A rmative in omnibus, ad mentem Decretorum 2 42 ad II et 2597 ad II, ac praesertim 3574 ad V quaml. -4J. Ad III. Negative ad mentem Decretorum 13a ad VIII et 383ῖ

ad VIII. Ad IV Vrmative, iuxta Decretum 3553 ad II. Ad V. A mative. Ad VI Vrmative, iuxta Decretum 3574 ad V quaest. i. Ad VII. rarmative ad mentem Decretici maii 19o ad II Nun Ordinis Minorum Canuccinorum Provinciae Belgicae. Ad VIII. Serventur Decreta promissis votivis edita ac praeSertim 392 tam quoad ultimum Evangelium, quam quoad horam celebra tionis Missae sollemniS. Ad IX. Negative, iuxta Rubricas Missalis, it V n. 4, promis. Defunctorum. In Missis autem Conventualibus et Cantatis, quand0 dici possint ad libitum aliquae rationes, non pro lubitu Celebran iis, sed Praefecti Capituli aut Superioris Communitatis sunt eligendae. Atque ita rescripsit, die a mali I9Ο5.

A. Card. TRIPEPI, ProinraefectuS. D. Panici, Archiep. Laodicen. SecretariuS.

Oratris.

Sanctimonialis .... praemisso pedis osculo, humillime exponit quatenuS, ante religiosam professionem, ita de propriis reditibus

SEARCH

MENU NAVIGATION